Articulus 38
Articulus 38
An aliquis potest agere poenitentiam neseientibus alvis ? et, An seipsum aliquis potest excommunicare ?
ARTICULUS XXXVIII. An aliquis potest agere poenitentiam neseientibus alvis ? et, An seipsum aliquis potest excommunicare ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, C, ante finem : "Nescientibus aliis ipsi in se voluntarie excommunicationis ferunt sententiam, etc."
1. Unum est, quod nescientibus aliis aliquis possit agere poenitentiam, quod falsum est, cum oporteat peccatum suum scire confessorem ad minus.
2. Secundum est quod videtur supponere, quod aliquis seipsum excommuni- | care possit : quod iterum falsum videtur : quoniam excommunicatio est de jurisdictione superioris : nullus autem sibi | est superior : ergo nullus seipsum potest excommunicare.
3. Tertio, videtur inconveniens quod dicit, "Et ab altari cui ministrabant, non animo, sed officio separari." Altaris enim participatio confert maximam gratiam : ergo indigens gratia, maxime queret altaris participationem : sed nullus tantum indiget gratia ut peccator poenitens : ergo maxime debet se altarl conjungere, et ita non debet se ab altari animo separare.
4. Item, Nulli redeunti interdicitur via redeundi : sed non est reditus a peccato niSi per sacramenta: ergo sacramenta interdici non debent, sed potissimum sacramentorum est altaris participatio: ergo illa interdici non debet : ergo ab altari non debet animo separari : et sic nihil videtur esse qued dicitur in Littera. ,
Responsio. Dicendum ad primum, quod non dicitur, "Nescientibus aliis," propter exclusionem confessoris : sed quia scit nullus modo hominis, sed modo Dei solus novit confessor : et hoc est quod supra: dictum est, quod confessionis una conditio est, quod sit secreta.
Ad aliud dicendum, quod excommunicatio ponitur hic pro similitudine effectus excommunicationis, et non pro ipsa excommunicatione : effectus autem quidam est suspensio a locis sacris, et participatione Eucharistiae : et hoc quandoque aliquis ex se facit ex humilitate : et tunc notat eum se excommunicatione ferire.
On this page