Text List

Articulus 40

Articulus 40

An sacerdoti proprio sit confitendum ? et, An valeat confessio facta cuilibet sacerdott ?

ARTICULUS XL. An sacerdoti proprio sit confitendum ? et, An valeat confessio facta cuilibet sacerdott ?

Secundo queritur, Utrum proprio sacerdoti sit confitendum ? vel cuilibet sacerdoti facta conféessio valeat?

Videtur autem, quod proprio quia 1. Ita dicit Urbanus secundus: "Placuit ut nulli deinceps sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam recipere, nisi ejus consensu cui se prius commisit, nisi per ignorantiam ejus cui pcenitens prius confessus est." Ex hoc accipitur, quod non cuilibet, sed proprio sacerdoti est confitendum.

2. Item, Extra in Decretalibus, libro V de poenitentiis et remissionibus, dicit Innocentius tertius in concilio generali: "Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, omnia sua'solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et injunctam sibi poenitentiam pro viribus suis studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha Eucharisti sacramentum." Ex hoc accipitur idem quod prius.

3. Item, Dicit Hieronymus scribens ad Heliodorum Episcopum : "Alia est caysa monachi, alia clerici. Clerici oves pascunt, ego pascor : illi de altari vivunt, mihi securis quasi ad radicem arboris infructuose ponitur : si munus ad altare non defero, mihi ante presbyterum se dere non licet : illi si peccavero, licet me tradere Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini." Fx hoc accipitur, quod monachis non licet curam impendere gregi : ergo nullus debet eis confiteri : et eadem est ratio de aliis sacerdotibus quibus non est commissum : ergo nullus debet confiteri’ nisi proprio sacerdoti.

4, Ad idem, Hieronymus ad Villicum scribens dicit sic : "Ecclesia habet senatum ccetum presbyterorum, sine quorum consilio monachis nihil agere licet : Roboam, filius Salomonis, ideo perdidit regnum, quia audire noluit presbyteros suos *. Senatum quoque Romani habebant, cujus consilio cuncta agebant : et nos habemus senatum nostrum cctum presbyterorum." Ex hoc arguitur sic : Magis videtur, quod monacho qui scit aliquo modo dirigere seipsum, liceat aliquid agere sine consilio sui sacerdotis, quam laico qui se dirigere non potest et nescit : et non licet monacho : ergo nec laico : ergo non potest se dirigere in confessione sine consilio proprii senato-— ris qui est sacerdos suus.

5. Adhuc, Eugenius Papa sic dicit : "Placuit communi nostro consilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu presumat, neque poenitentiam dare, neque fillam de baptismo accipere." Ex hoc accipitur, quod non cuilibet sacerdoti liceat audire confessiones : ergo non licet conliteri cuilibet : ergo oportet. confiteri proprio. Ad idem sunt multa decreta quae in Decreto videri possunt.

6. Adhuc objicitur : Sicut se habent subditi Episcopi ad Episcopum in juribus episcopalibus, ita parochiani ad proprium sacerdotem in juribus parochialibus : sed subditi Episcopi ad alium non possunt recurrere nisi ad proprium Episcopum : ergo nec subditi sacerdotis nisi ad proprium sacerdotem.

Quod autem subditis Episcopi non liceat ad alium episcopum recurrere, per multa decreta probatur ?, ut est illud Calixti Pape : "Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare vel ordinare aut excommunicare presumat : quia talis judicatio vel ordinatio aut excommunicatio vel damnatio, nec rata erit, nec vires ullas habebit : quoniam nullus alterius judicis nisi sui sententia tenebitur, aut damnabitur."

Item, Ibidem : "Nullus Primas, nullus Metropolitanus, nullus reliquorum Episcoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat quae ad eum non pertinet, et alterius Episcopi parochiam super ejus dispositione, nisi vocatus ab e0 cujus juris esse cognoscitur : ut quidquam ibi disponat vel ordinet aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit : sin aliter preesumpserit, damnabitur, et non solum ille, sed etiam cooperatores et consentientes ei."

Ibidem, Ex concilio Antiocheno "Nullum Episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in Ecclesia, aut preferre ad sacrum ministerium : nec ab aliis trahatur illuc Episcopus, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum a Metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt omnibus ipsius provincie Episcopis."

Item, Ex eodem concilio : "Episcopum non debere irruere in alienam civitatem, quae illi probatur non esse subjecta, neque in regionem quae ad ejus cu- ram minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum."

