Text List

Articulus 27

Articulus 27

An teneamur confiteri in conspectu populi ?

ARTICULUS XXVII. An teneamur confiteri in conspectu populi ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, A, §6, post medium: "Job dicit: Si erubui in conspectu popult, etc."

Ex hoc enim videtur, quod in conspectu populi teneamur confiteri :

1. Est enim verbum Job juramentum exsecrationis : et subjungendum est : Si hoc feci, vae mihi, id est, mihi. male accidat.

2. Item, Maria Magdalena quia graviter intus erubescebat, nihil quod foris verecundaretur esse crebebat: igitur qui se. bene erubescit intus, eliam coram populo debet confiteri. .

Sed contra hoc est, quod id quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare : sed confessio pro charitate instituta est : ergo contra charitatem non debet militare : sed si publice confiteri teneremur, plurimi a confessione retraherentur : et hoc esset contra charitatem militare : ergo videtur, quod non sit publice confitendum.

Solutio. Dicendum, quod non est publice confitendum : nec enim preceptum de hoc est, nec consilium, nisi forte esset crimen quod universam commoverit urbem, vel eliam orbem, sicut heeresis Arii vel alterius heresiarche, quod prupter majorem confusionem aliorum diceretur publice. Sed tamen generalis confessio non consulitur publice fieri : quia esset ad nocumentum rmultorum, et numquam consulenda est humiliatio unius, ita ut alteri occasio nocumenti generetur. ,

Littera autem quae hic inducitur, est secundum translationem Septuaginta, que corrupta est, precipue in Job, ut dicit Hieronymus : et est sumpta de Job, xxx1, 33, et littera nostra habet sic : "Si abscondi, quasi homo peccatum meum, et celaviin sinu meo iniquitatem meam." Et haec littera non dicit, quod coram populo sit confitendum. .

Si quis autem litteram illam sustinere velit, dicendum quod confiteri coram populo dupliciter dicitur, scilicet confessio— nis enarratio:: et hoc non oportet: vel penitentiae in confessione injuncte per bonum exemplum manifestatio, et hoc est necessarium, ut prius dictum est: et sic Job non erubuit coram populo peccata confiteri.

Ad aliud dicendum, quod Maria non fuit confessa publice, sed se pcenitentem manifestavit publice : et ab hoc verecundia eam non retraxit: et hoc intendit dicere Gregorius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 27