Text List

Articulus 39

Articulus 39

An soli sacerdoti sit confitendum, vel confessto facta cuilibet homini valeat ?

ARTICULUS XXXIX. An soli sacerdoti sit confitendum, vel confessto facta cuilibet homini valeat ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, "Sed quod sacerdotibus confiteri oporteat, etc."

Hc est enim principalis questio primo tractanda, scilicet utrum confitendum sit sacerdoti, vel cuilibet homini ? Deinde, An proprio sacerdoti oporteat confiteri ? Tertio, An plures possint esse proprii? Quarto, Si aliquo modo sint plures confessores, utrum uni facta confessione, teneatur confessus confiteri etiam alii, si ille praecipiat sibi fieri confessionem ? Quinto, Si aliquis ex privilegio potest audire confessiones eorum qui sunt subditi alterius ? Sexto, Utrum postea quando confessi sunt privilegiato, etiam proprio sacerdoti confiteri tenentur ? , Septimo et ultimo, Quid absolutionis ab eo qui habet privilegium consequitur ?

Ad primum horum sic proceditur:

Videtur quod cuilibet homini facta confessio, valeat : quia 1. Jacobi, v, 16, super illud : "Confitemint alterutrum peccata vestra", dicit Glossa : "Majora majoribus, et minora minoribus :" sed minores non sunt sacerdotes : ergo videtur, quod aliqua confessio valeat quae non fit sacerdoti.

2. Item, In confessione duo attenduntur, scilicet confitens, et ille cui fit con-. fessio : et constat, quod ex parte confitentis non est impedimentum quin possit fieri confessio, et sacerdoti et non sacer- doti. Videtur autem, quod nec ex parte ejus cui fit: quia in illo praeter hoc quod operatur Deus, non requiritur nisi consilium satisfacientis: sed hoc consilium quandoque etiam plus invenitur apud non sacerdotem : ergo videtur, quod possit fieri non sacerdoti.

3. Item, Poenitentia necessitatis sacramentum est ei qui peccat : sed in sacramentis necessitatis, et materia et minister debet esse communis, ut patet in baptismo, ubi commune elementum est materia, et potest minister esse et vir et mulier, et etiam proprius pater et mater pueri : ergo videtur, quod etiam talis minister debet esse communis in peenitentia : ergo non solus sacerdos: ergo potest confessio fieri cuilibet.

4, Adhuc, Si confessio fit sacerdoti soli, aut hoc fit propter hoc quod in confessione operatur Deus, aut hoc fit propter id quod operatur homo. Si propter id quod operatur Deus : aut hoc ideo quod operatur Deus secundum quod est in omnibus essentialiter, presentialiter, et potentialiter : aut secundum quod inest rationali creature per inhabitantem gratiam: aut secundum quod inest homini Christo per unionem: Si primo modo : tunc aequaliter inest bono et malo sacerdoti, et non sacerdoti : ergo videtur, quod aequalis sit confessio omnibus his facta. Sisecundo modo : tunc non est nisi in bonis et sanctis viris et mulieribus : ergo confessio facta omnibus his valet equaliter. Si tertio modo : tunc confessio facta non valet, nisi fieret homini Christo. Si autem fieret propter illud quod operatur ibi homo: sed hoc non est nisi pro intellectu, vel pro affectu : et secundum illuminationem intellectus non est nisi consilium, quod aequaliter invenitur in sacerdote, et non sacerdote:: et secundum bonitatem et charitatem in affectu, adhuc equaliter invenitur in sacerdote et non sacerdote : ergo confessio facta sacerdoti et non sacerdoti, valet aequaliter.

5. Adhuc, Confessio erat, quando non erat sacerdos, qui vere characterem sa- cerdotalem haberet : sed quae tempore divisa sunt, essentialiter ad se Invicem dependentiam non habent : ergo vide. tur, quod confessio non essentialiter de. pendeat ad hoc quod fiat sacerdoti : ergo potest confiteri cuilibet.

6. Adhuc, Jacob. v, 16, non fit men. tio de sacerdote : sed indifferenter vide. tur logui ad omnes qui sunt in Ecclesia dicens : "Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini." Ergo videtur, quod non oportet confessionem fieri sacerdoti.

In contrariom autem hujus sic objicitur: 1. Actus egreditur ab aliqua propria potestate ipsius actus : absolvere in confessione est actus : ergo -egreditur a propria potestate ipsius : constat autem, quod iste actus non est in homine per naturam, quia sic homo posset absolvere seipsum : ergo est in homine ex aliqua perceptione potestatis superioris, scilicet Dei : haec autem potestas non percipitur, nisi in ordine sacerdotali : ergo non potest absolvere nisi sacerdos : sed non fit-absolutio nisi in confessione : ergo non potest fieri confessio nisi sacerdoti.

