Text List

Articulus 50

Articulus 50

Qux sint in illo fundamento? et, An poenitentia quae est fundamentum, sit virtus vel sacramentum ?

ARTICULUS L. Qux sint in illo fundamento? et, An poenitentia quae est fundamentum, sit virtus vel sacramentum ?

Secundo queritur, Quae sint in illo fundamento ?

Dicit autem Glossa super epistolam ad Hebr. vi, 1, quia sex sunt de fundamento isto : et haec sunt verba Glosse : "Hoc autem fundamentum dividit in sex, quae sunt inchoatio, scilicet poenitentia, fides, baptismi doctrina, et impositio manuum, et resurrectio, et judicium." De poenitentia quidem disputatum est quantum sufficit in questione precedent.

Queritur autem, De qua poenitentia intelligitur, quod sit fundamentum utrum de illa quae est virtus, aut de illa que est sacramentum ?

Videtur autem, quod de illa quae est virtus : quia 1. Virtus vitio contrariatur: et peenitentia virtus est quae perimit veterem hominem : ergo ipsa primo inchoat novum : et hoc est esse fandamentum primum in edificio : ergo poenitentia virtus est illa que est fundamentum.

2, Adhuc, Peenitentia virtus est illa que movet ad detestationem peccati, sicut supra habitum est: sed hoc primo faciendum est, scilicet motus in destructionem peccati : ergo poenitentia secundum quod est virtus, primo est fundans peenitentem in edilicio spirituali.

SED CONTRA :

1. Super illud Apostoli, ad Hebr vi,1 : "Non rursum jacientes fundamentum penitentie", dicit Hieronymus : "Quicumque aliquos ad fidem convertit, prius. docet poenitere, et baptizari in remissionem peccatorum :" séd poenitentia secundum quod docetur a ministro Ecclesie, sacramentum est : ergo poenitentia secundum quod est sacramentum, est fundamentum.

2. Item, Alia quaedam sacramenta ponuntur in fundamento, scilicet baptismus, et confirmatio : ergo et poenitentia ibi pro sacramento accipitur.

3. Item,Joannes qui poenitere docuit’*, docuit confiteri et satisfacere. Unde dicitur ibi, quod exibant ad eum confitentes peccata sua® : et dedit eis consilium, qualiter dignos poenitentiae fructus facerent in satisfactione : sed poenitentia sic in suis partibus considerata est sacramentum : ergo secundum quod est sacramentum, est fundamentum.

Dewpe queritur de secundo, quod est in fundamento, scilicet de fide.

Videtur enim, quod charitas sit magis fundamentum : quia

1. Fundamentum est radix : sed charitas est radix boni : unde Gregorius : "Non habet aliquid viroris ramus boni operis, nisi manserit in radice charitatis:" ergo charitas est fundamentum.

2. Item, Ad Ephes. m1, 17 et 18 : "In charitale radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis", etc.

3. Adhuc, Timor videtur esse fundamentum : quia @2mor est initium sapientiae, ut dicitur, Eceli. 1, 16. Alia autem quedam ad hoc valentia, supra notata sunt, ubi quesitum est, qualiter pcenitentia sit prima virtus °*.

Deinpe queritur de doctrina baptismi.

1. Cum enim neophytus non doceatur tantum baptizari, sed multa alia, quare aliorum doctrina non ponitur in fundamento, sicut doctrina baptismatis ?

2. Adhuc, Non est nisi unum baptis- ma, ut dicit Apostolus, ad Ephes. IV, 5 ; "Unus Dominus, una fides, unum baptis. ma": ergo inconvenienter dicit, "Baptismatum."

Derinde queritur de quarto, scilicet de impositione manuum quae fit in Confir. matione.

Videtur autem, quod Eucharistia magis sit fundamentum : quia 1. In ipsa est Dominus sacramentorum, a quo omne sacramentum contrahit suum vigorem : ergo magis fundat quam confirmatio.

