Articulus 45
Articulus 45
An poenitentiae quae non imponuntur pro qualitate criminum secundum auctoritates canonum, debeant dici false peenitentia ?
ARTICULUS XLV. An poenitentiae quae non imponuntur pro qualitate criminum secundum auctoritates canonum, debeant dici false peenitentia ?
Deinde queritur de hoc quod dicit Gregorius, ibi, B, postinitium : "Falsas poenitentias dicimus, quae non secundum auctoritates canonum* pro qualitate criminum imponuntur, etc."
1. Canon dicit simpliciter fornicationem esse septenni jejunio puniendam *. Ergo secundum hoc qui mille vel centies est fornicatus, per totam vitam non posset satisfacere : et hoc traheret hominem ad desperationem : ergo falsum videtur quod dicitur in Littera.
2. Adhuc, Poenitentiae sunt ad arbitrium sacerdotis. Ergo videtur, quod possunt esse minores quant exigat qualitas criminum.
Ab Hoc autem dicendum, quod Littera ista non intendit, quod nihil injungatur alicui poenitenti, nisi quod dicit canon et quod exigit qualitas criminum : sed potius dicit, quod canon sit regula injungendi poenitentiam : sed tamen proportio hujus regule ad hunc poenitentem et Ulum est secundum arbitrium discreti sacerdotis. Sicut enim auctores dant regulas medicine, sed tamen illas moderari competit discreto medico, ita est in praemissis institutis a canone.
Quob ERGO primo objicitur, solvendum est, quod canon non trahit proportionem adaptationis isti vel illi, sed tantum exemplar regule in universali: et hoc non potuit fieri per omnem facultatem et statum pcenitentium : quia ille est secundum particularia quae infinita sunt : et ideo canon nullum cogit desperare.
On this page