Text List

Articulus 20

Articulus 20

An sanitas mentis fiat per gratiam praevenientem ?

ARTICULUS XX. An sanitas mentis fiat per gratiam praevenientem ?

Quarto queritur, Utrum fiat per gratiam prevenientem, vel subsequentem ?

1. Augustinus enim dicit in quinto de Trinitate : "Quis sanat omnes infirmitates tuas, nisi qui propitiabitur omnibus iniquitatibus tuis ?" Quasi diceret, nullus : sed propitiatio imiquitatis est per gratiam prevenientem : ergo et sanatio infirmitatis.

2. Item, In corporalibus non per aliam medicinam fit depulsio infirmitatis et sanatio, sed per eamdem: ergo similiter suo modo est in spiritualibus : sed infirmitas spiritualis depellitur per gratiam prevenientem : ergo et anima sanatur per eamdem.

3. Item, Gratia preveniens non est impotentior, quam sit forma aliqua corporalis vel naturalis : sed forma naturalis dat esse materie et purgat privationem quae erat in ipsa : ergo multo fortius hoc faciet gratia in anima : sed privatio est infirmitas peccati in anima: ergo gratia dat esse anime, et etiam abstergit infir-_ mitatem.

SED CONTRA: 1. Vulneris obductio est sanitas, ut supra habitum est: vulnus autem non obducitur statim totum habita gratia : ergo non fit sanitas per gratiam prevenientem.

2. Item, Circumcisio significabat peccati ablationem per gratiam : constat autem, quod circumcisione facta, non statim erat sanus circumcisus : ergo videtur similiter, quod circumicisione spi- rituali facta per gratiam, non statin re versa est sanitas spiritualis.

Responsio. Dicendum, quod duplex est sanitas, scilicet imperfecta qua est fh causa sanitatis : et perfecta quae est per. fecta habituabilitate consecuta ad bene operandum, purgatis reliquiis male con: suetudinis. Et prima quidem fit per gra. tiam prevenientem : sequens autem per gratiam subsequentem : et he gratia oa. dem sunt substantia, licet differant ra. tione : et hoc notatum est in secundo lj. bro Sententiarum.

Et per hoc patere potest cuilibet soly. tio ad utramque partem objectorum,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 20