Articulus 46
Articulus 46
An militia, negotiatio publica, vectigafia, et pedagia, sint licita vel illicita ?
Videtur quod non: quia 1. Luc. III, 14, Joannes Baptista non interdicit militiam, sed: tantum precipit, quod contenti sint stipendiis suis : ergo videtur, quod militia secundum se non sit illicita.
2. Item, Glossa super illud : Contenti estote stipendiis vestris, ita dicit : "Justo moderamine prohibet ne ab eis calumniando predam exquirant, quibus militando prodesse debuerunt : docens idcirco stipendia constituta militiae, ne dum sumptus queritur, predo grassetur." Ex hoc idem accipitur, quod militia gecundum se non est illicita, sed abugus prede qui fit circa illam.
3. Item, Nihil ordinatum ad conserva. tionem civilitatis et reipublice, est peccatum : militia potissimum ad conserva. tionem horum duorum ordinatur : ergo, non est peccatum. Prima patet per se. SecunDA scribitur in ethicis.
Videtur enim falsum quod dicit : quia 1. Genes. xutx, 13, dicitur : "Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem," Et secundum litteralem expositionem bene dicitur terra Zabulon a questu negoliationum per mare : ergo non sunt illicitee.
2. em, Proverb. xxx1, 14, dicitur de forti muliere : "Facta est quasi navis imstitoris, de longe portans panem suum." Ubi secundum litteralem sensum idem arguitur.
3. Adhuc, Negotiationes utiles sunt toti terre, asportando abundantiam in terra aliqua, et reportando deficientia : nihil autem utilitati communitatis deserviens, est peccatum : ergo negotiationes tales non sunt peccatum : non ergo generaliter dicere debuit de negotiatione, quod esset peccatum.
4. Adhuec, Nihil eorum sine quibus dissolvitur civilitas, et cum quibus optime conservatur, est peccatum sed negotiatio est aliquid tale : ergo ipsa non est peccatum. Prima patet ex hoc quod omnis moralitatis laudabile studium est circa conservantia civilitatem. Secunda autem accipitur ex libro V Ethicorum, ubi loquitur de justitia commutativa, propter quam etiam ministeria dicit ésse inventa : quia tota est in commutationibus negotiationum.
3. Adhuc, Nullo modo potest esse peccatum, quod jus commune judicat esse justum: sed in multis negotiationibus jus commune judicat contractum esse justum : ergo nullo modo est peccatum : non ergo generaliter negotiatio est peccatum.
Sed contra hoc objicitur per illud Ecclesiastici, xxv1, 28 : Difficile exuitur negotians a negligentia : et non justificabitur caupo a peccatis labiorum : ergo qui negotiatur, committit se discrimini difficulter evadendi peccatum: sed nullus debet se committere discrimini : ergo nullus debet negotiari.
1. Sicut dicitur in Glossa super illud : Venerunt autem et publicani ', dicit sic: "Publicani sunt qui vectigalia exigunt, sive qui conductores sunt vectigalium fisci et rerum publicarum : nec non et hi qui hujus seculi lucra per negotia sectantur : quos pariter unumquemque in suo gradu ab agenda injuria coercet : ut dum primo ab alienorum se temperant appetitu, tandem ad propria cum proximis communicanda pertingant." Ex hac Glossa accipitur, quod etiam vectigalia justa et_telonea possunt accipi : et publicani quan presunt talibus, non sunt ab actu, sed ab injustitia restringendi.
2, Adhuc, Videtur etiam hoc per rationem : Pedagia enim et telonea et vectigalia principi solvuntur, ut terra defendatur in pace : ut liceat habitatoribus per eam discurrere, et proprias utilitates procurare : sed juste potest hoc princeps accipere : quia in talibus agit negotiationem omnium in labore et expensis : ergo et illi debent dare : ergo ex neutra parte peccatum est : sed publicani sunt tantum ministri ejus dationis et acceptionis : ergo ipsi dant ope~ ram rei licite : ergo non peccant.
Sed contra hoc objicitur per Gregorium super illud Joannis, xx1, 3: Vado piscart : qui in quadam homilia querit, quare licuit Petro ad piscationem redire post conversionem, et non Matthezo ad telonium : et solvit, sic dicens: "Sunt pleraque negotia quae sine peccatis exerceri vix aut nullatenus possunt : quae ergo ad aliquod peccatum implicant, ad hac necesse est ut post conversionem animus non recurrat." Ergo cum de telonio ibi agatur, videtur quod telonea et vectigalia aliquod peccatum implicent : ergo sunt illicita.
