Text List

Articulus 23

Articulus 23

Sanatio et renovatio in quo differant?

ARTICULUS XXIII. Sanatio et renovatio in quo differant?

Septimo queritur, In quo differant haec duo, scilicet sanatio, et renovatio, a justificatione ?

Et videtur, quod differant: quia quorum opposita sunt differentia, ipsa sunt differentia : sed opposita horum per se differentia sunt: ergo et ipsa sunt differentia. Propatio medi, quia prima con-. stat. Opponitur sanctificationi impietas, et renovationi vetustas, et sanitati infirmitas : et ista sunt diversa et nomine, et ratione : ergo constat propositum.

Resronveo, quod differunt ratione, ut sil prius dictum est:.et ut hoc melius videatur, notandum quod in peccato duo considerantur, scilicet turpitudo absoluta, secundum quod est privatio justitiae, ubi justitia debet esse, secundum quod etiam dicitur injustitia vel iniquitas vel impie-. tas: et secundum id quod relinquitur in subjecto per effectum, vel potius defectum, quia effectus suus est defectus. Primo autem modo oppouitur ei justificatio, que de impio facit pium, et de injusto justum. Secundo autem modo - consideratur dupliciter, scilicet secundum simplicem relationem ad causam omnis peccati et effectum, vel secundum effectum tantum secundum quod est privatio boni naturalis. Et primo quidem facit animam vetustatem primam sapere : et sic vetustas est, et opponitur ei renovatio. Secundo autem modo est infirmitas modi et commensurationis et harmoniae in habitibus naturalibus anime : et opposita est ei sanitas mentis sive sanatio. .

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 23