Articulus 11
Articulus 11
Quis sit ordo eorum quae requiruntur ad justificationem impii ?
Et videtur, quod ista non sint simul: quia 1. Dicit Boetius, quod prius exstirpanda sunt vitia, quam inserantur virtutes: ergo remissio peccati praecedit infusionem gratiae.
2. Item, In omni mutatione nature necesse est amovere privationem, antequam inducatur forma : sed peccatum est in anima ut privatio: ergo prius necessarium est ipsum amovere, antequam gratia inducatur quae est sicut forma: ergo remissio peccati praecedit gratiae infusionem.
3. Adhuc, Si anima desinit habere peccatum in justificatione impii, aliquod est instans in quo ultimo habebit: sit ergo illud a: et si ipsa incipit habere gratiam, aliquod instans erit in quo primo habebit: et sit lub s. Aut ergo B et A sunt idem instans, aut diversa. Si idem : sed simul sunt tempore, quae sunt in eodem instanti temporis: ergo peccatum et gratia sunt in anima simul tempore : ergo contraria et opposita privative sunt simul actu in eodem, quod est absurdum: et homo est simul dignus vita aeterna et morte aeterna, et simul habitatio Dei et diaboli: et multa talia inconvenientia sequuntur: ergo a et B non possunt esse idem instans. Si autem sint diversa. Contra: Dicit Philosophus, quod inter quelibet duo instantia est tempus medium: ergo inter a etB est medium: sed a est ultimum in quo anima est in peccato: ergo post illud’ non est in peccato. Item, 8 est principium in quo anima est in gratia: ergo ante illud non est in gratia. Tempus autem quod est inter duo instantia medium, est post a, et ante B. Ergo in toto illo medio tempore anima non est in gratia, nec in peccato. Cum ergo tunc sit homo mortalis, si tunc moreretur, nec descenderet ad infernum, nec ascenderet ad regnum.
4. Ulterius, Videtur hoc esse falsum, quod simul cum his duobus sint motus liberi arbitrii in Deum, et motus liberi arbitrii in peccatum : sicut enim ex precedenti articulo questionis habitum est, illi motus sunt meritorii: ergo ante motus illos exigitur, quod habeat gratiam. Inde procedo sic: In natura prius est motus ad esse quod est actus forme alicujus, quam operatio compositi existentis in forma illa: ergo sic est etiam in spiritualibus: ergo prius tempore est infusio gratiaee, quam motus liberi arbitrii in Deum, vel quam in peccatum.
5. Item, Actus secundus pendet ex primo, et presupponit illum: sicut considerare presupponit scire: et incidere presupponit figuram artis quae est species entis: ergo actum primum necesse est praecedere secundum : sed habitus gratia ad moveri secundum habitum illum opere meritorio, se habet sicut actus primus ad secundum: ergo infusio gratiae tempore praecedere videtur motum in Deum.
6. Ulterius, Videtur quod nec moveri in Deum et moveri in peccatum sint simul: quia unius potentiae non possunt esse motus ad diversa objecta simul : ergo non sunt simul: sed ibi sunt unius potentiae motus ad diversa objecta: ergo | non sunt simul. Propatio prime est : quia potentia est simplex et se tota agit, et tota non potest simul esse conversa ad diversa. Propatio autem secunde est: quia sunt motus liberi arbitrii in Deum, et in peccatum.
Solutio. Dicendum, quod haec quatuor sunt simul tempore, sed non natura. Secundum autem prius et posterius natura diversimode ordinantur, eo quod natura multipliciter dicitur: sicut enim vult Philosophus in secundo Physicorum, natura dicitur materia, forma, et via quae est in natura, scilicet generatio, Et secundum illum modum quo natura dicitur forma, quia forma est finis efficientis, id quod propinquius est efficienti in justificatione impii, prius est: secundum hoc ergo infusio gratiae est primum. Quia autem esse gratiae sequitur motus gratiae, scilicet actus ipsius, ideo motus liberi arbitrii in Deum est secundum: et motus liberi arbitrii in peccatum destruendum est tertium, quia ad destructionem peccati operatur dissensus peccati ne obex ponatur Spiritui sancto. Quartum autem et ultimum est remissio peccati. Si vero incipiamus a natura quae est subjectum et materia : tunc cum illud subjectum primo avertatur a peccato, et secundo convertatur ad Deum, et tertio adj:torium gratiae accipiat, et quarto sequatur effectus adjutorii: erit primum in hac via motus liberi arbitrii in peccatum, et secundum in Deum, et tertium infusio gratiae, et quartum remissio peccati. Et hoc patet de facili cogilanti, qualiter aliquis primo querit recedere a peccato. Si autem nos incipiamus secundum quod natura dicitur via in natura, scilicet generatio, tunc cum in motu sive mutatione illa primo fit terminus a quo est motus, et secundo via ipsa, et lertio terminus ad quem est motus : erit pritiuus natura reimissio culpe: secunduin, motus liberi arbitrii in peceatuim: et tertium, mutus liberi arbitrii in Deum, qui sunt per modu vie ad exeundum de peccato: quartuy autem est infusio gratiae.
