Text List

Articulus 12

Articulus 12

An yustijieatio impii est naturalis vel miraculosa ?

ARTICULUS XII. An yustijieatio impii est naturalis vel miraculosa ?

Quarto queritur, Utrum justificatio sit naturalis vel miraculosa ?

Videtur autem, quod sit miraculosa: quia 1. Dicit Augustinus, quod "majus est de impiofacere pium, quam creare cclum et terram:" constat autem, quod creatio coeli et terree non est naturalis de natura inferiori aliqua : ergo nec justificatio impil, et multo minus.

2. Adhuc, Naturale est illud ad quod movet natura: sed ad id non movet aliqua natura creata: ergo non est naturalis.

3. Adhuc, Quando Philosophus dicit de habitibus quibusdam, utrum sint naturales, scilicet virtutes consuetudinales: ipse determinat, quod secundum quid sunt naturales, et secundum quid non: quia innati sumus eas suscipere, perficere autem est ab assuefactione: constat autem, quod si illud perficere assuefactionis non esset in nobis, ipse non dixisset, quod aliquo modo erant naturales. Cum igitur: gratiam perficere nullo modo sit in potestate nostra, videtur quod justificatio nullo modo sit naturalis.

4. Adhuc, Naturale dicitur vel causatum a natura, vel datum a natura, vel datum in natura: sed nullo istorum modorum gratia se habet ad naturam : ergo gratia justificationis non est naturalis.

SED CONTRA: 1. "Miraculum, ut dicit Augustinus, aliquid arduum et insolitum est, preter spem et facultatem admirantis apparens:" sed istud non evenit praterspem, quia speramus justificationem : ergo ipsa non est miraculosa.

2. Adhuc, Miraculi eventus est rarus : quod patet, quia in diffinitione ejus ponitur insolitum: sed justificatio impii est frequens : ergo non es! miraculosa.

3. Adhuc, Dicit Chrysostomus, quod "cursus miraculorum a sola Dei voluntate causatur:" s. d justificatio impii non est asola Dei \cluntate : ergo justificatio impii non est imiraculosa. ParoBatur autem secunda ex dicto Augustini : "Qui creavil te sine te, non justilicabit te sine te."

Sonutio. Piceudum, quod ut-dicunt Magistri, mirabilis est Justificatio impii. Et ponunt mirabile quasi medium inter naturale et wiraculuin. Naturale dico secundtm quod naturale large accipitur, scilicet pro omni eo quod fit cursu nature inferioris, et prout includit voluntaria a voluntate causata. Dicunt enim, quod in tribus quae tacta sunt in tribus objectionibus ultimis, deficit a miraculo : sed in aliis excedit cursum naturalium. Melius autem videtur dicendum, quod miraculosa est justificatio impii.

Er guop primo objicitur, solvendum est per distinctionem spei: quia, sicut dicit Glossa super epistolam ad Roman. iv, 18, super illud: "Qui contra spem in spem credidit": "Duplex est spes, sei}j_ cet nature, et gratia." Unde dicendum, quod spes prout ponitur in diffinitions miraculi, est spes nature, et non spes gratis: et verum est, quod miraculum evenit praeter spem nature, licet non preter spem gratie.

Ad aliud dicendum, quod insolitum , dicitur dupliciter, scilicet in causa, et in effectu: et quando insolitum ponitur in diffinitione miraculi, dicitur insolitum in causa, scilicet quod non habet stantem causam et ordinaiam, ex qua proveniat: quod patet ex hoc, quod si omni die sa. pius resurgerent mortui, nihilominus tamen resurrectio mortuorum esset mira-. culosa, propter causam nobis insolitam et supernaturalem. Respondendum ergo, quod causa justilicationis est nobis insolita: et ideo miraculum est.

Av atiup dicendum, quod non dicitur in diffinitione miraculi quod est preter facultatem, eo quod nullo modo ad ipsum concurrat nostra facultas : quia sic etiam partus Virginis non esset miraculosus, cum non sil factus sine Virgine consentiente: sed dicitur praeter / acultatem, eo quod’ sit non nobis operantibus. Et ita justificat nos Deus non sine nobis consentientibus, sed sine nobis operantibus.

Et per hoc patet solutio ad totum secundum istam viam, quam credo saniorem.

Tenendo aliam viam quae Doctorum esse consuevit, dicendum ad primum, quod dicitur dupliciter aliquid majus Deo sive in divinis, scilicet quia majoris potentiae est in substantia effectus, vel quia majoris potentiae in modo efficiendi. Et creatio quidem coeli et terre majoris potentiae est in substantia effectus, quam justificatio impii: sed justificatio impii in modo efficiendi est majoris potentie: quia in creatione cceli et terre nihil obviat voci Creatoris, sed totum obedit: sed in justificatione impii secundum aliquid resistit pecca- tum quod injacet anime, et justification! contrariatur. Alii dicere consueyerunt, quod majus ibi notat Augustinus, quod majoris misericordia est indicativum : sed haec solutio est rudis.

Av aLiup dicendum, quod bene conceditur, quod non est naturalis, hoc est, sub potestate nature existens, sed super naturam.

Ad aliud dicendum, quod licet perficere non sit in nobis, sed in Deo, tamen natura nata est ad gratiam recipiendam, sicut ad finem et complementum. Aliud enim est de perfectione hominis, aliud de perfectione naturarum : quia homo creatus ad imaginem Dei, capax est gratiee quam ~ non influit ei nisi Deus, et non est perfectibilis nisi a Deo ipso, sicut nec Angelus : unumquodque enim suo superiori movente, naturali quodam motu procedit ad perfectionem.

Ad aliud dicendum, quod si dicatur naturalis gratia justificans, non dicetur aliter, nisi quia a summa natura quae est Deus, nata est ipsam percipere creatura illa, quae ex imitatione imaginis Dei est capax, et non aliter. Et bene puto, quod Philosophi hunc modum nature ignoraverunt, quia per rationem philosophicam deprehendi non potest-: sed potius pia mens vivacitate fidei sue nititur eum apprehendere. .

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 12