2. Adhuc, Omnis actus ordinatus ad justificationem, fit aliquo modo ad justificantem ordinatus : sed non justificat nisi Deus: ergo oportet, quod ordinetur ad Deum : sed ad Deum ordinatur quod ; sit vicarius Dei ut est vicarius Dei : ergo videtur, quod talis actus semper debet fieri Deo, vel vicario ejus : sed non Deo in se : ergo vicario : sed confessio est talis actus : quia dicitur, Isa. xnin, 26: Narra si quid habes ut justificeris. Ergo videtur, quod debet fieri sacerdoti soli qui est vicarius Dei.

3. Item, Constitutio dicit, quod confessio debet fieri sacerdoti proprio : ergo non potest fieri cuilibet.

4. Adhuc, Joan. xx, 23, non dixit Domiaus omnibus, sed. discipulis qui jam sacerdotes erant : "Quorum remiseritis peccata", etc. : ergo videtur, quod aliis non dedit potestatem absolvendi nisi sacerdotibus,

5. Adhuc, Joan. x1, 11, cum suscitavit Lazarum, non dixit alicui, quod solveret Lazarum, nisi discipulis sacerdotibus existentibus : ergo cum soli sacerdotes quantum ad successionem officii sint loco discipulorum, soli sacerdotes habent potestatem absolvendi : sed confessio non fit nisi propter absolutionem : ergo soli sacerdotes habent potestatem audiendi confessiones.

Solutio. Dicendum, quod soli sacerdotes potestatem audiendi confessionem habent : potestas enim confessionem audiendi, est potestas officii: et ordo, ut dicit Isidorus, est nomen dignitatis et officii : ideo nullus habet potestatem, nisi qui habet ordinem sacerdotalem quia non habet potestatem ligandi et solvendi corpus mysticum, nisi ille solus qui accipit potestatem dispensandi corpus verum, quod communio vocatur, quia absoluti illo communicant. Hi autem non sunt nisi soli sacerdotes.

Ad primum ergo dicendum, quod Beda in Glossa super illum passum loquitur de confessionis distinctione. Est enim duplex confessio, scilicet generalis, et privata. Generalis est quae fit in Prima et Completorio de venialibus, sine quibus haec vita non ducitur : et quia illa non nisi in generali confiteri tenemur, hec omni tempore cuilibet fieri potest : licet melius sit, quod fiat sacerdoti quando haberi potest. Privata autem est, que est de peccatis mortalibus, et hec non potest fieri nisi sacerdoti preterquam in necessitate, ubi-necessitatis articulus non contemptus religionis sacramentum excludit : potest tamen talis decedere in voto confitendi, et non tenetur confiteri alteri nisi habenti claves : et si facit, illa humilitas et rubor minuunt peenam.

Ad aliud dicendum, quod ex parte ejus cui fit confessio, requiritur aliud quam confessor, scilicet auctoritatis ab- solutio, quam Dominus dedit discipulis, et illam non habet quilibet : et haec auctoritas per vim clavis partem pene dimittit. ,

Ad aliud dicendum, quod poenitentia est sacramentum necessitatis : sed differens necessitas est in adulto, et in parvulo : quia parvulum qui non potest significare defectus suos, potest quilibet baptizare, licet non confessiones audire.

Et si forte aliquis objiciat, quod si vetula etiam adultum baptizet, baptizatus est, et nullus audet eum rebaptizare : sed non sic est de confessione. Dicendum, quod hoc fit propter plures causas : quarum una est impressio characteris quem imprimit baptismus, et non pcenitentia : et ideo iterari non potest.

Alia autem differens causa necessitatis est : quia causa baptismi est ab-alio, et per naturam vitiatam, scilicet per originale quod tantum semel contrahitur : et ideo tantum semel in illo Christo commoritur, et sepelitur in baptismo : sed in confessione necessitas magis est ab institutione Ecclesie, et pro peccato personali : et ideo determinatus datur ei minister, nisi in articulo necessitatis ex~ cusetur : et tunc si evadit, tenetur iterare confessionem apud sacerdotem qui habet claves.

Ad aliud dicendum, quod ideo non potest fieri confessio non sacerdoti, quia fit ei in quo Deus aliquo modo operatur, quo non operatur in alio. Est enim Deus in homine per gratiam dupliciter, scilicet gratum facientem et gratis datam : et secundum quod est in homine per gratiam gratum facientem tenet objectio facta : secundum autem quod est in homine per gratiam gratis datam, quae est officium et potestas in clavibus, objectum non tenet: quia sicut ille gratie differunt, ita etiam differunt ille operationes divine quas operatur per hominem: et hoc est quod dicit Apostolus, I ad Corinth. xu, 11: "Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult."

Ad aliud dicendum, quod sacerdote non existente, non erat confessio sacramentalis, non tantum significans, sed et causans peccati secundum poenam diminutionem : hoc enim modo intelligitur causatio sacramentorum Novi Testamenti. Et per hoc non habetur, quod confessio sacramentalis qualis modo fit, non debeat fieri sacerdoti. ’

Ad aliud dicendum sicut ad primum, quod innuit ibi Apostolus distinctionem duplicis confessionis, quae in Glossa Bede super eumdem locum magis explicatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 39