Articulus 21
Articulus 21
An sanitas mentis fiat per gratiam sacramenti ?
Videtur autem, quod per sacramenta. 4. Eccli. xxxvi, 7: Unguentarius faciet pigmenta suavitatis, et conficiet unctiones sanitatis: sed unctiones ille, ut dicunt Sancti, significant sacramenta: ergo fiet per gratiam sacramenti sanitas.
2. Item, In principio hujus quarti libri Sententiarum, inducit Magister id quod habetur, Luce, x, 34, quod Samaritanus vulnerato appropinquans, et infundens oleum et vinum: et exponit de sacramentorum gratia, et infirmitate peccati” : ergo videtur, quod gratia sacramentalis proprie faciat sanitatem.
3. Item, Si semper esset sanitas, numquam quereretur perfectivum sanitatis: ergo id quod queritur tempore infirmi- tatis, et non nisi gratia sanitatlis, videtur esse proprium perfectivum sanitatis : sed hoc est gratia sacramentalis, non virtutum, vel donorum: ergo gratia sacramentorum est proprie perfectiva sanitatis. Quod autem non queratur gratia sacramentalis, nisi infirmitatis tempore, probatur ex hoc, quod si peccatum non esset, essent tamen virtutes et dona secundum suam substantiam, sed sacramenta non essent.
4, Adbuc, Supra in principio hujus quarti libri’ probatum est, quod gratia sacramentalis dilfert a gratia quae est in yirtulibus et donis: quia gralia sacramentalis respicit peccatum, vel morbum peccati: sed gratia quae est in virtutibus et donis non: ergo yvidetur, quod proprie loquendo sanitas et justificatio et renovatio fiant per gratiam sacramentalem.
Ad opposiTum autem hujus objicitur : 1. Per hoc quod dicit Glossa super illud: Qui sanat contritos corde, et alligat contritiones ecorum?®, "Sic poenitendo et fide Deus alligat contritiones eorum :" sed fides est virtus : ergo aequaliter fit sacramentis et virtute,. .
2. Item, Contraria contrariis curantur : sed virtutes sunt contrarie vitiis: ergo morbus vitiorum proprie sanatur per infusionem virtutum: ergo non gratia sacramentorum, quia sacramenta non contrariantur vitiis.
3. Item, Gregorius dicit, quod "dona data sunt in adjutorium virium contra defectus in quos incidit homo ex peccato:" ergo videtur, quod dona curent defectus illos : sed defectus illi sunt infirmitates : ergo curant infirmitates ;: non ergo fit curatio per solam gratiam sacramentalem.
Resronsio. Dicendum videtur, quod per solam gratiam sacramentalem proprie loquendo sanatio mentis sive hominis interioris perficitur, et hoc ex disputatis in principio hujus quarti libri patet.
AD ip ergo quod primo in contrarium objicitur, dicendum quod fides sanat, secundum quod ipsa habet sacramenti effectum, et non per se: unde per accidens convenit fidei sanare : si enim numquam fuisset infirmitas, adhuc esset fides, et melius quam modo sit.
Ad aliud dicendum, quod virtutes vitiis contrariantur: sed non sanaretur homo virtutibus politicis solum, sed sanative efficiuntur secundum quod eis conjungitur virtus passionis Christi per susceptionem sacramentorum, et tunc sanant vi graliae sacramientalis in qua infunduntur.
Ad uttimum dicenduin, quod dona non sunt data in adjutorium virtum contra peccatum, sed potius ad alliores actus, quam perfici possint ex habitibus virtutum : et hoc ajutorio indizet homo, etiamsi non peccasset.Et hoc qualiter sit, inspiciendum est in tertio Sententiarum, tractatu de donis, ubi hoc notatum invenitur.
Ad hoc tamen aliter solutum est per distinctionem, scilicet quod duplex est infirmitas, scilicet peccati in quantum peccatum est, et infirmitas virium ad agendum. Et primam quidem curat gratia sacramentalis, secundam gratia in virtutibus et donis. Et dicat legens quodcumque velit, tamen ego primam solutionem reputo continere veritatem.
On this page