Ibidem, Ex Constantinopolitano concilio : "Episcopi qui extra dicecesim sunt, ad Ecclesias quae extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant Ecclesias secundum regulas statutas." Alia etiam plurima de eodem sunt in Decret. 9, quest. 2, quae ibi legi possunt.

Per RATIONEM objicitur ad idem sic : 1.Quilibet qui tenetur rationem reddere de aliquo sibi commisso, totum debet in dispositione habere commissum : sed sacerdos tenetur rationem reddere de subdito : ergo, etc. Proparur autem prima. Si detur oppositum, quod non totum debeat habere in dispositione, injustum erit rationem exigere ab eo de illo quod non habuit in plenae obedientiae dispositione. Inde sic : Subditus totus existens in obedientia et dispositione proprii sacerdotis, non potest habere recursum nisi de licentia ad alium : sed quilibet est ita subditus proprio sacerdoti : ergo in confessione non potest recurrere ad alium nisi de licentia sui sacerdotis.

2. Adhuc. Ecclesia militans descendit a triumphante, et ordines ab ordinibus : sicut dicitur, Apocal. xx1, 2: Vidi sanctam civitatem, Jerusalem novam, descendentem decelo a Deo. Sed in triumphante unusquisque subditus habet recursum et reductionem ad proprium superiorem, et non ad alium. Ergo sic etiam debet esse in Ecclesia militante : ergo necesse est, quod quilibet in acceptione poenitentia recurrat ad proprium sacerdotem.

3. Adhuc, III Reg. x, 4 et 5, mirata est regina Saba ordinem ministrantium Salomoni, ita quod non habuit ultra spiritum sed constat, quod nullus ordo est, quod quilibet recurrat in sacramentis ad quemlibet : ergo oportet, quod recursus sit ad unum proprium : sed ille est sacerdos proprius : ergo in confessione tantum recurrendum est ad sacerdotem proprium.

4, Adhuc, Dionysius scribens Demophilo monacho dicit, quod correctio laicorum ad sacerdotes proprios, sacerdotum autem ad Episcopos, Episcoporum autem pertinet ad Hierarcham: sed ad quem pertinet correctio criminis, ad illum etiam pertinet ejusdem criminis cognitio : ergo sacerdos proprius habet cognoscere uniuscujusque subditi peccatum, et non alius : sed non potest, cognosci nisi per confessionem : ergo in confessione non ad alium, sed ad proprium debet recurrere sacerdotem.

5. Adhuc, Quecumque in rationum predicabilibus reducuntur ad unum simpliciter primum, prius reducuntur in proximum sibi proprium immediatum, et non in aliud : sicut individua in speciem, species in genus subalternum, et subalternain generalissimum : ergo ratio sic reducit, et similis fit reductio militantis Ecclesiae in gradus regentium, et oportet quod multitudo populi inferior in proximum gradum spiritualis potestatis reducatur, et per illum in superiorem, et tandem in supremum : sed proximum superiorem super populum constat esse proprium sacerdotem : ergo in omnibus sacramentis percipiendis non habebit recurrere populus nisi ad illum : ergo non ad alium.

6. Adhuc, Hoc videmus in naturis rerum qu procedunt a suis causis. Si enim reducantur metallica(ut dicit Philosophus) in causam materialem primam, habent reduci in argentum vivum, et sulphur, et argentum vivum in subtile aqueum et subtile terreum fortiter commixta, et hoc ulterius in aquam. Et idem est in causis efficientibus, formalibus, et finalibus.Cum ergo regimen hominum sit a natura profectum, ut dicit Tullius, talis debet esse etiam reductio, regiminis in gradus proximos : ergo populus non habebit recursum ad alium, quam ad proprium sacerdotem.

7. Adhuc, In officiis habetur illud. Si. cut enim dicit Philosophus in I Fthieg_ rum : "Quicumque sunt talium actuun et doctrinarum sub una quadam ineidunt virtute, quaemadmodum sub equestri fra_ norum factura, et quecumque alia eque. strium instrumentorum sunt: hoc autem modo et omnis bellica operatio sub mili. tari. Secundum eumdem utique modum aliae sub alteris." Ergo a simili hoc etiam debet esse in ordine fidelium in ministris Ecclesie : ergo videtur, quod populus non debeat habere recursum nisi ad sacerdotem proprium.

