Articulus 16
Articulus 16
Quomodo habeant se ad invicem dilectio, predestinatio, vocatio, electio, sustificatio, et magnificatio ?
ARTICULUS XVI. Quomodo habeant se ad invicem dilectio, predestinatio, vocatio, electio, sustificatio, et magnificatio ?
Octavo, Queritur de comparatione justificationis ad dilectionem, vocationem, et magnificationem, cum quibus conjungitur in epistola ad Roman. vin, passim,
Videtur autem, quod vocatio sit media inter justificationem et pradestinationem : quia,ad Roman. viu1, 30, ita enumerat Apostolus : "Quos autem predestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit", etc.
1. Immediatum consequens predestinationem, sicut effectus sequitur cau-- sam, est justificatio: quia praedestinatio est preparatio gratiae in presenti, et gloriae in futuro: hominis justificationem, videtur esse hominis adhuc existentis in peccato : sed vocatio est ante, ut probatum est: ergo est hominis existentis in peccato : sed hominis existentis in peccato non est nisi gratia gratis data: ergo vocatio est gratis data.
2. Item, Non vocatur nisi distans: cum igitur in spiritualibus non sit distantia loci, sed dissimilitudinis, ut dicit Augustinus super Evangelium de filio prodigo, videtur quod vocatio sit distantis per meritum: et ille est in peccato mortali: ergo vocatio dicit gratiam quae peccato mortali convenire potest: et illa est gratia gratis data, non gratum faciens: ergo vocatio non dicit gratiam gratum facientem.
3. Item, Quod convenit bonis et malis, non potest esse gratia nisi gratis date: sed vocatio convenit bonis et malis : ergo in genere gratia non dicit gratiam nisi gratis datam. Prima harum patet per se cullibet fideli. Secunpa autem patet per hoc quod dicitur Proverbiorum, 1, 24, de quibusdam : "Vocavi, et renuistis : extendi manum meam", etc., ubi patet, quod vocatio convenit malis. Matth autem v, 19, dicitur de Petro et Andrea, quod vocavit eos Jesus: et ibi convenit bonis.
Si forte tu dicas, sicut dicit. Glossa super epistolam ad Romanos, vii, 30, quod duplex. est vocatio : interior, et exterior. Exterior est quae est per predicationem : et de illa non loquitur Apostolus. Interior autem est cognitionem de fide a divuare, vel compungere eum quem sciat audire. Et quod de exteriori non loquitur Apostolus, patet: quia haec et bonorum et malorum est: interior autem est bonorum tantum, et de illa loquitur Apostolus. Contra : Cognitio fidei quae adjuvatur, aut est fidei formate, aut informis. Si formate. Contra: Fides formata non est formata nisi per gratiam et charitatem: sed formatum ex aliquo conveniens est adid ex quo formatur : ergo fides haec sequitur gratiam et charitatem: ergo non praecedit justificationem. Et hoc est contra enumerationem Apostoli, qui vocationem enumerat ante justificationem. Si autem est cognitio fidei informis. Contra: Hee est et bonorum et malorum: ergo non est nisi gratia gratis data, ut prius probatum: et ita potest esse hominis existentis in peccato mortali.
Unrerivs queritur, Quae est differentia istorum ad electionem, de qua facit Glossa mentionem dicens, quod vocatio tantum electorum est ?
Videtur autem, quod hoc sit falsum. Electio enim nonest nisi habentium gratiam finalem : vocatio tantum electorum est: ergo vocatio non est nisi habentium gratiam finalem. Ht guos vocavit, hos et gustificavit, ut dicit textus ': ergo non justificavit nisi homines gratiam finalem habentes, quod aperte falsum est, cum multi sint justi secundum justitiam presentem,qui non sunt justi secundum gratiam finalem.
Videtur enim non differre a justificatione: quia dicit Glossa, quod magnificavit omni genere virtutum : omne autem genus virtutum datur in justificatione : ergo in ipsa justificatione magnificavit.