2. Adhuc, Sine fundamento non habe. tur aliquid de edificio spirituali : sed sine confirmatione habetur aliquid quoad gratiam et gloriam : ergo confirmatio non est fundamentum. Prima patet per se. Secunoa probatur ex hoc quod multi decedentes non confirmati transeunt ad gloriam, sicut multi parvuli et adulti, cum non sit sacramentum necessitatis.

3. Adhuc, Confirmatio edificiorum magis est in summo per subtilem clausutam testudinis, quam in fundamento : ergo videtur, quod confirmatio magis pertinet ad perfectionem, quam ad fundamentum.

4, Adhuc, Quod fundatur, non est: quod autem confirmatur, est: ergo quod fundatur, non confirmatur: ergo confirmatio non est fundamentum.

Dewoe queritur de quinto, quod est resurrectio,.

Videtur enim, quod hoc superfluat: quia. 1. Intelligitur in fide.

2. Ahuc, Cam omnia peccata remittantur in unitate et communione Ecclesiz, videtur quod poenitens in quo fundatur nova vita, magis debet moveri credendo articulum illam qui est, "In sanciam Ecclesiam et sanctorum communionem," quam ijlum qui est, "Carnis resurre- ctionem:" ergo ille. magis debet poni in fundamento, quam iste.

Uxrimo queritur desexto, quiestin judicio.

In judicio enim terror est judicis : ergo inclinatio in desperationem : quia secundus adventus terret, et primus mulcet peccatorem ad spem: ergo cum spes magis expediat poenitenti, quam timor terrens, magis deberet poni in fundamento articuli incarnationis qui est de primo adventu, quam judicii qui est de secundo.

Solutio. Dicendum, quod sicut dicit Glossa in epistolam ad Hebr. v1, 4, illa sex sunt de fundamento religionis Christiane, quae fundatur in adveniente ad ipsam: et quaedam istorum sunt sicut fandamenta proxima edificio: et quedam sunt sicut fundamenta prima locantia fundamentum proximum, ut habebitur in articulo sequenti.

Ad id ergo quod primo de poenitentia queritur,dicendum quodsecundumstatum adulti venientis ad Christianam religionem, poenitentia sacramentum secundum aliquid sui, scilicet removens fictionem, est de his quae primo exiguntur: et ideo est de fundamento, sicut et videtur innuere Glossa, et in contrarium objectio facta.

Ad id autem quod in contrarium primo objicitur, dicendum quod verum est quod vitio virtus contrariatur: sed secundum hoc prius est ab infusione quam ex doctrina: poenitentia enim hic dicitur rudimenta poenitentia, quae pcenitenti proponuntur: sicut et fides rudimenta fidei, quae his qui catechizantur, exponuntur, quando sunt neophyti: et hc rudimenta sunt potius sacramenti quam virtulis.

Ad aliud dicendum, quod poenitentia virtus non est fundamentum primum: quia quaedam facienda ad fundationem sunt ante omnem virtutem, sicut illa que sunt elementa exordii sermonis justitiae, et illa sunt quae vocat Apostolus fundamentum, sicut dicit Glossa super epistolam ad Hebr. vi, 1.

Ad aliud dicendum, quod omnia illa fere soluta sont supra. Dicendum tamen, quod charitas non proprie fundat, sed nectit perfectionem, sicut dicitur, I ad Timoth. 1, 5 et seq.

Ad hoc autem quod objicitur de Gregorio, dicendum quod est fundamentum operis meritorii: quia dat formam essendi meritum: sed non est fundamentum Christiane religionis, quod proponitur assumenti religionem Christianam : et ideo nihil valet illud ad propositum.

Ad aliud dicendum, quod radicari et etiam fundari non contingit in charitate, nisi quantum ad formam operis meritorii: et hoc non est esse fundamentum Christiane religionis, ut dictum est, nisi. per accidens et secundum quid.

