Text List

Articulus 24

Articulus 24

An confessio liberet animam a morte ?

ARTICULUS XXIV. An confessio liberet animam a morte ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, post initium : "Confessio animam a morte liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salutis tribuit, etc."

Tres enim videtur tangere effectus confessionis, quorum nullus videtur ei convenire :

1. Liberans enim a morte peccati, est. illud quod tollit peccatum, et primo vivificat : sed hoc est contritio cum: gratia: ergo non est hic effectus confessionis.

2. Item, Numquid medici suscitabunt,. et confitebuntur tibi '? ibi dicit Glossa, quod sacerdotes non resuscitant animam : sed potius resuscitata, eis preesentatur in confessione, jam a Domino resuscitata in contritione : sicut Lazarus intus in monumento suscitatus est, sed discipulis vivus absolvendus presentatur?: ergo cum in confessione homo sacerdoti presentatur, videtur quod non sit effectus confessionis, quod vivificet animam, sed potius contritionis.

3. Item, Supra in Littera habitum est. illud Ecclesiastici, xvu, 26,quoda mortuo,. quasi nihil, perit confessio. Ergo ante. vivificatur ut possit confiteri,

4. Item, Isa. xxxvm, 19: Vivens, vivens ipse confitebitur tibi,. sicut et ego hodie. Ergo videtur, quod vivificare non. sit effectus confessionis.

SIMILITER objicitur de secundo effectu qui est, quod confessio aperit paradisum. Hoc enim falsum videtur : quia

1. In genere sacramenti, ut supra habitum est, baptismus aperit paradisum: ergo hoc non est effectus confessionis : effectus enim sacramentorum distincli sunt, sicut et ipsa sacramenta.

2. Item, Passioni Christi datur hic effectus, scilicet apertio paradisi, secundum quod Christus dixit latroni: Hodie mecum. eris in paradiso *: ergo videtur, quod non conveniat eanfexsion!.

3. Item, Quoad quid confessio aperit paradisum, si aperit? Aut enim aperit quantum ad solutionem culpae claudentis, aut quantum ad solutionem pene diffe= rentis. Si primo modo. Contra: Ante confessionem in contritione soluta est culpa: ergo aperire paradisum convenit con-: tritioni potius quam confessioni. Sisecun-: do modo. Contra : Satisfactio totam panam differentem paradisum tollit: ergo satisfactioni potius attribuitur aperire paradisum, quam confessioni, ut videtur.

Similiter objicitur de tertio effectu qui est, quod spem salutis tribuit :

1. Hoc enim non videtur proprium confessionis, sed omnium actuum meritorio~ rum, quia spes innititur omni merito: ergo hoc non debet specialiter attribui confessioni.

2. Item, Gregorius dicit, quod. "tanto quis fortiorin Deum spe consurgit, quanto fortiora pro nomine ejus pertulit." Ergo videtur, quod spes salutis generetur a tolerantia passionum potius quam, a confessione : quod accipitur in epistola. ad Roman. v, 3 et 4, ubidicitur, quod "tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem." Non ergo hoc proprie confessioni convenire videtur.

Responsio, Dicendum, quod isti effectus quoad aliquid proprie conveniunt con-. fessioni, et quoad aliquid magis proprie sunt aliorum. Et accipitur penes tria que: sunt in confessionne. Est enim confessio, ut dicit Gregorius, apertio vulneris: in prima autem vulneris apertione est prima inquisitio medici et medicine: secundum hoc autem confessio est recognitio peccatiin se, et coram Deo, cum proposito confilendi coram medico sacerdote: et tunc incipit homo vivificari: et sic attribuitur ei primus effectus, qui est anime justificatio. Quia autem homo adhuc remanet debitor pene purgatoriz, a qua non absolvitur nisi per vim passionis Christi in clavibus constitutam, que passio solvit rumphzam, ideo per enarrationem peccati cum proposito ea eavendi, aperitur ei paradisus. Quia vero spes salutis non est homini, nisi dum conjunctus est capiti Christo et membris suis per reconciliationem Ecclesiae, et in confessione homo primo Ecclesiae reconciliatur et incorporatar, ideo tunc primo ostenditur ei dari spes salutis: quia non est salus, nisi in corpore mystico Salvatoris.