8. Item, Dionysius dicit: "Lex divinitatis est per prima media, et per media infima reducere." Cum igitur gradus reductionis determinati sint, non erit re~ ductio infimorum nisi per gradum proprium superiorem :'sed in illo gradu est sacerdos proprius : ergo subditus proprius in confessione in divina reduci non potest, nisi per proprium sacerdotein.

9. Adhuc, Ordo universi est, quod inferiora reducantur in propria moventia superiora, ut dicunt Philosophi : sicut humidum aque in orbem Lune, et humidum complexionale in orbem Veneris, et sic de aliis : et hoc ulterius in orbem signorum stellatum, et hoc in orbem non stellatum, et per hoc omnia in motorem primum : ergo oportet, cum hominum reductio in divina naturali ordini non contrarietur, quod hoc modo inferior populus in proximos gradus superioritatis reducatur, et per illos tandem in summum unum gradum : in gradu autem proximo super populum non sunt nisi sacerdotes distincti in propriis parochiis: ergo necesse est, quod subditi tantum ad hos, et non ad alios habeant recursum in divinis.

Sed contra hoc objicitur sic : 1. Primo per auctoritates : Joan. xx, 22 et 23, sic dicit Dominus: "Accipite Spiritum sanctum : quorum remiseritis peccata, remittuntur eis". Et non distinguit vel ordinat inter eos: ergo videtur, quod indistincte quilibet ha- bens potestatem discipuli ex ordine suscepto potest remittere peccata in confessione : ergo etiam sibi indistincte potest fieri confessio.

2. Item, Dicit Ambrosius: "Doctos ac probos monachos presbyteri honore dedicatos predicare, baptizare, poenitentiam dare, debita miseris relaxare, decimarum, primitiarum, oblationum vivorum et mortuorum portione justa perfrui debere moderata dispensatione commendamus." Ex hoc accipitur, quod monachi presbyteri possunt dare poenitentias : ergo sibi facta valet confessio : sed monachi non sunt sacerdotes proprii, ut patet ex auctoritatibus Hieronymi prius inductis: ergo non oportet semper fieri confessionem proprio sacerdoti.

3. Item, Gregorius "Moderamine Apostolice sedis (vel auctoritatis) decernimus, ut monachi si presbyteri honore dedicati sunt, cum ligandi solvendique potestate, decimarum, primitiarum, oblationum, donationum quae fiunt pro vivis et pro defunctis, portionem juxta canonem ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris justitiae non minus quam ceteri sacerdotes laudabiliter sibi vindicent." Ex hoc accipitur idem quod prius.

4. Item, Gregorius : "Apostolico moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum, Sacerdotibus monachis Apostolorum figuram tenentibus liceat predicare, baptizare, communionem dare, pro peceatoribus orare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere." Ex hoc iterum idem accipitur quod prius.

3. Item, Bonifacius Papa: "Sunt tamen nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos qui mundo mortui sunt, et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque poenitentiam, neque christianitatem largiri, neque absolvere Posse per sacerdotalis officii divinitus si- bi injunctam potestatem : sed omnino labuntur : neque enim beatus Benedictus, monachorum preceptor almificus, hujus rei aliquo modo fuit interdictor." Ex hoc iterum accipitur idem quod prius. .

Alia plura ad idem facientia querantur in textu 16, quest. 1.

PER RATIONEM Objicitur sic : 1. In quocumque est completa potestas ad actum aliquem, in illo est exsecutio et exercitium actus illius, quando voluerit : sed in omni sacerdote est completa potestas ad actum absolvendi in foro poenitentiae : ergo potest exercere illum actum quandocumque voluerit : ergo in quolibet potest eum exercere : ergo et quilibet potest ei facere confessionem, quia plenam consequitur absolutionem, Prima patet per se, et per inductionem si negatur. Szcunpa patet per hoc quod non est gradus spiritualis potestatis supra sacerdolium.: ergo sacerdos completissime est potestatis.

2. Item, Confectio corporis veri et absolutio communicantis in. sacramento sunt actus conjuncti in sacerdotio : constat autem, quod perfectior est confectio, quam absolutio : sed video, quod quilibet sacerdos indifferenter potest conficere: ergo multo magis quilibet quemlibet potest absolvere : ergo et quilibet potest sibi facere confessionem, quia confessio precedit absolutionem.

3. Adhuc, Spiritualis gratia sacramenti semper efficit quod in sacramento significatur : sed video, quod in omnis sacerdotis ordinatione significatur potestas ligandi atque solvendi per collationemstole longs : ergo omni sacerdoti datur potestas illa : ergo quicumque vult, potest ad alterum progredi sine dispensatione proprii vel non proprii : ergo et quilibet potest eidem facere confessionem.