Soturio. Dicendum, quod militia secundum quod militia, secundum se non est illicita, sed abusus qui licet multiplex sit, tamen in tribus precipue est, scilicet, in concussionne innocentium, et exactione salarii amplioris quod deserviri possit militando, et in exercitiis ad ostentationem virium cum nocumento hominum et rerum, sicut inventa sunt torneamenta, et ictus lancearum, et hujusmodi. Sunt tamen quaedam exercitia militia militia necessaria : sicut cursiones et versiones dextrariorum, et ars percutiendi et defendendi et projiciendi tela, quae non prohibentur. Et hoc accipitur ex libro TI Regum, passim, ubi David precepit populo, quod filios suos docerent arcum, id est, artem sagittandi.
Quod autem Magister dicit in Littera, dictum est ideo, quia secundum usum consuetum difficulter exercetur sine peccato. Et per hoc peccatum solutio ad omnia illa quae objecta sunt de militia.
Ad EA autem gue objecta sunt de negotiatione, dicendum secundum quamdam Glossam quae est super illud Ecclesiastici, xxvi, 28 Difficile exuttur negotians a negligentia, etc., quae dicit sic : "Actus pessimus, non res honesta damnatur, qui per immoderatam ambitionem mentem suam onerat plus perjurio quam pretio." Ex hoc accipitur, quod licite negotiationes non sunt prohibite.
Efficiuntur autem illicite pluribus modis : sed temporibus modernis tria esse precipua videntur quae faciunt negotiationem esse illicitam, scilicet persona, tempus, et modus.
Persona sicut est persona divinis officlis consecrata, ut clericus, etmonachus : quia isti emere et vendere non debent, sed suas res sibi datas ex fructibus annualibus sibi provenientes vendere possunt : et tamen non credo, quod illas malo modo vendere debeant, sicut vinum venditur in taberna, nisi alias simul vendere non possent. Et hujus ratio est, quia in taberna conciliabula fiunt malorum, et immoderata consumptio vini : cujus patrocinium prestat tabernarius : et ideo non licet, ut mihi videtur, re— ligioso vel clerico hujusmodi exercere officium.
Tempus autem facit illicitam negotiationem dupliciter, scilicet ratione feria, scilicet quando feria est, et in casu quando negotiatio caristiam inducere probabiliter potest, sicut si nimium frumentum ematur in novo, vel nimium vinum in vindemia, ut quando apud alios non habetur, iste vendat quantum voluerit.
Modus autem circa contractum est, sicut si vitiosus est contractus, scilicet cum deceptione et fraude pretii. Justum autem pretium est, quod secundum estimationem fori illius temporis potest valere res vendita.
Per hoc etiam patet solutio dubii ca~ sus: sicut si aliquis fraudat aliquem re sua, cum plus in foro communi valet, sive sit frumentum, sive vinum, sive aliud ; et vult ei restituere eamdem numero vel specie, quando minus valet secundum forum commune : patet enim, quod non satisfecit, nisi lucrum temporis in quo plus valuit, apponat : quia damnificat eum in tanto, scilicet in majori pretio quod tune pro re illa poterat haberi secundum forum commune.
Ad id quod queritur de publicanis et vectigalibus et pedagiis, sine prejudicio videtur dicendum, quod quatuor exiguntur ad hoc quod talia lucra justa sint, Unum est, quod de consensu ecorum quorum regere terram interest, et ex consensu principis ponantur, Secundum, quod non nisi causa necessitatis vel utilitatis communis ponantur, scilicet quia sine talibus expensis terra pacificari non potest. Tertium est, quod defensio terre ab accipientibus impendatur. Quartum est, quod non sint. immoderata, sed ad wstimationem expensarum et opera quae impenduntur a defendentibus terram : et sic loquitur Glossa super Lucam, quae innuit talia licere. Et hoc est quod dicitur, ad Roman. xu, 7: "Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cut vectigat, vectigal : cui honorem, honorem."
Apip autem quod beatus Gregorius dicit in contrarium, dicendum quod ipse non dicit, quod non possint exerceri sine peccato, sed vix aut nullatenus : vix enim possunt exerceri nisi juste ponantur : et hoc propter ministros qui cogunt invite dantes : et ideo difficile est ut debitum non excedant in exigendo. Nullatenus autem fieri possunt, ubi quatuor predicta non observantur.
On this page