Text List

Articulus 10

Articulus 10

Que sint illa quatuor quae requiruntur ad justificationem impii ?

ARTICULUS X. Que sint illa quatuor quae requiruntur ad justificationem impii ?

AD SECUNDUM sic proceditur : Dicitur ab omnibus, quod quatuor exiguntur ad justificationem impii, scilicet infusio gratiae, motus liberi arbitrii in peccatum sive contritio, quod idem est, motus liberi arbitrii in Deum, et remissio peccati. Hac autem notantur in Psal- mo 1ix,4: "Commovisti terram : ecce primum. Lt conturbastt eam": ecce contritio. Sana contritiones ejus : ecce remissio peccati. Quia commota est: ecce motus liberii arbitrii in Deum.

Sed contra hoc objicitur : quia 1. Dicit Bernardus: "Timore vocamur ad Deum, amore autem justificamur:" ergo duo praeter dicta quatuor exiguntur, scilicet timor, et amor,

2. Item, Proverb. xv, 27: "Per misericordiam et fidem purgantur peccata": ergo plura quam dicta sunt, exiguntur.

3. Item, Act. xv. 9: "Fide purificans corda eorum": sed justificatio non est aliud quam cordis a peccato depuratio . ergo fides ad justificationem exigitur,

4. Item, Videtur quod charitas exigatur: quia dicit Augustinus, quod hee sola est quae dividit inter filios regni et filios perditionis : sed filii regni sunt, qui sunt conformes imagini filii ejus: sicut dicitur, ad Roman vin, 29: ergo, etc.

Item, Luc. vir, 47 : Remittuntur ei peccata mulia, quoniam dilexit multum, Et ex hoc sequitur idem quod prius.

5. Item, Chrysostomus superJoannem : "Recogitemus cum diligentia omnia quae secundum anterius tempus facere presumpsimus, et studeamus ea abstergere omnifariam: multas enim Deus nobis ad hoc aperuit vias. Dic enim tu (ait) peccata tua ut justificeris *. Et rursus, Psal. xxxvn, 19: Iniguitatem meam annuntiabo, et dolor meus, etc. Nec enim parum nobis prodest ad diminuendam peccatorum nostrorum magnitudinem continua eorum accusatio et memoria. Est et hac manifestior via, ut nulli eorum qui in nos peccaverunt, memoriam malorum habeamus. Vis tertiam discere? audi Danielem, iv, 24: Peccata tua eleemosynis redime, etc. Est utique et alia cum hoc orationum continuitas, et eliam insistere cum exspectatione his quae ad Deum sunt deprecationibus, quae non parvam nobis afferunt consolationem. Similiter, et je- juniam, quod cum proximi charitate exstinguit vehementiam ire Dei: ignem enim inflammatum exstinguit aqua, et eleemosyne expurgant peccata'." Ex his verbis habetur, quod quinque sunt quibus expellitur peccatum, et induitur justitia : et nullum horum supra est numeratum : ergo diminuta est illa numeratio.

Sed videtur, quod sint pauciora : quia 1. Infusio gratia aut per se suflicit ad justificationem; aut non. Si sic: ergo nullumaliorum exigitur. Sinon. Contra: Quia albedo sufficit per se ad albationem, et forme spirituales perfectiores sunt quam corporales in operationibus : ergo multo magis gratia per se sufficit ad justificationem.

2. Item, In corporalibus mutationibus non est alia mutatio subjecti, nisi expulsio unius forme: et inductio alterius : et non oportet ut subjectum moveatur ad arlificem vel ad colorem expellendum : ergo similiter in spirituali mutatione non exigitur nisi expulsio peccati et infusio gratia : et non oportet quod liberum arbitrium moveatur in Deum, vel in peccatum: et sic duo sufficiunt.

Ipem,Queritur de singulis eorum quatuor : 1. Cum enim justificatio denominetur a justitia, potius debet dici quod exigitur ibi infusio justitiae, quam gratie.

2. Praterea, Ille motus aut est intellectus tantum, aut intellectus simul et affectus, aut affectus tantum. Si intellectus. Conrra : Virtus magis est ex parte affectus, quam intellectus: et virtus maxime operatur ad justificationem ergo motus ille maxime debet esse ex parte affectus.

3. Praeterea, Motus liberi arbitrii Deum est meritorius et gratia informatus, aut non. Si sic: omnis talis motus est consequens justificationem et gratiam : ergo ille justificationem consequitur : sed quod essentialiter sequitur ad aliud, nop exigitur ad ipsum ut causa : ergo motys liberi arbitrii in Deum non exigitur, ut causa ad justificationem : ergo male ponitur inter justificantia.

