Articulus 44
Articulus 44
An digni fructus virtutum dicantur digni fructus poenitentiae ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 2, sub finem : "Sunt enim dignt fructus virtutum, qui non sufficiunt penitentibus, etc." |
Videtur enim hoc esse falsum : quia 1. Etiam poenitentia quaedam virtus est, ut supra habitum est : ergo fructus poenitentiae sunt fructus virtutum : ergo et digni fructus poenitentia sunt digni fructus virtutum : si enim aliquid sequi. tur ad aliud, si idem additur utrobique, adhuc sequitur ad illud.
2. Item, Circa difficile et bonum, ut dicit Philosophus, est virtus : sed circa talia etiam est poenitentia, nec potest gq extendere ultra illa: ergo non potest ge extendere ultra opus virtutis : ergo idem sunt virtutum fructus et poenitentia,
3. Item, Nihil injungitur secundum le. gem, nisi opus virtutis : sed id quod injungitur, est fructus poenitentiae, quando ponitur in opere : ergo virtutis opus est fructus poenitentiae : et idem est fructus virtutis : ergo idem est fructus virtutis et poenitentia.
Resronpeo ad hoc, quod non idem sunt fructus poenitentiae et virtutis : quia virtus est in omnibus bonis, et non pcenitentia.
Ad primum ergo dicendum, quod penitentia est in multiplici genere, ut supra dictum est, et hic accipitur prout est in genere sacramenti habens tres partes, scilicet contritionem, confessionem, et satisfactionem. Hee enim tria non exiguntur ab omni habente virtutes, sed tantum a poenitente.
Ad aliud dicendum, quod difficili est difficilius : virtus autem est circa difficile in actu, sed poenitentia est circa difficile excellens, non potentiam facientis, sed medium virtutis secundum communem modum observandi : quia de licitis temperat se pcenitens, et de necessariis dat, et hujusmodi, quod non exigitur ab habente virtutem simpliciter.
Ad aliud dicendum, quod secundum legem injungitur plus quam exigat modus virtutis, licet semper reducatur ad aliquam virtutem moventem ad actum illum. Et hoc contingit propter spiritua-. lem modum poenitentis, qui tenetur ad plus quam communiter ab omnibus exigatur secundum virtutem viventibus : et ita intelligitur id quod dicitur in Littera : non enim est inconveniens, quod eadem virtus specie, diversimode moveat se- cundum diversum statum hominis quem movet, ut justitia aliter movet ledentem ad satisfaciendum, et aliter in communi quemlibet ad opera justitie.
On this page