Text List

Articulus 13

Articulus 13

Cujus attributi sit justificatio impii ?

ARTICULUS XIII. Cujus attributi sit justificatio impii ?

Quinto queritur, Cujus attributi sit proprius effectus?

Videtur autem, quod sit potentiae. 1. Per auctoritatem prius inductam, scilicet quod majus est de impio facere pium, quam creare ccelum et terram *: constat enim, quod creatio cceli et terre indicat potentiam : ergo et impii justificatio.

2. Adhuc, Vincere resistens efficienti alicui, potentiae est : sed justificatione impii vincitur resistens peccatum : ergo est potenti. ,

3. Item, De nihilo aliquid adducere in esse, potentiae est: sed in justificatione impii de nihilo peccatorum deducitur impius in esse gratiaee: ergo est potentie. Prosatio minoris. Dicit Augustinus : "Peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant."

4. Item, Per illud Psalmi 1, 12: Cor mundum crea in me, Deus: sed creatur, qui de nihilo educitur in esse.

Sed vipeTuR, quod sit sapientiae : quia, 1. Job, xxvi, 13, dicitur: Obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus: coluber autem educitur in justificatione impli, et obstetricari est sapientiae : ergo videtur, quod justificatio impii sit sapientia.

2. Item, Eccli. IV, 12 : "Sapientia vitam filiis suis inspirat": vita autem ista inspiratur in impii justificatione: ergo videtur, quod sit effectus sapientia.

3. Adhuc, Ad omnium impiorum justificationem non missa est potentia Patris, vel bonitas Spiritus sancti, sed sapientia Filii : ergo videtur, quod etiam justificatio particularis sit effectus sapientiae, non potentiae, nec bonitatis proprie.

Sed contra hoc iterum videtur, quod sit effectus bonitatis : quia 1. Dicitur, ad Roman. iii, 24: "Justificati gratis per gratiam ipsius": gratia autem est effectus bonitatis : ergo et justificatio.

2. Adhuc, Ad Roman. m, 4: "Ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit ?" Sed in poenitentia datur gratia justificationis: ergo benignitas addu- cit ad gratiam justificationis : ergo est effectus bonitatis.

3. Adhuc, Augustinus dicit in secundo de Trinitate, quod "Spiritus mittitur ad sanctificandum creaturam rationalem :" et ponitur sententia Augustini in primo libro Sententiarum + : sed in justificatione creatura rationalis sanctificatur : ergo videtur, quod sanctificare sit in missione in Spiritus sancti : sed Spiritui sancto attribuitur bonitas: ergo est effectus bonitatis.

Resronsio. In veritate dicendum est, quod justificatio principalis est effectus bdnitatis : sed tamen quia indivisa sunt opera Trinitatis, aliud est ibi quod attribuitur potenti, et aliud quod sapientiae, licet substantia operis sit attributum bonitatis, et per consequens Spiritus sancti. Quod enim esse fit ibi de nullo cum peccati contradictione aliqua, licet non sit ibi contradictio peccatorum, quia ille consentit ad gratiam recipiendam, et detestatur peccatum : in hoc est ostensio quaedam potenti.

Et penes illum modum procedunt tres rationes prime. Et per hoc patet solutio ad illas.

Si autem attendatur modus et ordo ipsius operis, quia scilicet fit convenientissime et optime cum ordine tali, qui movet ad gratiarum actionem, et peenitentiam ferventiorem, et perseverantiam in bonis, quae previdet Deus sic justificando peccatorem: quantum ad hoc apparet in opere illo sapientia : et sic procedunt tres rationes sequentes.

Substantia autem facti tota bona est in se, et bonitatis prime ut cause: et sic procedunt ultime tres.

Et per hoc patet solutio omnium objectorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 13