Text List

Articulus 49

Articulus 49

An poenitentia sit fundamentum, et qualiter sit?

ARTICULUS XLIX. An poenitentia sit fundamentum, et qualiter sit?

Secundo queritur, Utrum poenitentia sit fundamentum, et qualiter sit? Et circa hoc queruntur quatuor, scilicet an sit fundamentum, et qualiter sit ? Secundo, Quae sint in illo fundamento ? Tertio, De numero eorum. Quarto, Quo ordine in fundamento collocentur ?

Vivetur autem circa primum, quod poenitentia non sit fundamentum,

1. Per illud Apostoli, I ad Corinth. wm, 11: "Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Jesus": in uno autem edificio non est nisi unum fundamentum : ergo videtur, quod poenitentia non sit fundamentum.

2. Adhuc, Ad Hebr. XI, 1: "Est autem fides sperandarum substantia rerum", ubi dicit Glossa, id est, fundamentum : et ex hoc sequitur idem quod prius.

3. Adhuc, Fundamentum est quod primo occurrit in edificio spiritual - Sed fides primo occurrit : ergo fides est fuy. damentum et non poenitentia. Prosany minoris est quod dicit Apostolus, ad Hebr. x1, 6: "Credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inguirentibus sp remunerator sit."

4. Adhuc, Nihil est fundamentum in edificio spirituali, cujus esse aliud Spirituale pracedit in eodem edificio : seq esse poenitentiae aliud praecedit in spiritualibus : ergo ipsa non est fundamen. tum. Prosatio minoris est id quod supra habitum est *, ubi dictum est, quod penitentiae virtus timore concipitur : et quia omnia illa quae primo disputata inveniuntur, qualiter pcoenitentia sit prima virtus, valent ad istud, ideo omnia circa hoc sufficiant pro parte una.

In opposituM autem objicitur : 1. Per illud Apostoli, ad Hebr. VI, 1; "Non rursum jacientes fundamentum poenitentiae": ubi dicit Glossa, id est, non jacientes poenitentiam, quasi pro lapide in fundamento : ergo poenitentia est fundamentum.

2. Adhuc, In illo primo fundatur nova vita, ex quo deficit prius vetus : sed illa, sicut sepius habitum est, deficit in poenitentia primo : ergo ibi primo fundatur nova vita : ergo poenitentia est fundamentum, ut videtur.

Solutio. Dicendum, quod fundamentum multipliciter accipitur in sacra Scriptura, scilicet, primum fundans extra, scilicet in Deo : et hoc est immobilitas divine electionis : et de hoc dicitur, Il ad Timoth. 1,19 : Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc. Unde ibidem Glossa : "Isti stant quos Deus elegit, et immobiliter in fide fundavit."

Aliter dicitur fundamentum in corpore mystico fundans, et non in membro sprituali : et est fundamentum virtutis in fuse de ceelo, de quo, Isa. riv, 11 et 12: "Fundabo te in sapphiris : et ponam jaspidem propugnacula tua", ubi dicit Glossa : "Quia per sapphiros qui ccelestem habent colorem, signantur virtutes." ;

Tertio, dicitur fundamentum fundans membrum singulariter : et hoc multipliciter, scilicet ex parte intellectus, et ex parte affectus. Ex parte autem intellectus dupliciter, scilicet, secundum quod est ex auditu exteriori, vel secundum quod est per lumen intellectus infusum fundatum in veritate credendorum : et primo modo doctrina pradicationis Apostolorum et Apostolicorum virorum dicitur fundamentum : de quo habetur, Apocal. xx, 19: Fundamenta muri civitatis duodecim, quae fundamenta sunt doctrine duodecim Apostolorum. Intellectus autem fundamentum dicitur fides. Ex parte autem fundationis in affectu est pcoenitentia fundamentum, et alia quedam de quibus infra dicetur in sequenti articulo queestionis.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ibi loquitur de fundatione venientis ad adificlum, non existentis in edificio ipso : quia fides venienti primo oculos aperit : sed poenitentia locat eum, et. efficit contrarium ab edificio spirituali.

Ad aliud dicendum, quod fides est prima, quae per cognitionem facit in nobis substare speranda : sed tamen ipsa non non est proximum locans edificium, sed potius poentientia locum purgans, et initians fundamenta in bono.

Ad aliud dicendum, quod non oportet quod hoc sit fundamentum : et hoc ideo, quia fides et timor possunt secundum actus informes praecedere fundamenti substantiam : quia fides est sicut causam edificandi ostendens, et timor sicut fodiens : poenitentia autem sicut construens totum edificium per contritionem, confessionem, et satisfactionem, licet timor et fides habitus informati gratia et charitate, sint de fundamento et edificio.

Et per hoc etiam patet solutio ad sequens.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 49