Articulus 41
Articulus 41
An plures possunt esse proprii sacerdotes ?
Et videtur, quod non, et hoc 1. Ex ratione proprii: quia proprium est, quod convenit uni soli : ergo non possunt plures esse proprii.
2. Adhuc, In nulla multitudine fit reductio in duo eque immediata: ergo nec multitudo populi sic debet reduci: ergo videtur, quod non sint plures aeque proprii sacerdotes. -
3. Item, In nullo genere graduum sunt duo eque alti. Centurio enim est sub chiliarcha, et quinquagenarius sub centurione, et sub hoc decanus, et sy, illo sunt decem qui ad illum et non aq alium habent respectum, eo quod nop constituuntur duo decani super illog eosdem decem : ergo videtur, quod etiam illi qui sunt sub eodem sacerdote, non habeant respectum ad diversos tamquam ad sacerdotes proprios.
4. Adhuc, In ordine universi ita videmus, quod multitudo quae ordinatur ad unum ut motivum, non ordinatur aq aliud in ordine eodem: sicut generatio et corruptio ad motum stellarum in circulo obliquo, et hic motus ad divinum in circulo recto: et sic ascenditur in primum motorem: ergo videtur, quod sic etiam debet esse in gradibus Ecclesie: ergo non sunt plures proprii, ad quos una multitudo respectum habeat.
5. Adhuc, In ordinibus exercitus videmus, quod respicientes unum sibi proprium ducem assignatum, non respiciunt ad alium: ergo cum Ecclesia sit ut castrorum acies ordinata, ut dicitur,Cantic. - vi, 3, videtur quod ordinati sub uno sacerdote, non habent respicere ad alium proprium, nisi ad illum.
6. Adhuc, Confusio videtur induci si plures sint proprii: non enim illi neces sario conveniunt in praceptis : ergo tunc populus tenetur obedire duobus contraria imperantibus, quod est contra Evangelium, quia dicit Dominus, Matth. vr, 24: "Nemo potest duobus dominis servire". Et dicit ibi Glossa : "Contraria imperantibus.",
7. Adhuc, Sic se habet populus ad. sacerdotem, ut sacerdos ad Episcopum, et Episcopus ad Archiepiscopum, et ille ad Primatem, id est, Papam: sed numquam unus sacerdos est sub duobus Episcopis, nec Episcopus sub duobus Archiepiscopis, et ita de aliis : ergo numquam eadem multitudo populi est sub duobus sacerdotibus propriis: ergo non possunt esse plures proprii.
In conTrarium autem objicitur sic : 1. Cuicumque sacerdos proprius prelatus, eodem jure est alius ab eodem Epi- scopo constitutus : sed ab eodem Episcopo super eumdem populum plures. possunt constitui : ergo plures possunt esse sacerdotes proprii. Propatio prime est, quod sacerdotes non habent jurisdictionem, nisi a superiori Episcopo sibi collatam, et qui confert uni, potest conferre et alteri.
2. Item, Hoc tota die videmus, quod unus audit confessionem jure parochiali, et alius auctoritate Episcopi, et tertius - auctoritate Legati, et quartus forte vice Pape, et ita multi funguntur officio proprii sacerdotis: ergo videtur, quod multi possunt esse proprii sacerdotes vel viceproprii.
3. Adhuc, Videtur quod ita secundum rationem esse debeat. Plura enim debet Ecclesia habere suffragia, quam diabolus pro se impedimenta:: sed, ut dicunt Glosse Sanctorum, unum hominem multi demones nituntur infirmare: ergo multi sanctitatis perfectiores esse debent: sed sacerdotes sunt sanctitatis perfectiores, ut dicit beatus Dionysius : ergo plures eidem homini debent esse ordinati sacerdotes: ergo multo magis erunt in eadem plebe plures immediati sacerdotes.
4. Item, Sicut Ecclesia triumphans perticit militantem, ita ministri Ecclesiae militantis debent sanctitatem perficere, quantum possunt : sed multi Angeli custodes ordinantur eidem homini: ergo et multi sacerdotes proprii. Prima probatur ex hoc quod militans, quantum potest, imitatur triumphantem. Secunda autem per hoc quod habetur, IV Reg. vt, 14 et seq., ubi totus mons plenus equoTum et curruum igneorum erat in circuitu Elisei: de quibus ipse dixit puero: Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis. Similiter habetur per illud If Machab. x, 29 et 30, ubi scilicet quinque viri apparuerunt circa Machabeum, "ex quibus duo Machabeum medium habentes, armis suis circumseplum incolumem conservabant: in adversarios autem ejus tela et fulmina jaciebant, ex quo et cecitate confusi, et repleti perturbatione, cadebani".