4. Item, Motus intellectus in Deum communis est justificatis et non justificg. tis : ergo non proprie exigitur ut enymeretur inter ea qu justificant impium,

5. Item, Queritur de remissione peccati: quia haec idem videtur esse cum infusione gratiae : quia, sicut vult Philosophus, generatio unius est corruptio alterius.

6. Similiter objicitur de motu liber} arbitrii in peccatum, Hic enim motus est recognitionis peccati : et hic motus communis est omnibus bonis et malis.

7. Praeterea, Est unum argumentum commune’ supradicte divisioni et isti membro : quia in quodcumque movetur liberum arbitrium, ipsum potest in illud : stergo liberum arbitrium sive per intellectum sive per affectum sive per utrumque movetur in Deum et in peccatum, tunc ipsum ex se potest in Deum et in peccatum, quod falsum est : ergo hac non exiguntur ad justificationem impii.

Sed contra haec omnia membra simul objicitur : Tle enim motus liberi arbitrii in Deum et in peccatum, aut est gratum faciens, aut naturalis tantum. Si primo modo: ergo consequitur justificationem, sicut motus gratum faciens consequitur justificationem operantis : quia dicit Augustinus, quod "non operamur jus ut justi simus : sed potius justitiam accipimus a Deo, ut operemur," Si autem est liberi arbitrii motus naturalis, cum talinon debeatur aliqua justificatio, videtur incongrue poni inter justificantia.

Soxtutio. Dicendum, quod haec quatuor exiguntur ad impii justificationem.

Duo sunt facientia justificationem :. unum quod est ut agens per habitum quem creando dat in “corde contrarium peccato, et hoc est Deus : et alterum quod est ut disponens et preparans subjectum, et obediens operanti primo quod est Deus. Et ita dico, quod penes operans per habitum quem creando dat, duo accipiuntur : unum scilicet penes terminum ad quem est motus justificationis, et hoc modo est infusio gratiae : alterum autem penes terminum a quo, quod est remissio peccati.

Penes autem dispositiones duo accipiuntur : unum penes terminum a quo, et hoc est motus liberi arbitrii in peccatum detestando et expellendo ipsum : alterum autem penes terminum ad quem, gratiam recipiendo et amplectendo, et hoc est motus liberi arbitrii in Deum. Si autem queritur, quare exiguntur hec duo moventia? Dico, quod ut dicit Augustinus, "Qui creavit te sine te, non justificabit te sine te:" sed te justificabit tecum. Sicut enim in subjecto in quo per gluten aliqua tenetur nigredo, impossibile est induci albedinem, nisi solvatur gluten illud : ita impossibile est in anima induci gratiam, nisi solvatur mala voluntas tenens peccatum : et haec non solvitur nisi non moveatur in peccatum et in Deum.

Et haec est causa quare antiqui Doctores haec quatuor in justificatione impii esse posuerunt.

Ab primum ergo dicendum, quod quaedam sunt praecedentia justificationem tamquam inclinantia ad illam ut causae : et illa tangit Bernardus. Sed Magistri non tangunt nisi ea’ in quibus perficitur ipse motus justificationis.

Ad aliud de Proverbiis dicendum, quod illa delent peccatum per modum meriti, et non solum peccatum in culpa, sed etiam in poena sibi debita.

Ad aliud dicendum, quod illud de Aclibus intelligitur de purificatione phantasiaram ab intellectu. Vel potest dici, quod motus fidei comprehenditur sub motu liberi arbitrii in Deum : et simili- ter motus amoris quem ponit Bernardus, et motus timoris casti comprehenditur sub motu liberi arbitrii in peccatum. Et hoc qualiter sit, infra patebit.

Ad aliud dicendum, quod charitas non requiritur expressa, sed tantum amor suppositus in motu liberi arbitriiin Deum. Et quod dicitur quod charitas remittit peccata, intelligitur per modum meriti, et non per modum de essentia motus justificationis.

Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus loquitur de dimittentibus peccata in poena per modum satisfactionis, et non de remissione culpx. tantum : et haec quidem multa sunt, sed illa quae hic enumerat, principalia sunt.

Ad 1D autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod suo modo sufficit infusio gratiae, sicut forma in natura: illa enim per se sufficit ad materiam perficiendam, sed non. ut motus sit: quia plura sunt principia motus quam entis compositi : unde sicut ibi exiguntur dispositiones preparantes materiam, et privatio et forma ad hoc quod sit mutatio ad formam : et haec non causant imperfectionem forme, sed potius sunt propter imperfectionem materiae quae perficitur a forma: itaet hic. Unde gratia infusa perfectissima est ad perficiendum liberum arbitrium et totam animam: quando tamen anima est sub peccato tamquam sub privatione gratiae, ipsa est imperfecta : et ideo oportet querere dispositiones facientes peccatum solubile, et gratiam depellentem privationem : et ideo sicut in motu nature, ita et in motu gratiae plura exiguntur.

