Text List

Articulus 26

Articulus 26

An poenitens teneatur aliis a sacerdote suam poenitentiam manifestare ?

ARTICULUS XXVI. An poenitens teneatur aliis a sacerdote suam poenitentiam manifestare ?

Deinde: queritur de hac quod dicit, ibi, A, § 6, circa medium: "Nemo dicat sibi, Occulte ago, etc."

Ex hoc manifeste concluditur, oportet confiteri.

Queritur autem, Si teneatur aliquis in poenitentia innotescere, nisi soli sacerdoti ?

Videtur autem, quod debeat innotescere omnibus qui viderunt eum in peccato : quia

1. Quantum aliquis nocuit, tenetur prodesse, si potest. Iste autem peccando aperte nocuit multis per scandalum : ergo in poenitentia debet inno-. tescere eisdem ad minus, ut prosit per exemplum, Se

2. Item, Majus est damnum spirituale,. quam corporale : sed in damno corporali tenetur aliquis .ad restitutionem : et non dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum : ergo multo fortius in damno spirituali : iste autem multos damnificavit per malum exemplum: ergo omnibus illis debet restituere per bonum.

3. Item, Dicit Gregorius de malis prelatis, quod "-tot animarum rei sunt, quot exemplo perditionis ad inferos transmiserunt :" ergo a simili qui perditionis exemplo deedificant proximum, tenentur ut reedificent per bonum: sed non possunt nisi innotescant : ergo illis illis debent fieri publici in poenitentia.

Si forte tu dicas, quod hoc ipso quod videmus eos cessare a peccato, et oper de genere bonorum facere, inNotesej, ipsos in poenitentia fore. Conrra : Hag opera multorum sunt, etiam non poeni. tenltium : ergo per haec opera non neces. sario innotescunt poenitentes : ergo yj, detur, quod hoc non sufficit. -

St noc concedatur procedatur sic-:, | Contra: Aliqux poenitentiae taxate sup; "! criminibus: si ergo innotescat poenitep. tia, crimen statim scietur : sed nullus te. netur manifestare crimen : ergo nec te. netur innotescere per poenitentiam, jy quantum poenitentia est.

Responsio. Dicendum, quod non tenetur aliquis propalare suam poenitentiam alicui, nisi sacerdoti soli.

Abd pRiMUM ergo dicendum, quod quilibet qui fecit scandalum in communi, non tenetur nisi ad ostensionem boni exempliin communi: guia per hoc ipsum quod vident bonum exemplum, cum de quolibet presumendum sit bonum, debent presumere de preteritis poenitentiam et remissionem.

Ad aliud dicendum, quod licet damnum spirituale majus sit, non tamen est ita injJuriosum proximo: et hoc ideo, quia damno spirituali non leditur nisi. volens, damno autem corporali leditur etiam nolens: et ideo non tenetur ita directe ad restitulionem : quia damni spiritualis, quod fit per scandalum imitatum, potest esse occasio :. sed ille -per voluntatem. propriam est causa : et ideo restituendo non. tenetur nisi ostendere bonum exemplum, quod est occasio boni, licet non sit causa.

Ad aliud dicendum, quod Gregorius extendit ibi nomen rei, scilicet qui reus est dando occasionem perditionis: sed non est adeo reus sicut qui fuit causa.

Ad id autem quod objicitur contra solutionem istam, dicendum quod opera de genere bonorum sufficienter sunt 0ccasio boni, licet non sint causae : et hoc sufficit ratione potius prius assignata: quia scilicet dando malum exemplum, etiam non fuit nisi occasio mali, et non causa.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 26