Articulus 17
Articulus 17
Quid sit sanatio mentis ?
Nono et ultimo, Queritur de operatione justificationis ad sanationem mentis, et innovationem imaginis.
Oportet autem hic septem querere. Primo quaeremus, Quid sit sanatio mentis ? Secundo, Quid sit renovatio imaginis ? Tertio, Utrum haec duo habeant differentiam, an non ? . Quarto, Utrum fiant per gratiam prevenientem vel subsequentem ? Quinto, Utrum fiant per gratiam sacramenti vel virtutum vel donorum ? Sexto, Utrum subito fiant, vel successive? Septimo, In quo differant a justificatione ?
Ad primum horum objicitur sic : 1. Josue, v, 8, super illud : Postquam autem omnes circumcisi sunt, manserunt in eodem castrorum loco: in Glossa quae sic incipit : "Circumcisi vero filii Israel requieverunt in eodem loco, etc." In hoc ergo tempore velut in dolore circumcisionis nostre, dicimur residere, usquequo cicatrice obducta sanemur, id est, nova instituta absque difficultate impleamus, et in usum vertatur quod prius erat insolitum atque difficile videbatur : et tunc merito dicetur nobis: Hodie abstuli opprobrium Agypti a vobist. Ex hoc colligitur, quod sanatio mentis est perfecta obductio vulneris, quod inflictum est ex peccato. Videtur autem secundum hoc quod mens numquam posSet consequi sanitatem, quia vulnus non obducitur in hac vita: ergo sanitas non consequetur. Quod autem vulnus nonobducatur, dicit Glossa super Psalmum cu, 3 : "Qui sanat omnes infirmitates tuas", sic: "Nunc fovendo blandis, nunc secando asperis sanat : omnipotenti enim medico nullus insanabilis languor occurrit. Maxime autem in fine sanabit languores, quando corporale hoc induet incorruptionem."
2. Item, Constat quod in hac vita numquam falsificabitur illud quod dicitur, I Joan. 1, 8: "Si dixerimus quoniam peccaium non habemus, ipsi nos seducimus, eb veritas in nobis non est: et illud, In multis offendimus, omnes" ?. Vulnus ergo manet semper in hac vita : sed peccatum in se est infirmitas, et causa infirmitatis poene : ergo videtur, quod in hac vita numquam desinat infirmitas : ergo numquam in hac vita consequetur sanitas,
3. Item, Extrema unctio quae est sacramentum exeuntium, datur contra reliquias peccati infirmitatis : ergo usque illud remanet peccati infirmitas : sed post illud nihil remanet de vita: ergo videtur, quod sanitas numquam habetur in hac vita.
Sed CONTRA : 1. Psal. cxuvi, 3 : "Qui sanat contritos corde": ergo contriti corde sanantur : sed multiin hac vita conteruntur : ergo multi in hac vita sanantur. .
2. Item, Hieronymus dicit, quod "nullum Dominus sanavit in corpore, quem non prius sanavit in mente:" sed multos sanavit in hac vita in corpore : ergo multos sanavit in hac vita in mente.
Responsio. Dicendum, quod duplex est infirmitas, et duplex est sanitas : est enim infirmitas anime, sicut infirmitas corporis. Unde sicut in febre duo sunt, scilicet causa febris, et essentialis substantia et forma ipsius : sic est in anima. Causa enim febris est fumus putrefacte materiae a corde succensus : forma autem inequalitas humorum in quibus et in membris quae humoribus illis nutrita sunt, habet formaliter esse febris. Similiter est in anima : causaliter quidem infirmitas est peccatum : formaliter autem est distemperatio virium anime ad seipsas, et ad actus, et ad corpus quod regere habet. Causaliter autem infirmitas est duplex, scilicet mortalis, et venialis que vitam gratia non extinguit, sed impedit fervorem.
Dicendum ergo, quod infirmitas causalis mortalis in hac vita sanatur, et veniale secundum omne veniale hoc et illud demonstratum, sed non in universali quin sit aliquod semper infinite. Sed proportio et contemperatio virium, est duplex, scilicet ad vitam meriti, et vitam felicitatis et beatitudinis. Et secundum primum modum fugatur infirmitas, et redit sanitas in hac vita, sed non se~ cundum modum.
Et per hoc patet solutio ad primum ; quia Glossa loquitur de perfecta curatione formali, non causali quae est gratia, que erit in patria cum mortale hoc induerit immortalitatem, sicut dicitur, I ad Corinth. xv, 33.
Ad aliud dicendum, quod semper in hac vita erit infirmitas causalis : sed illa non tollit sanitatem, sed diminuit delectationem aliquam sanitatis : sicut in corporali sanitate diminuitur delectatio sanitatis ex pustula aliqua elevata : non tamen tollitur sanitas. Sicut enim dicit Philosophus, non dicimus aliquem ex infirmitate sanatum, nisi secundum totum, vel partem principalem sit-sanatus, sicut est caput, vel cor.
On this page