Articulus 18
Articulus 18
An renovatio mentis fiat per virtutes, et per gratiam ?
1. Dicit autem Glossa super epistolam ad Roman. vi, 4, super illud : "In novitate vite ambulemus", quod innovatio & justificatione inciptl, etin immortalitate perficitur : ergo videtur, quod innovatio fiat per virtutes et gratiam: et ita non videtur totam pellere vetustatem.
2. Item, Ad Hebr. vin, 13, dicitur: "Quod antiquatur et senescit, prope interitum est". Videtur igitur, quod interitus effectus est vetustatis : sed interitus vetus manet in nobis, dum vivimus : ergo et vetustas.
3. em, Job, xvi, 9: "Ruge mee testimonium dicunt contra me". Sed ruge ille manent, quia Job sanctus fuit. Ergo semper manet testimonium vetustatis: ergo vetustas in hac vita non tollitur, ut videtur.
Item, Ad Coloss. m1, 9 et 10: "Exspoliantes vus veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus qui creavit illum."
Item, Lad Corinth. v, 7: "Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova aspersio, steut estis azymi", Aspersio autem nova non fit nisi per innovationem vite hujus. Ergo innovatio potest fieri in hac vita.
Sorvutio. Dicendum quod est vetustas culpex, et vetustas poene : et renovatio a vetustate culpa, id est, a culpa ex veteri culpa Ade procedente, et vetustam animam reddente per defectum et corruptionem, fit per gratiam in-hac vita. Sed vejustas ab omni poena non perficitur nisi in alia vita, licet hic inchoetur.
Et per hoc patet solutio ad omnia objecta preterquere ad illud quod est de Job inductum® : et dicendum, quod litteyaliter loquitur de vetustate pene in quantum est indicativa culpe quae est meritoria pene: licet enim Job non eccaverit, tamen videbatur peccasse ex tanto flagello quod sustinuit. Allegorice tamen loquitur ibi Christus in persona . membrorum et quidem de membris suis, id est, de his qui per electionem sunt membra, licet non adhuc adhezreant corpori per praesentem justitiam, quia subjacent vetustati. ;
On this page