Text List

Articulus 51

Articulus 51

An idem sit fundamentum rerum sperandaram Christiane religionis, et premu zelerm.

ARTICULUS LI. An idem sit fundamentum rerum sperandaram Christiane religionis, et premu zelerm.

Tertio, Queritur de numero eorum que sunt in fundamento. Videtur autem, quod sit unum solum, per illud Apostoli, I ad Corinth. i, 41: "Fundamentum aliud nemo potest", etc. Et cum alicujus aedificii corporalis non sint plura fundamenta: ergo nec aedificii spiritualis.

Sed quia haec disputatio tota fere determinata est per arliculum praecedentem, dicendum quod fundamentum (ut supra dictum est) multipliciter dicitur, scilicet fidei, rerum sperandarum, et Christiane religionis, et premii.

De fundamento fidei intelligitur quod dicitur, I ad Corinth. m, 41, quia tota fides est supra Christi deitatem vel humanitatem : secundum deitatem enim est a Patre, et ab ipso Spiritus sanctus, qui mittitur Sanctis et unit Ecclesiam: secundum humanitatem autem ipse est incarnatus, passus, et resurrexit in causam et argumentum nostre resurrectionis.

Rerum autem sperandarum per quod scilicet res sperande subsistunt in nobis, est fides secundum actum suum fundamentum : quia ipsa primo aperit oculos ad sperandas res videndas, et consentit eis quod sint: et per hoc fundat eas in nobis.

Christiane autem religionis colligitur fundamentum ex sex, quae in Glossa in epistolam ad Hebr. vi, 1, numerantur: quia Christiana religio incipit ab occulto rationi nostra, et difficili, et remotione a peccatis : et ideo fundatur, id est, inchoatur atribus in genere, scilicet a removente et destruente contrarium, et hoc est quasi faciens locum eedificio: et hoc est poenitentia vel secundum ordinem in difficile bonum quod incipit, vel secundum conservans in illo. Si secundum ordinem, hoc est dupliciter, scilicet ad esse et ad robur in difficili pugna: et quantum ad esse id adhuc contingit dupliciter, scilicet quantum ad gratiam ipsam dantem esse Christiane religionis, et quoad ordinem qui est in actibus virtutum : et guoad ordinem actuum fundat fides, sed quoad gratiam dantem esse fundat doctrina baptismatum. Ad pugnam in difficili fundat robur gratiae datum in impositione manuum : sed conservantia sunt spem et timorem inducentia: et hoc contingit precipue ex judicio faturo, ad quod duo exiguniur, scilicet judicium ex parte judicis, possibilitas presentationis in judicio ex parte judicandi : et ex parte judicandi spem et timorem inducit resurrectio, et sicfundat : ex parte autem judicis fundat judicium futurum. .

Et per hoc patet solutio de omnibus que requiruntur hic.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 51