Text List

On this page

Articulus 15

Prev

How to Cite

Next

Articulus 15

Articulus 15

Quid sit motivum ad justificationem impii ?

ARTICULUS XV. Quid sit motivum ad justificationem impii ?

Septimo queritur, Quid sit motivum ad ipsam ?

Videtur autem, quod ¢imor: quia 1. Dicitar, Eccli.1, 16 : Inttiam sapientiae timor Domini : sed sapientia ibi dicitur sapor gratiae in justificante: ergo videtur, quod timor initiat ipsam: sed hoc movet ad justificationem quod initiat eam : ergo, etc.

2. Item, Bernardus; "Experimento didici, quod nihil adeo valet ad gratiam Dei acquirendam, recuperandam, et conservandam, quam semper non altum sapere, sed timere:" id autem quod acquirit et recuperat, inclinat et movet ad justificationem : ergo timor Dei actu movet ad justificationem.

SED CONTRA : J. Act. xv, 9, dicitur: "Fide purificans corda eorum": idem autem est purificare quod justificare: ergo fides movet ad justificationem. |

2. Item, Augustinus dicit, quod "justificatio qua de impio fit pius, est fides ipsa:" et ex hoc sequitur idem quod prius.

Contra hoc dicit Hugo de sancto Victore, quod "amore justificamur :" ergo videtur, quod amor moveat ad justificationem.

Reseronsio, quod justificatio est quidam motus a peccato sive malo culpx ad bonum gratiae et rectitudinis: et ideo nihil prohibet diversa esse moventia, scilicet a malo ad bonum: a malo enim quod est terminus a quo justificationis, movet timor in affectu : ad bonum autem multipliciter contingit, scilicet quantum ad intellectum, et quoad hoc movet fides: et quantum ad effectum, et sic movet charitas : et sic sunt tria moventia.

Sciendum tamen, quod sivirtus aliqua moveat ad justificationem, quod hoc non est nisi quoad ordinem actuum: quia habitus omnes simul infunduntur: et hoc qualiter sit, dictum est supra in primo articulo hujus questionis.

Et notatum est multum de hoc in secundo Sententiarum.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext