Articulus 19
Articulus 19
An sanitas mentis et renovatio imaginis sint idem, vel differant ?
Et videtur nulla esse : quia si consideretur causa utriusque, gratia est : et si consideretur effectus utriusque, vide-_ tur esse reintegratio quaedam virtutis anime, quae corrupta quodammodo fuit ex peccato : ergo nulla est differentia sanationis et renovationis imaginis, ut videtur.
SED CONTRA : 1. Sanitas attribuitur toti anime, Tenovatio imagini tantum : ergo non sunt idem : forme enim diverse sunt, quarum subjecta propria diversa sunt.
2. Item, Omnes bene transferentes, . secundum similitudinem aliquam transferunt : sed ea a quibus haec similitudo accipitur, non sunt eadem : ergo nec ea ad quae translatio fit, eadem erunt. ProBATIO mediz. Sanitas in corpore et juventus non sunt eadem: ergo constat propositum.
Responsio, Dicendum, quod sanitas mentis et innovatio imaginis differunt ratione, sed non substantia : sanatio enim dicitur in quantum debilitatem et infirmitatem peccati depellit. Sed ¢tnnovatio dicitur in quantum roborata virtute, depellitur vetustas antiqui peccati et effetus ejus. Unde innovatio dicit roboratam virtutem, quod non facit sanatio.
Et per hoc patet solutio ad primam partem objectorum : quia concedimus, - quod substantialiter idem sunt.
Ad id autem quod in contrarium objicitur, dicendum quod renovatio non attribuitur imagini, ut quae sit sola subjectum ipsius, sed ut subjecto in quo precipue apparet actus ejus : quia efficituractu imitans exemplar, cum prius tantumpotentia imitaretur, et haberet actualem aversionem a ratione imitationis, quando fuit sub peccato.
Ad aliud dicendum, quod juventus corde duplex est, scilicet ex tempore, et effectu quem relinquit tempus circa subjectum: et secundum primum modum non est idem quod sanitas, nec fundatur . supra sanitatem. Secundo autem modo, : quia juventus est tempus augmenti in statu existentis in quo est vis corroborata, ratione illius fit translafio : et ideo significat corroboratam virtutem ad opera, et ideo fundatur supra spiritualem sanitatem, secundum rationem aliquid addens ipsi, sed substantialiter est eadem.
On this page