Text List

Articulus 52

Articulus 52

An fides praecedat poenitentiam ?

ARTICULUS LII. An fides praecedat poenitentiam ?

Quarto, De ordine horum queritur.

Videtur enim, quod fides praecedat poenitentiam : quia

1. Ad Hebr. x1, 6, dicitur, quod "credere oportet accedentem ad Deum quia est", etc.: sed poenitens jam accessit: ergo ante hunc accessum fides jam fuit: ergo preordinari habet poenitentiae in fundamento.

2. Adhuc,. Dicit Augustinus, quod fides est prima virtus, et primum est fundamentum : ergo, et cetera.

3. Ulterius, In catechismis instruuntur prius de resurrectione mortuorum et de judicio, quam baptismum suscipiant: ergo videtur, quod in fundamento ordinari debeant ante baptismum: et contrarium dicit Glossa

Avouuc, Queritur de Dominica oratione, quee tangitur in Glossa quadam esse de inchoatione Christiane religionis: quare non ordinatur inter ea quae sunt de fundamento ?

Dicit enim quaedam Glossa sic: "De initio fidei est, quo rudes catechizandi sunt, ut est symbolum fidei, et Dominica oratio."

Responsio. Ad hoc dicendum videtur, quod ista ordinantur in fundamento per modum illum quo explicantur ab eo qui accedit ad Christianam religionem. Unde quia pesnitentia primo removet a contrario, ideo prima ponitur: fides autem distinguit credenda quae sunt in Christiana religione, et ideo ponitur secunda: et baptismus dat esse affectui preparato per poenitentiam, et intellectui prasparato per fidem: et ideo ponitur tertio. Corroborans autem ipsum esse est quartum : sicut in naturis post esse sequitur perfectioquantitatis, et post ista conservantia. Sed quia resurrectio facit timere vel amare judicium: quia si non resurgat, non timebit nec amabit: quia nec bonum nec malum ibi recipiet : si autem resurgat, timebit vel amabit : ideo resurrectio ponitur ante judicium.

Ad Hoc autem quod primo de fide objicitur, dicendum quod duplex est fides, scilicet indistincta: et hoc modo quoad quemdam actum confuse cognitionis Dei et peccati praecedit poenitentiam. Est autem fides distincte assentiens credito articulo, et haec non est nisi jam data gratia per poenitentiam, et talis est illa in qua fundatur Christiana religio: et ideo catechumenis articuli fidei explicantur.

Ad aliud dicendum, quod fides est prima virtus et in intellectu, et quoad actum confuse cognitionis, et non distincte: sed distincte assentiens, sequitur destructionem peccati per poenitentiam.

Ad aliud dicendum, quod resurrectio et judicium ut credita, supponuntur in fide, ut alii articuli symboli fidei, ut dicit Glossa in hoc eodem questionis articulo inducta : sed ut conservantia in Christiana religione sequuntur quasi jugiter memorata, sic ordinantur in fundamento.

Ad aliud dicendum,. quod Dominica

MAG. ORD. PRED.

oratio non est essentialiter de fundamen. to, licet sit aliquo modo de inchoationg: quia ante essentiam Christiane religionis aliquis orare potest : sed a Glossa illa ponitur de inchoatione extra, et est sic im. petrans fundamentum Christiane re] jgionis.

Et haec de modis poenitentiae dicta suf. ficiant.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 52