Text List

Articulus 43

Articulus 43

An ludi sint peccatum mortale, et qui, et qui non ?

ARTICULUS XLIII. An ludi sint peccatum mortale, et qui, et qui non ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, circa medium: "Cohibeat etiam se a ludis, spectaculis, etc."

Secundum hoc enim videtur, quod ludi sint peccatum mortale : et tunc queratur, de quibus ludis intelligitur ?

1. Dicitur enim, I ad Corinth. x, 7, quod ludus est gesticulatio libidinosa in choreis, ubi dicitur : "Neque idololatre efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere." Et secundum hoc videtur, quod choree sint mortale peccatum.

Avuatc, Videtur hoc per rationes quatuor quarum prima est isla : quia in tali ludo ostenduntur gesticulationes impudice :sed signa impudicitia peccata mortalia sunt, quia in illis est concupiscentia progressiva : ergo talis ludus est peccatum mortale.

2. Secunda est : quia primo coram idolo legitur fuisse facta chorea! : et constat, quod idololatria non invenit hoc nisi ut magis moverentur homines ad libidinem : ergo videtur, quod sit mortale peccatum,

3. Tertia est, quia, Isa. i, 16 et 17, Dominus specialiter huic ludo commj. natus est dicens : "Pro eo quod elevatz sunt filie Sion, et ambulaverunt extent collo, et nutibus oculorum ibant, et plau. debant, ambulabant pedibus suis, et com. posito gradu incedebant : decalvabi Dominus verticem filiarum Sion, et Do. minus crinem earum nudabit." Hee aytem omnia fiunt in choreis et tripudiis, Ergo videtur, quod sit mortale peccatum,

4. Quarta ratio sumitur de verbo Apostoli, I ad Thessal. v,22, quod dicit : "Ab omni specie mala abstinete vos." Constat autem omnibus, quod est species mali, qua libidinosi suas concupiscentias sibi invicem produnt : et hoc precipue fit in choreis.

Urrerivs queritur, Utrum spectacula dicantur venationes,et cithare, et hujusmodi?

Et hoc videtur : quia 1. Ad Roman. xm, 10, super illud: "Plenitudo ergo legis est dilectio": dicit Augustinus in Glossa, quod in "spectaculis hominum aliud venator est, et aliud cithara:" ergo videtur, quod faciens poenitentiam, etiam ab hujusmodi debet abstinere, ut dicitur in Litlera.

2. Adhuc, Illa vana dicuntur et otiosa, que non fiunt ratione juste necessitatis, aut intentione piae utilitatis : omnes autem ludi hominum et spectacula sunt hujusmodi : ergo sunt vana et otiosa: sed de talibus reddetur ratio in die judicii, sicut dicitur, Matth. xi, 36: ergo talia sunt peccata : ergo pcenitens debet abstinere ab istis: hoc autem multo: plus videtur esse de scacis et aleis in quibus nulla est bonitas vel utilitas.

3. Item, Prius in Littera habitum est, quod etiam a licitis temperare se debet penitens, ut facilius inveniat gratiam: ergo multo magis a superfluis : constat autem, quod ludi et spectacula superflua sunt : igitur debet abstinere ab illis.

4, Item, Quecumque proximum ad yanilatem pertrahunt, vitari debent : sed talia pertrahunt ad vanitatem : ergo caveri debent.

SED CONTRA: I. Exod. xv, 20 et 21: "Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua: egresseque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, guibus precinebat", scilicet choreas ducendo : etin hoc meruit: ergo actus iile secundum se non est malus.

2. Adhuc, In Psalmo txvn, 26 et 28: "In medio juvencularum tympanistriarum,... tbi Benjamin adolescentulus", etc. Et constat, quodipse secundum Litteram loquitur ibi de choreis, et non reprehendit talia signa gaudii.

3. Adhuc, Jerem. xxxi, 4 : "Adhuc ornaberis tympanis tuis, et egredieris in choro ludentium." Et constat, quod ibi secundum litteram Dominus promittit revertentibus de Chaldeza hujusmodi signa gaudiorum. Ergo non sunt mala secundum se : ergo atalibus non oportet temperare poenitentem.

