Articulus 40
Articulus 40
Quomodo hypocrisis se habeat ad inanem gloriam ?
Videtur autem, quod non differat ab ea : quia 1. Vitia sunt voluntates, vel non sine voluntate, sicut dicit Philosophus de vit tute : sed voluntates tales diffiniuntar fine : ergo quorum est unus finis, sunt unum vitium voluntatis : sed hypocrisis etinanis glorie est unus finis : ergo sunt ynum vitium voluntatis. Quod autem idem sit finis, probatur, Job, vm, 16, super illud : ln ortu suo germen ejus egredietur, ubi dicit Gregorius : "Hypocrita cum bene agit, ab omnibus vult yideri : per omnia enim quae agit, occulta cogitatione laudes querit :" laus autem est finis inanis glorie : ergo constat proositum.
2. Item, Filia a matre in nulla generatione differt specie : sed hypocrisis est filia inanis glorie : ergo non differt specie ab inani gloria. Probatur autem media ex hoc quod dicitur in Glossa in fine Job, sic : "De inani gloria nascuntur inobedientia, jactantia, et hypocrisis."
In conrrRARiUM hujus est, quod sicut differt una filiarum a matre, ita differt reliqua : sed inobedientia differt ab inani gloria : ergo et hypocrisis.
Ad primum autem dicendum, quod non est idem finis substantialis inanis glorie et hypocrisis : quia inanis gloria requiescit in laude, sed hypocrisis in opinione bonitatis, vel non petit laudem nisi per accidens, scilicet in quantum inanis gloria conjungitur cum ipsa : et quia hoc frequenter est et quasi semper, propter hoc dicit Gregorius, quod querit laudem hypocrita.
Ad aliud dicendum, quod hoc verum est de generatione univoca : sed Gregorius in Glossa illa vocat generationem, exitum effectus a causa : unde filia vitii capitalis ab eo vocatur, mediante quo vitlum capitale sepius obtinet finem quem intendit : et non est univoca generatio, sicut optime probatur per objectionem quae facta est in oppositum.
On this page