Articulus 25
Articulus 25
An modi purgationis a peccato secundum Magistrum sint bene distincti ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, § 6, circa medium: "Non potest quisquam gratiam' Dei accipere, etc."
Hic enim videtur tangere tres modos purgationis a peccato, scilicet per pcenitentiam, per confessionem, et per baptis— mum.
1. Poenitentia tres habet partes, ut supra habitum est : pars autem cum toto non facit numerum : ergo non est diversus modus purgationis per poenitentiam et per confessionem. .
2. Item, Videtur quod tertius preexigat duos praecedentes: quia in pracedenti distinctione habitum est de modis poenitentiae, quod adultus accedens ad baptismum debet poenitere et conteri de peccatis : ergo videtur, quod isti modi conjuncti sunt.
Responsio. Dicendum, quod tres isti © modi purgationis peccatorum sunt diver-: si: aut enim indiget purgatione quae est: cum lamento exteriori, aut non. Sinon: tunc est purgatio per baptismum : quia illa non querit lamentum peccati extra. Si autem indiget : tunc aut est ad solutionem culpz, aut improportionabilitatis pene. Si primo modo, est poenitentia purgans : si secundo modo, est confessio. Et hoc patet ex priori disputatione.
Dicendum, quod non ponuatur hic purgantia, nisi illa quae purgant sine nobis operantibus, licet non sine nobis consentientibus : satisfactio autem non purgat sine nobis operantibus, sed potius purgat nos per opus nostrum gratia informatum.
Ad primum ergo dicendum, quod peccati purgatio dupliciter consideratur, scilicet divisum quantum ad ea quae sunt in peccato,; et conjunctim. Et si divisim consideretur, scilicet culpa, et poena improportionata, et pcoena expiatoria,: tunc habebunt purgationes divisas : quia culpa cum aeterna poena purgatur in penitentia, prout jam ante in Littera diffi-. nita est poenitentia, ubi dixit : "Ponitentia vera est, etc." Et hanc diffinitio-: nem supra* habes disputatam. Et hoe: maxime convenit contritioni. Si quoad penam improportionatam, purgatur in confessione; et poena expiationis per opus: nostram in satisfactione. Si autem acci-" piantur omnia conjunctim : tune per to-: tam poenitentiam in omnibus partibus’ suis acceptam conjunctim purgantur.: Primo autem modo loquitur hic sanctus. De secundo autem multa habes notata in principio distinctionis XV.
Ad aliud dicendum, quod loquitur hic de purgatione quae est per lamentum exterius, quod sternit cinerem et cilicium, Et baptismus licet exigat in adultis poenitentiam et confessionem, tamen haec non exigit, nisi ut removeat obicem Spiritui sancto : et ideo etiam nihil injungitur nisi fides baptizantis : quia .in illo omnia solvuntur, et nullum lamentum exterius assumitur.
On this page