5. Adhuc, In Ecclesia triumphante non ponitur tantum unus perfecior et illuminator et purgator inferiorum: sed quilibet superior ordinis sui vel superioris hoc facere potest, ut dicunt Doctores: cum igitur Ecclesia militans descendat a triumphante, videtur quod in Ecclesia militante plures esse debent perfectores et illuminatores unius: igitur plures sacerdotes proprii erunt, cum hoc sit officium proprii sacerdotis.
Sorvutio. Non possunt esse plures proprii, sed unus solus est proprius: possunt tamen alii cooperari uni proprio, sicut jam patebit in solutione argumentorum.
DicenpuM ergo ad primum, quod Episcopus non potest potestate juris constituere plures proprios : quia sic una Ecclesia haberet multos qui equum jus haberent in illa,et unus aequaliter adstrictus esset duobus, ex quo posset oriri perplexitas : sed Episcopus adjutores potest dare sacerdoti proprio : et hoc tripliciter, ut mihi videtur, scilicet in casibus gravibus, in quibus, ut magis abhorreantur, reservat sibi Episcopus potestatem absolvendi, et illam potest committere uni vel pluribus qui absolvunt ad se venientes, etin hoc portant onus sacerdotis proprii : quia in illis casibus tenetur obedire penitens habentibus vicem Episcopi plus quam sacerdoti proprio, si contrarii inveniantur.
Alio etiam modo potest dare aliquos, qui predicando et exemplum dando, generaliter moveant populum, et eos audiant quos moverunt in predicatione : sed tamen ab obedientia sacerdotis non excipiant subditos suos, et ideo in peenitentia ab illis jam constituta debent innotescere sacerdoti proprio, et per approbationem illius poenitentiam peragere illam.
Tertio modo quando plebs multa est, et unus non potest totam audire, vel etiam sacerdos debilis est et impotens audire : tunc enim iterum aliqui possunt constitui a superiori qui audiant et absolvant, et non tenentur recurrere ad sacerdotem alium : omnes tamen illi potius coadjutores sunt propriorum prelatorum, quam propri prelati. Et ideo si prelati proprii rationabiliter aliquid precipiant, illi contradicere non possunt : et ideo prelati non sunt, sed sicut dictum est, coadjutores.
Ad aliud dicendum, quod illi qui audiunt auctoritate superiorum prelatorum, audiunt ut coadjutores, et non ut sacerdotes proprii. .
Av atiup dicendum, quod secundum rationem esse non potest, quod plures— sint proprii : nec homo proprium demonem habet ad exercitium nisi unum, et alii omnes veniunt ut coadjutores. Et tamen si plures demones haberet exercitatores, non propter hoc sequeretur, quod plures deberet habere proprios sacerdotes : quia aliud remedium haberet contra hoe, scilicet plures Angelos adjuvantes.
Ad aliud dicendum, quod cum singuli custodes ordinantur, unus est custos, etalii sunt vel prelati illius, vel coadjutores : et coadjutores fuerunt qui circa Eliseum apparuerunt : prelati autem, qui circa Machabeum ?: Machabzeus enim princeps erat gentis Judeorum, et ideo Angelus princeps erat secum : Machabeus etiam homo erat singularis, et sic habuit custodem : et illi duo tenebantur eum circumseptum. Potestatum autem erat arcere virtutem inimici in contrario exercitu, et Virtutum occurrere miraculis excecatione, et Archangelorum revelatione machinationis adversariorum, et illi significantur per alios tres qui erant circa eum : et ideo nihil probatur contrarium per illud.
Ad aliud dicendum, quod hoc secundum beatum Dionysium falsum est : quia nulli duo Angeli in celo secundum eum sunt ejusdem altitudinis : et ideo unus non habet duos eque principales supra se.
Sed tamen aliter quidam Doctorum non fulti aliqua auctoritate dicunt, quod multi sunt aequales in suprema, media vel infima hierarchia, vel etiam in uno ordine : tunc dicendum, quod non est simile de ordinibus Angelorum confirma. torum, et de ordinibus hominum : quia in ordinibus Angelorum non potest fieri perplexitas et confusio ex contrarie imperantibus, sed concordia illuminationum est a primo fronte luminis descendentium : sed imperia quae procedunt ab hominibus, sunt frequenter permixta diversis opinionihus : et ideo induceretur confusio et perplexitas ex pluribus, quod non potest fieri in ceelo, ubi omnia ad concordiam reducuntur per lumen Dei: et hoc est quod dicit Job, xxv, 2et3: "Qui facit concordiam in sublimibus suis, Numquid est numerus militum ejus ? et super quem non surget lumen illius ?"
On this page