Articulus 14
Articulus 14
An justificatio impii sit effectus justitiae vel misericordiae ?
Videtur, quod justitiae : quia 1. Dicit Ambrosius: "Precedit quoddam in peccatoribus, quo digni sunt justificatione: et in aliis quoddam, quo digni sunt obduratione *." Ergo omnes qui justificantur, digni sunt justificatione: sed cum distribuuntur res prout dignum est, hoc est justitiea, ut dicit Tullius, et hoc etiam vult Aristoteles in V Ethicorum: ergo videtur quod sit opus justitiae, et non misericordia.
2. Item, Omnis effectus quem melius est esse quam non esse, simpliciter habet exemplar in Deo: sed esse justum melius est esse simpliciter, quam non esse : ergo exemplar habet in Deo. Prozatur autem prima ex illo verbo Anselmi, quod Deo’ attribuitur quidquid melius est esse simpliciter, quam non esse. Secunda autem patet per se: quia melius est simpliciter esse jJustum, quam non esse justum. Inde proceditur sic: Deus bonum facit, quia bonus : ergo et capacem justitiae facit justum, quia ipse justus est: sed in impii justificatione efficitur homo capax justitie: ergo fit ab ipso in quantum est justus: ergo est opus justitia, non misericordiz.
3. Item, Origenes dicit, quod "Deus est sapiens in quantum saplentiae et scientiae largitor:" ergo a simili justus. 10 quantum justitiae largitor: ergo nostra justitia est proprius effectus divine justitia : non ergo misericordia.
SED CONTRA : i. Misericordia est relevare miseriam: nulla autem miseria major est quam illa que est peccati: ergo miseriam peccati relevare summe mnisericordis est: sed hoc fit in justificatione impii : ergo justificatio impii est misericordie opus, et non justitiae.
2. Item, in Psalmo 1, 3: Eé secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniguitatem meam. Ergo deletio iniquitatis est effectus misericordie : sed deletio iniquitatis fit in justificatione impil: ergo justificatio impii est effectus misericordia.
3. ltem, Dicit Augustinus, quod "peccator non est dignus pane quo vescitur:" ergo non est justum, quod ei aliquid boni detur: sed gratia est optimum quod potest dari homini in hac vita: ergo non est dignus, quod conferatur ei gratia : ergo cum datur ei gratia, non est opus justitiae sed misericordia.
Responsio. Dicendum, quod in omni opere Domini est misericordia, et veritas, id est, justitia: sed istud opus principaliter est misericordie. Secundum enim quod justitia dicitur quod decet Dei bonitatem, prout dicit Anselmus justitiam dici, sic in opere justificationis est justitia. Prout autem dicitur, quod justitia est redditio pro meritis, sic non est ibi opus justitiea, si accipiantur merita in actu: merita autem in futuro, vel in scientia non possunt esse causa gratie precedentis: et ideo nullo modo est ibi Justitia, nisi prout justitia est decentia divine bonitatis. Unde Anselmus in fine Monologii: "Cum punis malos, justum est : quia convenit eorum meritis. Cum vero parcis malis, justum est : non quia illorumm meritis, sed quia tue bonitati concedens est."
AD 1p autem quod primo objicitur, di- cendum est, quod duplex est justitia, scilicet congrui, et condigni. De justitia autem condigni nihil praecedit in peccatoribus quo digni sunt justificatione : sed de justitia congrui in quibusdam peccatoribus praecedunt opera de genere bonorum, quae in quibusdam aliis peccatoribus non sunt: et ideo tantum digni sunt reprobatione, id est, reprobationis effectu, qui est obduratio in peccato. Etcum dicitur, quod digni sunt justificatione, sensus est, quod magis congruenter vel minus incongruenter se habeant ad justificationem quam alii. Dixerunt tamen antiqui Doctores ad illam auctoritatem, quod esset Ambrosii adoperti, et falso libris beati Ambrosii inscripta.
On this page