4, Adhuc, Beneficia Dei larga sunt et multis modis in omnes homines provenientia : ergo non sunt aliquo modo restringenda : sed constat,quod restringuntur si per unum et proprium dicitur fieri, quod per quemlibet habentem ordinem fieri posset : ergo non est dicendum, quod confitens absolvi non possit nisi per sacerdotem proprium.

5. Adhuc, Non minus sunt potentia spiritualia, qaam corporalia : sed in corporalibus potestatibus video, quod corpus habens potestatem, agit in quodlibet sibi appropinquans, sicut patet in igne, qui comburit quodlibet combustibile sibi appropinquans : ergo multo fortius hoc est in spirituali potestate : ergo videtur quod quemlibet ad se venientem possit absolvere quilibet sacerdos.

6. Adhuc, Unius modi seram omnis clavis ejusdem figure existens, reserat, et recludit: sed peccatum est sicut sera claudens celum, et unius modi, quia claudit non in quantum est conversio ad bonum commutabile, sed prout est aversio ab incommutabili, sicut vult Augustinus.

7. Item, Potestas ordinis in omni sacerdote unius speciei est : ergo sicut clavis unius figure : ergo videtur, quod quelibet potestas cujuscumque sacerdotis potest aperire et claudere peccata cujuscumque, scilicet peccatoris sibi confitentis : ereo ad hoc non exigitur sacerdos proprius, ut videtur.

8. Achuc, Quodcumque luminosum pellit tenebras materiales, et non exigitur determinatum et proprium luminosum ad pulsionem harum velillarum tenebrarum : cum igitur lumen spirituale sit potentius corporali, quodcumque lumen spirituale tollit quascumque tenebras spirituales : haec potestas est sicut lumen, quia sacerdos est illuminator et perfectcr et purgator, sicut dicit Dionysius: ergo quaecumague potestas ordinis quascumque tenebras pellit spirituales : sed peccatum est tenebra spiritualis, ut dicit Damascenus : ergo quilibet sacerdoss habens ordinem, potest absolvere quemilibet : ergo quilibet peccator Potest confiteri cuilibet sacerdoti, ut videtur

Solutio. Dicendum, quod prima pars istius disputationis continet veritatem - sed secunda pars inducta in contrarium, falsitatem habet conclusionum : non enim potest absolvere nisi sacerdos proprius, et non potest aliquis contiteri nisi proprio sacerdoti.

Ad AUCTORITATEM ergo primam quae primo objicitur de Evangelio, dicendum, quod Dominus presupposuit ordinem in discipulis quem ante fecerat, scilicet Petrum super omnes esse, et super omnes alios. Matthei enim, X,4 et seq, elegit duodecim et sub illis designavit alios septuaginta duos *. Petrum omnibus preposuit, Matth. xvi, 19, ubi dixit ; "Tibi dabo claves regni celoruin". Et, Luc. x1, 32, ubi dixit: "Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos". Cum igitur hic ordo jurisdictionis a Domino prius institutus fuerit, praeposuit illum ut secundum illum conferret exsecutionem officii quod dedit, quando insufflavit, et dixit : Accipite Spiritum sanctum etc.

Ad omnra autem decreta Patrum inducta est una solutio, scilicet quod alius est presbyter, et alius habens honorem presbyteri secundum canones Patrum. Presbyter enim est, qui habet ordinem, non honorem sacerdotii vel presbyterii. Honorem autem sacerdotii vel presbyterii habet, qui electus a populo vel ab aliis quorum interest eligere ipsum, et confirmatus a superiori, constitutus est in jurisdictione plebani. Et de hoc, scilicet qui habet honorem sacerdotii, loquuntur canones, et non de primo, decernentes quod monachus et alius quicumgue bone vile litteratus possit eligi et confirmari in promotionem talis honoris : et tune per talem jurisdictionem efficitur ipse sacerdos proprius : et ideo nihil contrarium dicunt canones.

Ad id quod primo objicitur per rationem, dicendum, quod prima vera est, et media falsa : quia duo sunt quae complent potestatem absolvendi, scilicet ordo, et jurisdictio. Et sacerdos ex ordine non habet nisi unum illorum, et jurisdictione caret, nisi ei committatur : et hoc est quod dicitur, quod "licet sacerdos habeat alas, tamen habet eas ligatas, et yolare non potest, nisi laxentur per jurisdictionem."

