Articulus 37
Articulus 37
An temporalibus penis mutantur aeterna supplicia ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, ante finem : "Temporalibus penis mutabunt xterna supplicia, etc." Videtur hoc esse falsum : 1. Primo quidem, quia passione non meremur : sed poene temporales quedam sunt passiones : ergo eis non meremur : ergo non merendo poenis temporalibus mutamus aeterna incendia.
2. Adhuc, Posito etiam, quod poenis mereamur, videtur impossibile dicere : quia nullum temporale potest in eternum: sed poene corporales sunt temporales: ergo non possunt in poenas eternas : ergo non debent eas mutare : ergo falsum est quod dicit in Littera.
3. Item, Adhuc communiter Doctores tradunt, quod poena aeterna adjuncta est culpe mortali, et soluta ipsa solvitur : sed culpa mortalis non solvitur poena, sed gratia gratum faciente quae infunditur contrito : ergo et poena aeterna : ergo deletivum poene aeterne non est poena corporalis.
4. Adhuc, Omne delens et destruens aliquid, potentius est eo : sed, sicut dicit Littera, poena temporalis delet pwnam aeternam : ergo potentior est illa : ergo temporale potentius est aeterno ejusdem generis, quod est impossibile.
Resronsio. Dicendum, quod poena temporalis delet aeternam, sicut dicit Littera: sed haec poena temporalis incipit et radicatur in dolore contritionis primo informato per gratiam in prima gratiae infusione : quia quatuor sunt simul in justificatione impii, sicut supra determinatum est.
Ad primum ergo dicendum, quod pceena secundum quod est passio tantum, non meremur : quia, sicut dicit Auctor sex principiorum, passio est effectus illatioque actionis : et sic ab alio est, et non a nobis. Omne autem laudabile, remunerabile, et meritorium opus, est a nobis. Sed est considerare poenam a nobis factam, et volitam, qualis poena est pcoenitentiae : et secundum hunc modum est meritoria vite aeterne, et diminutionis pene.
Ad aliud dicendum, quod temporale per hoc quod est temporale, non potest . in aeternum, sed temporale informatumforma habente vim aeterni, sicut est gra. tia, quae est similitudo divine bonitatiset per hance vim divinam, habet vim de. lendi sternum contrarium sibi.
Ad aliud dicendum, quod peccatum cum poena deletur gratia et dolore : sed dolor immediate agit in poenam, et per consequens in culpam, et gratia e converso : et hoc sepissime supra in hujus quarti Sententiarum disputatione dictum est : et sic dicendum est hic, quod gratia sola delet peccatum : et si aliquid aliud delet peccatum, hoc est a virtute gratia, quia scilicet ipsum est gratia informatum.
On this page