Articulus 39
Articulus 39
In quibus operibus frequentius apparet hypocrisis ? et, In quo actu pejor sit ?
2. Item, Per rationem talem : Ubi locus accusationis est in judicio civili, ibi est etiam proprie locus ostensionis innocentiae et puritalis vita : sed hoc est in confessione quantum ad judicium diVinum : ergo ibi proprie est locus ostenSionis bonitatis et puritatis vite. : ergo cum hypocrita preecipue hoc intendat, videtur quod in confessione maxime pretendat hypocrisim.
1. Per illud quod ibi specialiter a Salvatore nostro prohibetur, Matth. v1, 16, dicente : "Cum jejunatis, nolite fieri sicut hypocrite, tristes,"
2. Item, Per rationem : In hoc enim maxime querit hypocrita apparere sanctus,quod maxime natum est exteriorem sanctitatem pretendere : hoc autem est jejunium : ergo maxime querit hypocrisim in jejunio. Progarur autem prima per astutiam hypocrite : quia scit quis actus sibi utilior est ad consequendum finem. Secunda autem probatur ex hoc quod jejunium exterminat corpus et macerat, quod proprium est sanctitatis exterioris. .
3. Adhuc dicit Dominus in Evangelio, quod hypocrite exlerminant facies suas. Cum igitur jejunium maxime exterminet, in illo maxime querit apparere hypocrita.
Viperur autem quod in eleemosyna : quia dicit Gregorius, quod in eleemosynis precipue hypocrite tuba canunt ante se, ut boni videantur.
Videtur autem, quod in eleemosyna : quia dicit Chrysostomus : "Ubique vana gloria mala est, sed maxime in philanthropia :" philanthropia autem est amor hominum : et vocat sic pietatem circa pauperes, quia ex amore hominum procedit.
SED CONTRA : Chrysostomus : "In aliis vane gloriari mirabile nihil est, in jejunio autem et oratione est extraneum et lacrymis plenum."
Sotvtio. Dicendum, quod hypocrisis precipue quzrit apparere in actibus sanctitatis, et illi sunt partes sanctificationis vel satisfactionis, scilicet jejunium, oratio, et eleemosyna : et ideo ad illos se sepius convertit quam ad alios, nisi generaliter valde sumatur hypocrisis pro omni ostensione alia quae est, sive fiat verbo, sive signo sanctitatis ° sicut dicit beatus Bernardus, quod "hypocrita est omnis Doctor qui prius se non corrigit, quam alterum."
Ad primum ergo dicendum, quod in confessione sape ostenditur hypocrisis, sed non ita frequenter, ut in aliis predictis : eo quod non sunt ibi tot judices bonitatis apparentis, quia uni soli fit confessio.
Ad aliud dicendum, quod in veritate se excusat hypocrita : sed tamen non est ille actus quo frequentius obtinet finem, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod secundum diversitatem hypocritarum diversa opera de tribus operibus poenitenti# exercentur. Dives enim non ayvarus, sed hypocrita, frequentius convertit se ad eleemosynam : quia duplicem placentiam consequitur, scilicet a dato, et ex apparent sanctitate sed pauper seepius orat : et nullus jejunat frequentius propter illus difficultatem, nisi aliud non possit propter homines : et ideo inter omnes homines quidam heretici minus jejunant.
Et ad id quod contra objicitur, dicendum quod Salvator prohibet in hoc et in aliis hypocrisis vitium,in quibus frequentius solet inveniri.
Ad aliud dicendum, quod hypocrita non querit exterminationem vultus propter se, et idco in veritate non diligit maciem, sed similitudinem maciei: et tamen vult habere pinguem ventrem : et ideo non ita frequenter est in jejunio, sicut in oratione, et in angulis platearum.
Av w quod ulterius queritur, dicendur quod tales operationes peccatorum habent se sicut excedentia et excegg propter diversas circumstantias quae hing inde aggravare possunt.
Si autem queratur, In quo genere hy. pocrisis sit magis gravis ? puto, quod jp illo quod minus secundum veritatem eg in hypocrita, quodcumque illud est,si aq sanctitatem pertinet.
Ad 1p autem quod objicitur de Chry. sostomo, possemus dicere, quod lice dicat hoc de inani gloria, non tameg consequens est quod hoc verum sit de hypocrisi : quia hypocrisis et inanis gloria sunt diversa vitia, ut infra ostende. tur. Si autem non fiat vis in hoc : tune dicendum, quod quoad aliquid in philanthropia pejor est : quia ibi exstinguit opus, quod promissionem habet vite que nune est, et future : in aliis autem non exstinguit opus, quod sic duplicem habeat promissionem, et quoad hoc in isto pejor est, quia majoris nocumenti.
Ad aliud dicendum, quod hoc non dicit Chrysostomus ideo quod ibi pejor sit, sed quia ibi irrationabilior : quia ipsa afflictio carnis et spiritus retrahere deberet ab appetitu laudis, et hoc non est in aliis, quee quasi consistunt in quadam excellentia laudabili, ut eleemosyna quae conjungitur excellentiae liberalitatis, et hujusmodi.
On this page