Text List

Articulus 48

Articulus 48

An poenitentia sit ante baptismum ?

ARTICULUS XLVIII. An poenitentia sit ante baptismum ?

Secundo, Queritur de poenitentia ante baptismum, et queruntur duo, scilicet an poenitentia sit ante baptismum ?

Et, An illa, et quale sit fundamentum ?

Ad primum sic proceditur : 1. Supra habitum est, quod poeniten-

tia est sacunda tabula post naufragium ; sed prima in naufragio ut baptismus : ergo poenitentia non praecedit baptismum, sed sequitur : et hoc est contra ea que dicuntur in Liflera.

2. Adhuc, Augustinus dicit, quod "baptismus est janua sacramentorum:" sed ante januam non est aliquid de mansione domus : ergo ante baptismum nihil est de mansione in sacramentis : ergo nullus potest manere in poenitentia, qui non fuerit baptizatus.

3. Adhuc, Sicut se habet morbus ad morbum in ordine, sic cura ad curam, sive medicina ad medicinam : sed morbus contra quem est baptismus, est primus quam traximus ex nativitate , secundus autem contra quem ordina. tur poenitentia, est quem facimus ex propria voluntate: ergo videtur, quod baptismus sit omnino ante poenitentiam.

4. Adhuc, Non alium videtur baptismus habere ordinem ad poenitentiam, quam ad alia sacramenta, secundum ornem pracedentia poenitentiam et sequentia : sed ad omnia alia sic ordinatur quod nisi baptismus sit susceptus, nihil agitur in aliis : ergo et ad poenitentiam : erga nulla est poenitentia praecedens haptis, mum, ut videtur.

5. Adhuc, Beatus Dionysius in Eee}, siastica hierarchia dicit, quod "Noy existens nihil agit:" et ibidem dicit, quod "existere datur per baptismum :" ergo non baptizatus nihil agit spirit, lium actionum : sed posnitentia est de spiritualibus actionibus : ergo non ba. ptizatus non poenitet : sed sic poenitentia semper sequitur baptismum.

SED CONTRA est : 1. Dictum in Littera Augustini contra Felicianum, et Glossa quae ponitur de Actibus II, 38.

2. Item, Augustinus in libro LXXXIII Questionum : "Finitur vetus vita ad poenitentiam :" sed ubi finitur vetus, incipit nova : ergo nova incipit a penitentia : sed illud est primum, ubi incipit vita nova : ergo poenitentia est primum sacramentorum omnium.

3. Adhuc, Super illud Actuum, un, 38: Penitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum etc., Glossa : "Dicturus de baptismo, premisit lamenta peenitentiae : ut primum se aqua afflictionis perfunderent, et post sacramento baptismi lavarent." Ex hoc accipitur, quod penitentia est ante baptismum secundum ordinem susceptionis sacramentorum.

4, Adhuc, Matth. III, 2, super illud: Penitentiam agite, Glossa: "Prima virtus est, per poenitentiam veterem hominem perimere." Ergo videtur,. quod poenitentia sit primum sacramentum.

5. Adhuc, Secundum processum peccati in mundo prius fuit actuale, quam originale : quia Adam prius peccavit actualiter, ex quo peccato sicut ex causa corrupta est natura, quae corruptio vitil et passibilitatis est originale a fomite: ergo etiam medicina actualis debet esse ante medicinam originalis : ergo poenitenia prior est hoptismo. .

6. Adhuc, Supra in tractatu de baptis- mo habitum est 4 quod est baptismus quidam flaminis,et ille est poenitentiae : cum igitur baptismus flaminis sit ante baptismum etiam fluminis, sicut ibidem determinatur , videtur quod poenitentia generaliter sit ante baptismum.

Solutio. Dicendum videtur hic, quod est prius simpliciter, et prius secundum quid et quoad aliquid. Baptismus autem est primum sacramentum simpliciter : sed secundum quid et quoad aliquid est poenitentia prior secundum quemdam modum quo ipsa est preparatoria ad interiorem actum compunctionis, et non prout est satisfactoria per vim clavium : quia baptismus de se non exigit luctum vel planctum : sed qui intendit baptizari, si constitutus est arbiter suee voluntatis, exigit compunctionem, ne Spiritus sanctus discipline qui operatur in baptismo, effugiat fictum.

Er picenpum ad rationes primo inductas:ad primam quidem, quod hoc verum est secundum ordinem diluviorum generalium : quia primum est diluvium originalis, et secundum actualis.

Ad aliud dicendum, quod quaedam sacramenta sunt, in quibus nihil est nisi divinum, sicut Confirmatio, Eucharistia, et Ordo, et Extrema unctio: et Baptismus est janua, ita quod nihil agitur in illis, nisi primo percipitatur baptismus. Alia sunt in quibus divinitas operatur circa opera nostra et preesupponit aliquid in nobis, sicut Peenitentia, et Matrimonium: quia dicit Augustinus de Peenitentia, quod "quicreavit te sine te, non justificabit te fine te:" quia in talibus Oportet nos removere obicem Spiritui sancto operanti: et de his quantum ad id quod est ex opere nostro, Baptismus non est janua, sed tantum quantum ad id quod est divinum : sicut est in Pcenitenha, quod sit satisfactoria per claves Ecclesia : : et Matrimonio, quod sit omnino indissolubile : quia hi qui contrahunt matrimonium nonin fide Ecclesie, aliquo casu possunt separari : tamen quan~ tum ad id quod est divinum in eis, precedit baptismus: unde poenitentia quae est ante baptismum, non satisfacit per claves: sed per interiorem gratiam disponitur homo ad_ suscipiendum baptismum, ne fictus inveniatur.

Ad Auta patet solutio per predicta : quia illa necessario concludunt de ordine sacramentorum simpliciter, quantum ad id quod divinum est in eis.

Ad primuM autem quod objicitur in oppositum, dicendum quod hoc dicitur quantum ad separabilitatem peccati, non in omnibus, sed in adullis, in quibus oportet praecedere poenitentiae quemdam modum: et eodem modo intelligitur sequens.

Vel posset dici, quod baptismus in proposito poenitentis sic deletionem peccati operatur, sicut supra in tractatu de baptismo notatum est: sed tamen prima responsio melior est.

Ad aliud dicendum, quod licet sit prima virtus in adulto, non tamen est primum in ordine sacramentorum simpliciter, ut dictum est.

Ad aliud dicendum, quod non oportet ut secundum ordinem morbi in persona, sit ordo sacramentorum Ecclesie : quia licet in una persona actuale preecesserit originale peccatum, ut causa ipsius : tamen in omnibus generaliter radicatur actuale in originali : et sacramenta non dantur persone, sed Ecclesia, et potius filiis Ade, quam ipsi Adam: et idco baptismus simpliciter adhuc est prius, licet poenitentia sit prius secundum aliquid et in aliquo.

Ad aliud dicendum, quod hoc fit per accidens : quia baptismus flaminis sufficit, scilicet ubi non est contemptus religionis, sed articulus necessitatis sacramentum excludit : et ideo ex hoc non potest concludi, quod baptismus simpliciter sequatur poenitentiam, sed secundum quid tantum et in quodam casu : et illa poenilentia non est tota integritate sua, sed est ibi aliquid poenitentia quod non habet exteriorem satisfactionem : nec etiam interiori indiget, nisi quantum ad hoc quod removeatur fictio, et non quantum ad dimissionem culpa vel pene : quiaad hoc sufficit baptismus. Unde licet ibi dimittatur culpa, et quedam pars pene, hoc tamen non exigit baplismus, sed fit gratia quae datur pcenitenti preparanti se ad baptismum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 48