Articulus 22
Articulus 22
An praedicta sanitas fiat subito, vel successive ?
Videtur autem, quod subito: quia tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia: ergo nihil operatur nisi subito: . operatur autem sanationem et renovationem : ergo operatur eam subito.
2. Item. Operationes divinae procedunt a virtute infinita : sed infinita virtus agit subito : ergo omnes ille operationes fiunt subito: sanatio autem et renovatio sunt operationes divine : ergo fiunt subito.
3. Adhuc, In aliquo debet distinguiopus divinum a naturali quod significat potentiam : sed opus nature est successivum: ergo opus Dei fit subito.
SED CONTRA: 1. Amplius renovamur de die in diem : sed de die in diem renovari, est successive renovari: ergo haec renovatio fit successive.
2. Item, Ezechias, Ysa. xxxvin, 24, non statim sanatus fuit, quando accepit promissionem sanitatis : sed cataplasmatum est super ulcus: ergo videtur, quod sanatio mentis fiat successive.
Resronsio. Dicendum, quod secundum duplicem sanitatem sanitas tit subito, et successive : intirmitas enim causalis preciditur subito: formalis autem quae adheret viribus anime curatur successive, et paulatim per consuetudinem bonorum operum.
Ad primum ergo dicimus, quod hoc dictum est de gratia puniente, non de effectu gratiae subsequentis.
Ad aliud dicendum, quod licet Deus operetur infinita virlute, tamen non omnia operatur-per seipsum tantum, sed quedam nos operamur secum, scilicet sanitatem, quae fit reliquiarum peccati purgaticne: et ideo ex parte nostri operis accedit temporis successio ad effectum.
Ad aliud dicendum, quod opus Dei quod ipse tantum operatur, est subito, sicut creatio: et justificatio opus Dei secundum quod est nobiscum, et cum natura, non preevenit nostram facultatem etinfrmitatem nature: quia aliter ipse destrueret nostram facultatem et nature : et ideo non oportet, quod illud opus di- vinum in hoc ab opere nature distingua. tur.
On this page