Et quod objicitur, intelligitur de per~ fectione forme in perficiendo materiam, et non de perfectione ejus in principiando mutationem : quia plura necessaria sunt ad mulationem, quam ad entis compositionem, ut dictum est, tam in corporalibus, quam in spiritualibus.

Av auiup dicendum, quod in mutationibus corporalibus oportet esse disposi- tiones, quae solubiles faciunt privationes a materia sive formas contrarias, in quibus supponitur privatio forme inducende : sicut patet in aere qui dicitur fieri ignis: oportet enim arefacere humidum quod tenet aerem, antequam depellatur aeritas, et induitur igneitas. Et similiter est hic, quod voluntas aversa a Deo, et diligens peccatum, est sibi dispositio tenens peccatum in anima et impediens gratiae inductionem. Sed voluntas mota in Deum et contra peccatum, est sibi dispositio inclinans ad peccati expulsionem, et introductionem justitise et gratie.

Ad aliud dicendum, quod sicut diximus in praecedenti questione, infusio gratia primum est, quam consequitur rectitudo virium et perfectio ad opera: et cum hic enumerantur tantum principia essentialia justificationis, non tangitur hic nisi gratiw infusio, et non collatio justitiae vel virtutum : quia ex infusione gratiae ista duo resultant, sicut rivus ex fonte, et effectus ex causa. Et hee imaginatio est secundum quod lumen stelle est in se, et in sua Imagine: et deinde in dilatatione ejus in stelle corpore: et tertio secundum euntis luminis divaricationem in radiis. Ita est gratia in se, et quasi dilatata in generali rectitudine virium: et tertio divaricata in perfectionibus singularum virium ad opera per virtutes singulas et speciales.

Ad aliud dicendum, quod motus liberi arbitrii dicit ibi motum compositum, sive sit in Deum, sive in peccatum : sunt enim quidam motus anime simplices, qui sunt virtutis unius secundum se, et unius potentiae anime in comparatione ad unum objectum speciale, sicut est intelligere, diligere, vel credere : quidam autem sunt compositi, qui non sunt virtutis unius potentiae secundum se, sed potius unius secundum quod consequenter se habet ad aliam, cujus actus aliquo modo manet in illa, sicut fry; at uti : et de hoc habetur in primo librg Sententiarum'. Et ita dico hic, quod mo. tus iste in Deum et in peccatum, compo. situs est, et est affectus secundum quod consequitur ex intellectu per fidem illy. minato, et per timorem casum fugientey et amorem spe elevantia affectum: g ideo motus in Deum est motus affectig. nis timentis et amantis, qui supponit fidem ex intellectu praecedenti ostendent} quidquid timendum et amandum et sperandum sit.

Similiter, Motus liberi arbitrii in pec. catum est ex intellectu illuminante motus affectus conterentis et destruentis peccatum per dolorem compunctionis - sic ut movens in eis immediatum sive proximum est affectus, sed principium ostendens est intellectus, sicut et in frui et uti.

Av Hoc autem quod queritur, Utrum sit gratia informatus ? dicimus quod sic. Et quod objicitur, quod ille sequitur justificationem, non valet : quia sicut patet in sequenti articulo, omnia ista quatuor simul sunt quidem tempore, sed non natura: unde sequitur, quod licet natura sequatur gratiae infusionem, tamen justificatio sequitur ipsum: quia justificatio est sicut in quo est quies motus illius: et ille motus est liberi arbitrii sic solvens vel solubile reddens contrarium ex parte subjecti.

Ad i quod objicitur de remissione peccati, dicimus quod licet unum sequatur ad alterum, non tamen unum est alterum. Et quod dicitur, quod generatio unius est corruptio alterius, intelligitur per causam, et non per essentiam.

Ad aliud dicendum, quod motus compositus de quo supra dictum est, non est communis bonis et malis, sed motus cognitionis peccati tantum : et talem non dicimus illum motum esse.

Ad Auiup dicimus, quod liberum arbitrium solum non movet motum illum, sed potius vi gratiae moventis : et ideo non sequitur illa objectio.

Ad 1 quod queritur, Utrum sit naturalis vel gratum faciens? Patet solutio per predicta: quia est gratum faciens: et tamen natura praecedit justificationem, licet non praecedat gratiae infusionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 10