Ad aliud dicendum, quod secundum aliquid illi actus coordinati sunt sicut major et minor, et secundum aliquid non. Si enim consideretur objectum sive materia circa quam operantur, non est dubium actum consecrationis et confessionis majorem esse, quam actum absolutionis : et hoc modo procedit objectio. Si autem consideretur jurisdictio, quae potius officii est, quam ordinis, eo quod ordo ad hance est dispositio imperfecta, et officium injunctum est formale : tunc major est actus absolvere, quam confiteri: et hoc modo non oportet semper, quod qui potest in unum, possit in alium, eo quod sacerdos habet ex ordine completam potestatem in unum, sed non habet completam potestatem in alium.

Ad aliud dicendum, quod forma visibilis in sacramento non mentitur, sed efficit quod figurat : sed non figurat jurisdictionem, sed tantum dispositionem ad illam potestatem ex ordine acceptam : et ideo licet sacerdos in ordine accipiat potestatem quamdam, non tamen accipit jurisdictionem : et ideo non omnia quae exiguntur, habet : et ideo non potest absolvere et ligare. ,

Ad aliud dicendum, quod beneficia Dei numquam sunt in ministris eorum sine ordine : optimum enim vel optimorum unum est ordo. Et hoc significatur | in Psalmo cxxxu, 2, ubi unguentum descendit in caput, et de capite in barbam, et de barba in vestimentum, et de vestimentis in oram vestimenti.

Ad id autem quod objicitur, quod restringatur, dicendum quod non : quia quod fiat per proprium, non diminuit abundantiam gratia : quia ita abunde fluit per proprium, sicut per omnes si- . mul: sicut non dicerentur beneficia regis terreni restricta, si omnia darentur potius per unum quam per multos.

Ad aliud dicendum, quod non est simile de corporalibus potestatibus et spiritualibus : quia corporalia agunt per necessitatem nature, et talia per eamdem necessitatem patiuntur, et hec necessitas est impotentiae et ignobilitatis: sed spiritualia licet potentiora sint, sunt libera et majorem habentia ordinem: et ideo non appropinquant his in quae agunt, nisi secundum ordinem et libertatem: tamen potentius agunt quam corporalia, quia in toto consumunt contrarium, scilicet peccatum, et non destruunt naturam : quod non faciunt corporalia, et quanto sunt potentiora, tanto liberiora et ordinatiora : quia ordo est pars potestatis.

Ad aliud dicendum, quod simile adductum non usquequaque bene adaptatur, et ideo non procedit objectio: clavis enim per se applicata sere, nec claudit, nec aperit: quia non habet motum quo seram moveat, sed in manu mota aperit. Et constat, quod non est idem motus manus in claudendo et aperiendo in diversis : et jurisdictio in ordinato est sicut vis motiva clavis, et illa non est una in uno sacerdote et in alio, sed differt per distinctiones plebis: et ideo qui solvit istam, non propter hoc solvit illam.

Si autem objicitur, Haec jurisdictio non est nisi unius speciei: dicendum, quod species jurisdictionis est species officii, et non agit nisi conjuncta materie : et ideo inseparabilis est a materia sua circa quam est: et ideo dignitas invisibilis sufficit ibi ad hoc, quod qui potest unum, non propter hoc potest aliud: sicut videmus in officiis humanis, quod qui est pincerna in curia una, non propter hoc pincerna est.in curia alia: eo quod talia committuntur super materiam determinatam, a qua non licet ea separare, quia semper talium species cum materia propria concepta est: sicut dixit Aristoteles se habere speciem naturalium ad materialia et divina.

Ad uLtimum dicendum, quod ordo non est similis lumini cuilibet, sed lumini immixto nature corporis luminosi: sicut enim dicunt Mathematici, ad multos pervenit lumen Jovis vel Saturni, ad quos non pervenit utilitas stelle, eo quod non unius modi angulo respicitur a stella illuminante : et sub angulo est diffusio utilitatis et nocumenti. Et ita ordo est in se quasi quoddam lumen indistinctum, sed in jurisdictione est sicut lumen immixtum, et tunc determinatur utilitas ipsius ad specialiter ipsum respiclientes, ex jurisdictione. Et ideo licet edificari possunt alii ab exemplo vel doctrina, non tamen in ipsos diffunditur utilitas absolutionis, vel etiam nocumentum excommunicationis, vel alicujus hujusmodi,

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 40