Articulus 41
Articulus 41
Videtur autem, quod mortale, i. Per hoc quod dicitur, Isa. xvi, 13, super illud : In tribus annis, guast anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, Glossa Hieronymi : "In comparatione duorum malorum le~ vius est aperte peccare, quam sanctitatem simulare:" sed aperte peccare prout ibi sumitur, mortale est : ergo multo magis est mortale hypocrisis.
2. Item, Ad Ephes. vi, 7, super illud : "Sicut Domino, et non hominibus", Augustinus : "Simulata equitas, non est equitas, sed duplex iniquitas :" sed simplex iniquitas mortale est : ergo et simulata equitas : sed hoc est hypocrisis : ergo, etc.
3. Item, Thren.1v, 6: "Major effecta est iniguitas filie populi mei", etc., dicit Glossa : "Scelera anime planguntur, que in hypocrisi labitur, cujus major est iniquitas quam Sodomorum peccatum." Constat autem, quod Sodomorum peccatum fuit grave et mortale : ergo et hypocrisis.
4. Item, Super illud : Assumit septem alios spiritus nequiores se*, dicit Glossa, quod "nequiores sunt spiritus simulationis, quam aperte iniquitatis." Dicit enim, quod malus est spiritus superbie, sed pejor illo simulator humilitatis, et sic de aliis capitalibus : ergo, etc.
Sed contra hoc est, quod aperte peccans scandalizat : occulte autem peccans non scandalizat : ergo ceteris paribus, gravius peccat aperte peccans, quam peccans occulte.
Responsio. Dicendum, quod non semper hypocrisis est peccatum mortale, sed quandoque veniale, et quandoque majus, et quandoque minus, secundum quod diversis circurastantiis vestitur.
Dicendum ergo ad primum, quod Hieronymus loquitur secundum quid, et non simpliciter, gravius enim est aperte peccare simpliciter : sed tamen quoad hoc dicitur illud gravius quod magis potest decipere, et quoad hoc loquitur Glossa ibi.
Ad aliud dicendum, quod dictum Augustini non intelligitur de omni modo hypocrisis, sed tantum de illo in quo simulatio cumulatur peccato : quia tune propler duplicem deformitatem dicitur duplex iniquitas. Si autem esset tantum simulatio sanctitatis, non esset duplex iniquitas.
Ad aliud dicendum, quod non intelligitur simpliciter, sed tantum quoad efficaciam deceptionis : quia qui peccatum ut Sodoma predicat, non potest decipere: sed simulator ore decipit amicum suum.
On this page