Articulus 42
Articulus 42
An bone conscientiae confortatio requirttur in eo qui debet communicare ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A,§ 2, post initium : "Caveat etiam ne prius ad Dominicum corpus acceday quam confortetur bona conscientia, etc."
Videtur enim hoc esse falsum : quia 4. Confortatio bone conscientiae dicit plus quam bonam conscientiam ergy plus quam habere gratiam exigitur ud communionem, quod fere omnes negant,
2. Adhuc autem ad communionem no, exigitur, nisi quod communicans non gj indignus : sed indignitas non est nisi ex mortali peccato : ergo non habens mop. tale peeccatum, potest communicare : noy omnis autem talis est confortatus bong conscientia : ergo aliquis non conforta. tus bona conscientia potest communicare.
3. Item, In naturis videmus, quod prius est esse et vivere, quam confortari in esse et vita: ergo similiter est in spiritualibus : sed esse spirituale est per gratiam, et vivere per virtutem perf cientem ad opus : ergo confortatio sequitur utrumque istorum. Si ergo hoe exigitur ad communionem, plus exigitur ad communionem quam habere gratiam et virtutes, quod omnes negant.
4. Item, In Littera dicit, quod plangat, quod nondum audeat sumere quem multum desiderat, salutarem cibum. Constat autem, quod hoc desiderium cihi salutaris est ex amore charitatis : ergo habens charitalem non debet adhue sw mere cibum salutarem, quod omnes habent pro inconvenienti.
Sed contra hoc est quod si 4. Dicit Hugo de sancto Victore in epistola ad Bernardum de epiphania paschali sic : "Audacter dico, quod tsi fuerit contritus, non tamen comniuanlcare debet, antequam confessus fuerit." Constat autem, quod contritus habet charitatem et gratiam : ergo sicut hie dicit, adhuc tenetur confortationem bone conscienti# exspectare per opera mer toria.
2. Item, In primitiva Ecclesia de nove penitentes non tantum sequestrabantur a communione corporis et sanguinis Domini, sed etiam a loco in quo consecre bantur, sicut ab Ecclesia : de novo autem poenitentes habebant gratiam et virtutes : ergo, sicut hic dicitur, ad communionem exigitur confortatio per opera meritoria, etiam postquam habetur gratla.
Ponamus enim, quod aliquis in accedendo ad corpus Christi, recolat de uno vel duobus, quae numquam fuit confessus : videtur enim, quod secundum diclum Hugonis non debet accedere.
Sed contra hoc est, quod communio corporis dat sumenti majorem gratiam : ergo si se subtrahit, ipse se elongata gratia vel ab augmento gratiae : et neutrum horum debet facere : ergo debet accedere et sumere.
Irem, Ponamus de sacerdote qui habet plebem, et non est alius qui celebret, et non sit confessus, et non sit sacerdos presens cui possit confiteri : et tamen sit contritus, queratur quid faciendum est ei? Aut enim accedendum est ei, et tanc videtur facere contra supra inductam auctoritatem, et contra id quod dicitur in textu : aut non accedet, et tunc scandalizat populum : ergo videtur esse perplexus.
Responsio. Dicendum, quod homo habens gratiam vel presumens ex probabili signo se habere gratiam, potest accedere ad corpus Christi. Signum autem probabile est si confessus est, et dictat sibi conscientia, quod pro nulla re vult amplius peccare, et poenitentiam libenter debito tempore suscipere.
Ad id autem quod primo objicitur, dicendum quod in veritate si quis diligenter Litteram consideret, tunc Augustinus intendit, quod de novo poenitens non debet communicare : sed ipse dixit hoc consulendo, vel de solemniter pcenitente ad terrorem aliorum. Si autem aliquis vult, potest sic solvere, quod omnis conscien- tia adulti habens gratiam est confortata : quia actus contritionis detestans peccatum,est actus meritorius: similiter actus fidei in Deum, et hujusmodi, et illis actibus movetur quando justificatur : et sic statim post primum momentum con~ tritionis confortata est conscientia per opus interius meritorium, licet non exterius.
Ad aliud dicendum, quod ad communionem quantum ad idoneitatem non exigitur plus quam quod dicit objectio : sed quia emendatio fieri non potest, nisi per detestationem et dolorem peccati, ideo actus meritorius confortans conscientiam concomitatur idoneitatem illam : et sic confortatus est jam quando accedit.
Ad aliud dicendum, quod sicut est in naturis, sic et in gratia, quia "nescit tarda molimina Spiritus sancti gratia," sicut dicit Glossa Ambrosiit super Act. wm, 1 et seq. : et ideo licet habitus gratiae sit naturaliter ante actum meritorium, tamen tempore possunt esse simul.
Ad aliud dicendum, quod Augustinus, ut dictum est, dicit hoc consulendo, vel de solemniter poenitente. Et bene puto, quodcautum est,quod homoex recentibus peccatorum vulneribus, non communicet usque ad aliquod tempus : sed tamen non est necessarium.
Ad id quod dicit Hugo, dicendum quod loquitur de illo qui sine gravamine paratum habet confessorem : quia ille negligens est, si non confiteatur : et hac negligentia impedit eum a communione.
Ad aliud dicendum, quod hoc in primitiva Ecclesia aut fiebat ad terrorem, aut fiebat tantum de solemniter pcenitentibus, ut dictum est.
Ad id quod ulterius queritur de casibus, dico quod: accedens qui confessionem generalem prius fecit, non debet retrocedere propter recordationem ali~ quorum peccatorum quae in speciali non est confessus : quia in generali confessione illa dimissa sunt : quinimo potest exspectare tempus opportunum, donec confiteatur, sicut supra dictum est in questione de confessione.
On this page