Ad primum quidem et secundum qj. cendum, quod haec procedunt secunduy * tertium modum nature: et sic cong. denda sunt, ut patet in ultimo ordine,
Ad aliud dicendum, quod sicut in ge. cundo Sententiarum notavimus, tempus dicitur multipliciter: est enim quoddam tempus physicum, quod est mensura mo. tus primi mobilis,per hoc quod est nume. rus ipsius secundum prius et posterius, quod est in ipso et in motu: et de hog tradunt Physici, quod omnis illius motus mensura est, quiut ad causam re. ducitur ad motum primi mobilis: et hanc naturam facit moveri secundum alterationem, et augmentum, et diminutionem, et locum et generationem, et corruptionem. Et de hoc dicit beatus Dionysius, quod "tempus est quod cum generatione et corruptione metitur." Hoc autem tempus non est mensura motus nisi cum subjicitur mobile divisibile, quod partim est in termino a quo, et partim in termino ad quem, quando movetur, propter quod capit actum et potentiam, et prius et posterius, secundum .quod motus diffinitur a Philosopho, quod est actus existentis in potentia secundum quod est in potentia:. et ideo dicit, quod est imperfectus actus, quia a mobili non tollit totam potentialitatem : forma autem est perfectus actus, eo quod non remanet materia amplius in potentia ad formam illam. Sed in mutationibus divinis, quibus vel nihil subjicitur, vel non subjicitur eis quid divisibile, non mensurat hujusmodi tempus: creationi enim nihil suljicitur : et tamen dicit Augustinus, et ponitur in libro’ primo Sententiarum ', quod tempus est cowvum creaiure. Et ideo oportet distinguere tempus aliter dictum: in motl- bus spiritualibus, ubi est motus de_actu ad actum, potius quam de potentia: et cui nihil divisibile subjicitur, et in quo forme ipse non sunt remissibiles et intensibiles, et nihil intercipientes de contrario. Similiter non potest dici hujusmodi tempus mensurans: propter quod etiam Philosophus dicit in libro de Anima, quod anima non movetur aliquo modo.
Dicendum ergo, sia est ultimum instans in quo est in peccato, quod peccatum non inest ei tunc simpliciter, sed in exeundo et desinendo: gratia autem simpliciter inest: et ideo peccatum corrumpitur in B, et in B est gratia: nec hoc est inconveniens : quia Philosophus vult, quod corruptio rei et mors cujuslibet sit quidem in tempore, sed non esse vel vita: sicut fieri vel deficere est in tempore, sed non factum esse. Si enim ponatur, quod peccatum insit in a, dicendum quod in hac ratione temporis nihil © prohibet instans esse post instans. Unde dicit Augustinus, quod "Deus movet creaturam spiritualem per tempus tantum, sed creaturam corporalem per tem- | pus et locum." Et quod dicit Philosophus, quod inter quelibet duo instantia est tempus medium, intelligitur de tempore primo modo dicto : quia ibi est partim in termino ad quem: et ideo in tali motu non est dare ultimum divisibile in quo toto et solo sit motus, vel etiam primum in tali motu non est dare: sed in omnibus motibus spiritualibus dare contingit meo judicio. Et ideo quia nec vere motus sunt, sed potius vices quedam intellectuum et affectionum : nec tempus habent mensurans ejusdem rationis cum aliis motibus. De hoc tamen require supra, et super primam secundi.
Ad aliud et sequens est solutio una secundum meum judicium, _ scilicet quod si semper in actu sumuntur illa quatuor, tunc impossibile est simul esse omnia, sicut necessario probant illae rationes. Si autem habitualiter sumantur, tunc nihil prohibet ea simul esse: et ita dixerunt antiqui. Sunt autem moderni qui dicunt non esse inconveniens simul accipere esse secundum actum primum, et agere secundum formam dantem illud esse in actu secundo : et ideo non est impossibile unam numero potentiam facere diversa simul non ordinata ad invicem, et moveri pluribus motibus simul, et nos posse intelligere plura simul, sicut et scire. Quibus non prejudicans hoc solum dico, quod mirum mihi videtur, si aliquis hoc in se umquam experiri potuit. Et si non probat experimentum, tunc mirum si aliquis intelligit.
On this page