Articulus 47
Articulus 47
An bene dividatur poenitentia a Magistro ?
Deinde queritur de hoc quod dicit in secunda parte hujus distinctionis, ibi, C, "Predictis vero adjsiciendum est, quod tribus modis agitur poenitentia, | etc."
Et queruntur hic duo, scilicet de divisione posnitentiae quam hic ponit, et de poenitentia ante baptismum.
Ad primum potest sic objici : 1. Commune quod secundum unam rationem manet in omnibus dividentibus, ita quod dividentia nullam formam addant super ipsum, non dividitur nisi per materiam et accidens : sed poenitentia ante baptismum et post baptimum penitus est ejusdem rationis : ergo non dividitur nisi per materiam et accidens.
2. Item, Ante et post baptismum non dicunt nisi differentiam temporis : sed per temporis differentias non dividitur secundum formam et speciem : ergo pcenitentia per hoc quod est ante vel post, non dividitur secundum speciem.
3. Adhuc, Homo qui fuit in preterito, et qui est, et qui erit in futuro, non dividitur in specie: ergo nec poenitentia ex talibus temporis differentiis.
4. Et si dicas, quod isti sunt modi penitentiae, et non species, ut videtur Zittera dicere. Contra : Modus ille aut est essentialis, aut accidentalis. Si essentialis : ergo fundatur super aliquam diversam essentiam : non autem fundatur super diversam essentiam generis: ergo fundatur super diversam essentiam speciei, et tunc redit primum. Si autem est accidentalis. Contra : Modi accidentales rei uniuscujusque multi sunt: ergo non debent esse tres tantum, sed multi, et quasi infiniti. .
3 Adhuc, Priora peccata sunt gravia et levia : ergo videtur, quod primus modus sit tanti ambitus, quanti alii duo: et sic videtur, quod divisio sit nulla.
6. Adhuc, Penitentia venialium non videiur esse ejudem rationis cum pecenitentia gravium et in genere : quia nec confessio nec satisfactio taxata exigitur de illis : ergo videtur, quod male dividat : quia ponit dividentia, quae sub eodem communi univoce non continentur.
Responsio. Ista divisio est modoruin penitendi : quia modi sumuntur ex parte objecti poenitentiae, circa quod est, scilicet ex parte peccali : et bene concedo, quod aliquid essentiale respondet eis. Et ad hoc intelligendum, sciendum est, quod poenitentia sumitur hic prout ipsa integratur et constituitur ex coutritione, confessione, et satisfactione, sicut in Principio hujus distinctionis dictum est : tunc enim alia essentialiter poenitentia exigitur ante baptimum, quae facit non | invenire obicem Spiritui sancto in suscipiente baptismum: et alia in eo qui peccat post baptismum : quia in suscipiente non exigitur poenitentia exterior, nisi forte confessio per quam innotescit ministro, quod non sit fictus : sed in alio exigitur. Similiter, alia est pcenitentia in peccato mortali, et alia in veniali: quia in mortali exigitur confessio cum expressione circumstantiarum aggravantium, et cum satisfactione taxata : quorum nihil requiritur in poenitentia venialium, sed tantum dolor cum quotidiana satisfactione. Patet ergo, quod penitentia si in ratione totius potestativi consideretur, alia est hinc inde. Unde modus iste triplex super hujusmodi potestativum esse poenitentiae triplex fundatur. .
Ad primum ergo dicendum, quod si commune secundum rationem potestative medicine cum suis partibus accipiatur, non erit idem in omnibus dividentibus, sed in uno unde abundabit ab alio.
Ad aliud dicendum, quod ante et post baptismum, hic non solum dicunt differentias temporis, sed etiam status pcenitentis pro uno peccato, ex quo intelligitur diversitas pcenitentiae secundum quod in suis partibus consideratur, ut dictum est.
Ad aliud dicendum, quod etiam illa objectio procedit ac si ante et post non differrent nisi temporis successione, et hoc non est verum, sed potius diversum esse poenitentia, secunduin quod est de peccato. hoc vel illo.
Ad Auto dicendum, quod modus fundatur super quoddam esse poenitentia, ut in principio solutionis dictum est.
On this page