Resronsio. Dicendum, quod ista secundum ordinem se consequuntur, dilectio, preedestinatio, electio, vocatio, justificatio, magnificatio. Et prima quidem tria nihil ponunt in homine, sed in Deo, qui est auctor gratiae justificantis : ponunt tamen aliquid respectu hominis: sed alia tria ponunt in homine justificato gratiam secundum diversas considerationes. In Deo enim est aliquid inclinans voluntatem ad dandum gratiam, et hoc est dilectio, et est primum quod convenit bonis tantum, quia previsio est respectu bonorum et malorum. Consequitur autem voluntatem inclinatam preparatio ejus quod dabitur in gratia et gloria, et hoc dicit predestinatio secundum suum nomen. Ex donatione autem consequitur distinctio ejus cui dandum, ab eo cui non est dandum, et haec est sepa~ ratio a massa perditorum et hoc dicit electio. In effectu autem donationis, qui est circa hominem, est motus a malo ad bonum et ad perfectionem in illo. Et penes terminum a quo, est vocatio, quia non vocatur nisi distans : sed penes terminum ad quem, est yustificatio: et penes perfectionem in illo, est magnificatio. Et haec expresse colliguntur ex epistola ad Roman. vi,29 et 30, ex textu et Glossa : et patet eorum differentia, et erit clarior in responsione.
Ad opscecra ergo dicendum, quod vo~ catio secundum substantiam dicit eamdem gratiam quam justificatio, sed sub alia ratione, scilicet secundum quod avertit a malo. Et quia hoc in motu anime ejus qui justificatur, prius est, ideo media ponitur inter predestinationem et justificationem : cum non sit ante justificationem tempore, sed natura, secundum quod natura dicitur via in naturam, que est generatio.
Ad Atiup dicendum, quod distans dicitur dupliciter, scilicet distans per voluntatem obstinatam, et hic non vocatur interiori vocatione quae tantum electorum est. Et dicitur distans per vicinitatem peccati, scilicet qui jam fugit, et est in fugiendo propinquior peccato : et huic convenit interior vocatio : sed iste non est in peccato mortali, sed potius in gratia : sed est in ea secundum detestationem et fugam peccati.
Ad aliud dicendum, quod est vocatio exterior, quae convenit bonis et malis: sed interior convenit bonis tantum: quia homo in illa vocatur practice, quando trahitur per gratiam a peccato. Et concedenda est sequens distinctio. _
Ad improbationem autem dicendum, quod Glossa illa loquitur de fide formata. Et haec juvatur, quando id quod est formale in fide, juvatur, et hoc est attritionis cum trahendo juvat ut fiat quod dictat cognitio, secundum Psalmum cx,10, dicentem: JIJntellectus bonus omnibus facientibus eum.
Ad objectum autem contra, dicendum quod fides dupliciter consideratur, scilicet in actu, et in habitu. Et in actu adhuc dupliciter, scilicet in actu tendente in Deum per meritum, et in actu quasi ostendente Deum : de quo dicit Augustinus, quod fides primo oculos aperit : et Apostolus, ad Hebr. xu, 6, quod primum "credere oportet accedentem ad Deum quia est, et inguirentibus se remunerator sit". Si igitur consideratur in hoc actu ultimo : tunc ipsa praecedit justificationem, non tempore, sed natura : quia sic est inclinans in illam ex parte ejus qui justificatur, secundum illud Act. xv, 9: Fide purificans corda eorum. Si autem consideretur ut tendens in Deum propter Deum, prout est actus volens obtinere vitam aternam, sic est justificationem consequens secundum tempus. Si vero consideretur in habitu: sic simul infunduntur in ipsa justificatione.
Ad Hoc quod ulterius queritur de electione, jam patel ex solutione questionis, scilicet quae sit differentia.
Ad objectum autem dicendum, quod secundum Glossam in veritate’ vocatio non est nisi electorum, qui habituri sunt gratiam finalem - sed non sequitur, quod justificatio sit tantum illorum : quia licet in ordine justificatio semper sequatur vocationem in electis, non tamen oportet. quod in omnibus sit justificatio ordinata ad interiorem vocationem.
Et est instantia : posito quod quatuor homines non dealbentur nisi sint scientes, alii sine scientia possunt dealbari : vere potest dici, quod qui scientes sunt dealbantur: non tamen sequitur, quod nullidealbantur nisi sint scientes. Et est peccatum secundum locum sophisticum con- ~ sequentis.
Ad Hoc autem quod ulterius de magnificatione queritur, dicendum quod ordo virtutum dupliciter consideratur, scilicet in se, et in efficacia operis. Tn se non est magnificatio, et sic datur in justificatione. In efficacia autem operis exigitur quantitas virtualis : et vocatur magnificatio a Glossa : tamen alia Glossa expo-_ nit hoc de magnificentia premii in peenitentia.
On this page