Responsio. Dicendum, quod choree et hujusmodi ludi, sive fiant cantu, sive instrumentis musicis, secundum se non sunt mali, sicut ultimo per auctoritates probatum est : sed triplici de causa possunt fieri mali ex circumstantiis : quarum una est et precipua, mala intentio, ut quando fiunt ad ostendendam vel provocandam libidinem, sicut fere omnes modo exercent : et ideo etiam Ecclesiastice persone talia deposuerunt, quia etiam insignis gaudii non est communicandum cum peccatoribus. Alia causa est, quando non fiunt suo tempore, ut tempore tristitizs: quia sicut dicitur, Eecli. xxu, 6: Musica in luctu, importuna narratio : et hoc modo interdicitur poenitenti ne sit in ludis : quia dum poenitet, tempus est flendi, non tempus ridendi et vacandi Spectaculis. Tertia causa est ex officio Persone sumpta, sicut clericis interdicitur venatio et alii ludi : quia in sortem Domini electi, aliis exercitiis debent occupari.

Quop ERGO primo objicitur de choreis, dicendum quod secundum se chorea non est mala: sed fit mala per circumstantias tales, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod chorea etiam ante fuit, et forte sapius, et ad minus, Exod. xv, 20, exercita a Maria, sorore Moysi, et aliis mulieribus in signum gaudii, aut victorie de ccelo date super inimicos.

Ad aliud dicendum, quod Isaias loquitur de his qui signum gaudi vertunt in gesticulationes meretricum : et bene dicitur, quod illis est peccatum.

Ad aliud dicendum, quod hoc intelligitur de specie mali, quod secundum se malum est, etnon de his quae ex circumstantia mala fieri possunt, et etiam bona ex aliis circumstantiis.

Puto autem, quod quinque concurrentibus ad choream, non sit reprehensibilise Primum scilicet, quod sit in debito tempore gaudii, sicut in nuptiis, vel tempore victoria, vel liberationis hominis vel patriz, vel in adventu amici de terra longinqua. Secundum est, quod sit cum honestis, de quibus non oriatur presumptio mali, non cum leccatoribus et lec~ catricibus, Tertium est, quod fiat a personis seecularibus : quia monialibus, monachis, et clericis, propter hoc quod in aliis occupari debent, omnem choream puto illicitam esse. Quartum est, quod honesto modo fiat, non gesticulationibus. nimis inordinatis vel inhonestis. Quintum est, quod cantus excitans in talibus et musica, non sint de illicitis, sed de moribus. De melodia autem non est curandum, ut puto, quia in talibus puto quod necesse est fieri melodiam levem, que aliqualiter exprimat modum choreizandi.

Ad id quod ulterius queritur de aliis spectaculis, videtur sub distinctione esse respondendum: aut enim annexam habent utilitatem, aut tantum sunt inventa ad tedium removendum in solatium morositatis hujus vite. Si primo modo : aut exercentur a personis secularibus, aut spiritualibus. Si a personis seecularibus quocumque modo fiant tempore et loco non interdicto : puto quod tolerande sint, sicut venationes, et aucupia, et hujusmodi. Si autem a personis spiritualibus exercentur, distinguendum est : cum enim in spectaculo sit et utilitas et vanitas, aut ad opus movet utilitas, et vanitas non est ibi nisi miscens se : et tunc in casu conceditur religiosis venatio et clericis, in casu scilicet si reditus eorum sint in talibus, et inde necessaria habeant, sic quod in terris silvosis sint, ut reditus quorumdam monasteriorum in ferinis et aucupiis et hujusmodi. Aut ita est quod movet vanitas : et tunc puto esse peccatum grave viris spiritualibus et maxime religiosis : quia nimis distrahunt animum, et quasi avertunt ne revertantur ad studium spirituale. In ludis autem troci, asticularum, scaci, et alew, non nocivis, credo quod non sunt péceatum : quia talia non fiunt nisi ad removendum tedium, et non nimis avertunt animum a studio spirituali.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 43