Ad aliud dicendum, quod timor secundum suum actum est quasi fodiens foveam per fugam mali in fundamento, sed non sicut disponens lapides, qui sunt edificii pars, sed potius poenitentia.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod neophytis non proponuntur nisi primo occurrentia necessaria ad in-. choationem: et horum unum est baptismus, qui dat esse spirituale baptizato, ut dicit Dionysius: et ideo sicut esse primo exigitur ante operationem in naturalibus, ita et in gratuitis: alia autem non sunt ita primo congruentia.

Ad ALiup dicendum secundum Glossam, quod pluraliter dicit, "Baptismatum :" quia est triplex baptisma: et de hoc multa habita sunt in tractatu de Jbaptismo, et reguirantur ibi?, quia haec valent: unum autem baptisma dicitur, quia una est causa substantialis, et unus character, et non iteratur: tamen effe- clus ejus multipliciter datur, et propter hoc d.citur pluraliter, BaptivmaLuin.

Ad Hoc aulem quod queritur de quarto, dicendum videtur, quod Confirmatio in quantum coniirimal in pugna, est de edificio: edificium enim non tantum salvat, sed etiam munii in pugna.

AD primum ergo quod contra est, dicendum quod Eucharistia licet dignissimum sit sacramentorum quantum ad rem contentam, non tamen est necessaria ei qui edificatur in Christiana religione, sicut confirmatio : quia pugna instat Christiano continua: et ideo necesse est, quod Christianus fundetur in illa.

Ad aliud dicendum, quod verum est, quod Confirmatio non est sacramentum necessitatis : sed quia Christiana religio non tantum attendit ea quae sunt necessitatis, sed etiam ea quae sunt perfectionis, ideo necesse est quod sustinentia perfectionem edificii in fundamento ponantur. Pugna autem persecutionis est de perfectione vite et religionis Christiane : et ideo ut super quod edificetur, premititur Confirmatio in fundamento. Unde in primitiva Ecclesia statim confirmabantur postquam erant baptizati.

Ad aliud dicendum, quod alia est confirmatio edificii jam facti, quia illa fit per consolationem etaugmentum gratiae : et alia est confirmatio quae est in fundamento, quia illa nihil aliud est quam collatio gratia, in qua multa fundari possunt sine timore ruinsw, et hoc modo confirmat confirmatio in qua Spiritus sanctus datur ad robur, et haec confirmatio est de fundamento.

Ad aliud dicendum, quod sicut dicitur, ad Roman. vi, 4, resurrectio exemplariter ostenditur in justificatione, qua est in poenitentia: et ideo etiam justificatio dicitur resurreelio prima ': et ideo penitentem oportet fundari in resurreclione : resurreciio enim graliae preosten- dit resurrectionem glorie, et ordinaty, ad illam.

Ad 1p quod contra objicitur, dicendun ha quod fides non ponitur in numero illorum x sex, nisi gratia rudimentorum fidei, precipue gratia arliculorum de Trinitate et unitate, quae operatur in sacramentis: ideo etiam illi queruntur in exorcismis et catechismis: et non ponitur hoc yatione omnium articulorum: et ideo non superfluit iste, et positio istius.

Ad aliud dicendum, quod aliud est justificatio ipsa, et aliudfundamentum ipsius: fundamentum autem est resurrectio, eo quod ipsa non credita subruit totum, et quia exemplariter ostenditur in poenitentia.

Ad aliud dicendum, quod judicium in- aya ducit timorem qui facit pceenitere, ne incidatur in judicium futurum: et ideo est de fundamento.

Api autem quod contra. objicitur, dicendum quod spes sequilur timorem: | quia timor fugit malum, et ideo judicium per timorem fundat primo. Vel dicatur, quod in judicio secundo utrumque intelligitur movens, scilicet et timor ratione suppliciorum quae ibi infligentur malis, et spes ratione premiorum quae ibi dabuntur bonis: et utrumque horum non est in primo adventu, sed alterum tantum :° et ideo non fides primi adventus, sed secundi ponitur in fundamento.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 50