Dicexpum ergo ad primum, quod licet in contritione primo vivilicetur anima, non tamen hoc est secundum actum contritionis et nomen : quia contritio dicit actum conterentis causam mortis, postquam secundum votum est inquisitiva vivificantis et medicine : et hoc facit eonfessio in origine sua, quia confessio incipit in cognitione peccati in -se coram Deo, cum proposito hoc enarrandi coram sacerdote. Unde licet idem sit contererepeccatum et renovare vitam, non tamen ratio una est utriusque, et unum fit in contritione, aliud in voto confitendi.

AD aAliup dicendum, quod medici non suscitant, nec confessio inchoatur coram medico sacerdote : quia confessio est divinus actus : aliter non differret a confessione quae est in jure, vel alia humana enarratione : sed potius confessio inchoatur coram Deo, et ibi incipit primo confitens accipere vitam.

Ad aliud dicendum, quod ibi loquitur de actu confessionis, qui est enarratio: peccatorum : quia ante illum precessit vivificatio. -

Per idem patet solutio ad sequens.

Ad 1p quod queritur de alio effectu, , dicendum quod aliter convenit baptismo, et aliter confessioni, et aliter passion; Christi apertio paradisi. Baptismo quidem convenit quantum ad solutionem peccati originalis, quod a vitio originis est contractum : et si solvat actuale, hoc est per accidens, quia invenit illud, sicut supra in questione de baptismo notatum est. Sed confessioni convenit quantum ad remotionem poense purgatorie : licet enim aliquis, ut dicit infra Magister, in contrilione quae est cum voto confitendi, a peccato mortali et poena aeterna solutus sifante confessionem : tanien adhue. peena temporaliter debita, esset improportionabilis et importabilis, si non - diminueret poena Christi qui satisfecit pro nobis : et haec poena conjungilur nobis per fidem clavium in confessione, et quoad illud importabile removendum, quod removet ab ingressu paradisi, quod nullus adhuc debitur pene intret paradisum, dicitur quod coniessio aperit paradisum.

Et per hoc patet solutio ad duo prima.

Av auiup dicendum, quod aperit quoad absolutionem poenae cujusdam, scilicetimportabilis viribus pcenitentis, quam homo deberet, si se clavibus et passioni Christi non se subderet : haec enim non, potest deleri per satisfactionem : imo satisfactio non habet locum, nisi illa abso-: lutione facta in confessione, si ipse habet: opportunitatem confitendi : et si non habet, tunc necessitas et non contemptus excludit sacramenti actum, et descendit in talem hominem haec vis clavium me~- rito et unitate corporis mystici, cui per gratiam unitur.

Ad id quod objicitur de tertio, dicendum quod spes salutis dicitur hic quoad primam exclusionem causae desperalionis : per confessionem enim recepta medicina, ostenditur Christo et Ecclesie reconciliatus : et ideo diabolus potestatem non habet in ipsum, sicut in illos qui foris sunt : et hoc quoad hance rationem’ non convenit omni merito.

Ad aliud dicendum, quod aliud est spes, et aliud firmitas et robur spei. Spes autem salutis est ex primo dante securitatem vite, sicut facit confessiouniens confitentem Christo et sacramentis et Ecclesie. Sed robur et firmitas spei est ex magnitudine meriti : et per hoc maxime est in magis difficilibus quae sunt, scilicet * sustinentiae passionum. Propter hoc dicit Gregorius quod "altior spes fortiores consequitur passiones." Per idem patet solutio ad verbum Apostoli.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 24