Text List

Articulus 53

Articulus 53

ARTICULUS LIII.

An omne peccatum exprimatur in decalogo ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, sub medio: "Alfera est actio poenitentiae post baptismum, etc."

Videtur enim ex hoc, quod omne peccatum contineatur in decalogo, quod falsum videtur

1. De superbia, hypocrisi, inani gloria, invidia, et multis aliis, si ad specialia descendatur : cum ergo de his sit pcenitentia, non videtur esse de his tantum quae legis decalogus continet.

2. Adhuc, Mala voluntas in decalogo prohibita, non est nisi quantum ad. peccatum avaritiae, cum malum verbum ibi prohibitum, non est nisi ratione perjuril et mendacii: cum ergo multis aliis modis fiat peccatum, et corde, et ore, et de omni peccato concedatur venia per peenitentiam, videtur Augustinus imperfecte distinguere modum poenitentia qui est post baptismum.

Si forte tu dicas, quod sicut in predicamento aliquid dupliciter est, scilicet ut directe contentum ineo,sicut genus subalternum, vel species, vel individuum : aliquid autem sicut reductum ad ipsum ut primum genus, sicut dicimus materiam et formam esse in genere substantiae, et punctum et unitatem et nunc in quantitate : ita dupliciter aliquid est pro: hibitum in decalogo, scilicet ut directe prohibitum, et ut reductum ad prohibitum secundum rationem causae vel caugati. Contra: Quando reducitur aliquid ad predicamentum, non sufficit quod sit gualitercumque primum, sed oportet quod sit primum a quo fluit essentia predicamenti: ergo similiter erit in preceptis: sed a nullo peccato essentialiter fluit aliud: ergo nullum peccatum ita habet reduci ad prohibitionem alterius peceati.

3. Adhuc, Non sunt tantum prohibitiva precepla, sed potius affirmativa sunt quedam : ergo secundum hance solutionem oportet omne bonum quod faciendum est, reduci ad honorem parentum vel conservationem sabbati, sicut principium vel principiatum : et hoc qualiter sit, difficile est etiam fingere volentibus.

Responsio. Dicendum, quod omne pecccatum mortale et veniale prohiberi intelligitur in decalogo, et fieri praecipitur ibi omne bonum faciendum, id est, quod ita faciendum est, quod nisi fiat, non salvabitur omittens. Peccatum autem intelligitur in genere prohiberi dupliciter, scilicet directe, aut indirecte. Directe quidem prohibentur omnia mortalia, et in- | directe venialia. Mortalia autem prohibentur tripliciter, scilicet expresse, ve quia sunt causae scilicet expresse prohibitorum, vel quia sunt effectus eorum. Expresse iterum dupliciter, scilicet ipso nomine et ambitu communitatis ipsius nominis: expresse, sicut sub meechia prohibetur adulterium : quia cum elargatur, nomine m@chiae sub ambitu nominis prohibetur omnis illicitus coitus, et qualibet illicita effusio seminis : et sic prohibetur fornicatio, defloratio, raptus, incestus, sodomia, et vitium pathicorum. Ut causa autem, gula, et ebrietas, et omnia quae excitant concupiscentiam carnis ad illicitum. Ut effectus autem, scurrilitas, immunditiae, choree illicite, et omnia hujusmodi: et sic planum est etiam intelligere de aliis. In affirmativis autem similiter est: necesse est enim ut nomine parentis elargato intelligatur proximus, et proximus est (ut dicit Augustinus) qui nobiscum est ad aeterna gaudia possidenda creatus : et nomine honoris intelligiturreverentia debita et subventio, tam in spiritualibus, quam in temporalibus. Sunt autem quaedam ut inducentia ad hoc per modum cause, ut amor sive dilectio proximi: et quidam effectus, ut congratulatio, affatus, et hujusmodi: et sic planum est videre in aliis.

Ad id autem quod objectum est contra istam reductionem, dicendum quod impossibile est in toto invenire simile inter duo: quia sic similia non essent duo, sed unum : sed sicut est in pradicamentis, et in primis essentiis, et in reductis ad illas, sic est in primis faciendis, et vitandis, et reductis ad illa: et sicut illa fluunt a suis principiis essentialiter, ita ista fluunt a suis principiis voluntarie: quia in moribus maximum principiorum est voluntas: et quia natura essentiae subjacet necessitati, ideo illa necessaria fluunt a suis principiis. Quia vero ista sunt mediante voluntate causantia et causata, et voluntas est libera: ideo ista manent in libertate inclinantia voluntatem.

Et per hoc patet solutio ad totum.

Est autem huic disputationi aliquid addendum ex illo quod disputatum est super tertium Sententiarum in fine de preceptis.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 53