Articulus 42
Articulus 42
Utrum, posito quod unus proprius sacerdos habeat plures coadjutores, facta confessione uni, teneatur confessus confiteri alteri si ille precipiat ?
ARTICULUS XLII. Utrum, posito quod unus proprius sacerdos habeat plures coadjutores, facta confessione uni, teneatur confessus confiteri alteri si ille precipiat ?
Quarto queritur, Si sic est, quod unus proprius sacerdos potest habere coadju- ° tores, utrum uni facta confessione, teneatur confessus etiam alteri confiteri si ille precipiat ?
Videtur autem, quod sic : 1. Per illud quod habetur diffinitum ab Innocentio II in concilio generali: "Si quis autem alieno sacerdoti justa de causa voluerit confiteri sua peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare." Constat enim, quod dando licentiam ut confitea- tur alteri, non excipit eum ab obedientia sua: ergo adhuc tenetur obedire, sicut prius : sed prius tenebatur sibi semel in anno confiteri: ergo et postea si pracipiat sibi, tenetur facere confessionem.
2. Item, Esto, quod Episcopus mittat coadjutorem vel etiam Papa: constat, guod subditos per hoc non intendunt extrahere extra curam vel obedientiam propril sacerdotis. Cum igitur ex obedientia teneatur se ei ostendere in confessione, videtur quod si millies aliis confessus sit, adhuc tenetur confiteri illi, si ille praecepit.
3. Adhuc, Ile qui sacerdos proprius est, tenetur ei ministrare sacramenta : sed sacramentorum ministrationem precedit absolutio: ergo tenetur eum scire absolutum esse: et hoc non potest scire nisi audiat eum, et signa pcenitentie prius videat: ergo cum hoc non fiat in confessione, ille tenetur ei confiteri si pracipiat.
4. Adhuc, Videtur quod periculum oriretur si non teneretur: quia multi pretextu latendi possent dicere se esse confessos, et inconfessi permanentes communicare : et tunc sacerdos proprius eos arcere non posset: ergo videtur, cum illud quod pro charitate instituitur, non debeat militare contra charitatem, ut dicit Bernardus : et pro charitate inducuntur adjutores, quod propter hos non absolvitur homo quin oporteat eum confiteri proprio sacerdoti si ipse preceperit.
5. Adhuc, In ordinibus Angelorum licet unus Angelus ab alio alterius ordinis quandogue illuminetur, ut patet per beati Dionysii expositionem Isaiz, vi, 6, ubi dicitur: Volavit ad me unus de Seraphim: ubi dicit sanctus Pater, id est, alius quidam de inferioribus vice Seraphim, eta Seraphim illuminatus. Licet, inquam, ita sit, non tamen excipitur ab illuminatione proprii superioris, sed adhue, sicut prius, recipit illuminationes etiam ab illo : ergo cum militans Ecclesia descendat a triumphante, videtur quod licet unus homo confiteaturalteri, et ab- solvatur ab alio coadjutore proprii sacerdotis, non tamen propter hoc absolvitur a suo proprio sacerdote, quin teneatur confiteri illi si voluerit.
In conrRARIUM autem hujus objicitur : 1. Ponamus enim, quod nesciat proprius sacerdos discernere inter lepram et non lepram: cum igitur Dominus dicat, Luc. v1, 39: "Numquid potest cecus cecum ducere? Nonne ambo in foveam cadunt ?" videtur, quod ille non tenetur ei confiteri etiamsi preecipiat.
Si forte tu dicas, quod debet licentiam petere et obtinere. Contra : Ponamus, quod petat et obtinere non possit, sicut multoties contingit: aut tunc obediet proprio sacerdoti, aut non: si obediet, in precipitio erit et periculo, quia czcus est: si non obediet, habetur propositum. ,
Si forte tu dicas, quod licentiam potest petere a superiori, potest esse quod longe habitet, et non possit accedere ad eum vel propter vie dispendium, vel periculum: potest etiam esse, quod non vult dare licentiam, nec semper homo in tali casu potest adire curiam : ergo videtur, quod non semper sacerdoti proprio in confessione facienda semper tenetur obedire.
2. Adhuc, Ponatur, quod sacerdos proprius sit malitiosus, sicut multi sunt, et nitatur in confessione tentare de consensu peccati, sicut sacerdotes plerique faciunt, feeminis comminantes proditionem confessionis, nisi eis consentiant, et intendentes tangere impudice in secreto confessionis, etiam superiores, scilicet Archiepiscopi et Episcopi, faciant similiter, sicut certissime scio, quod in pluribus locis multi faciunt: videtur, quod in talibus licentiam petere est periculosum, quia negabunt, et tunc magis peccant: ergo videtur, quod in tali casu etiam prelato proprio non debet obedire de confessione facienda.
3. Adhuc, Ponamus, quod sacerdos sit . hereticus occultus, et in confessione nitatur pertrahere ad heresim :.ergo cum hoc maxime vitandum sit, videtur quod in tali casu etiam ex contemptu proprii sacerdotis, potest confiteri alii, et non tenetur proprio.
4. Adhuc, Ponamus, quod aliquis qui est parochianus unius, peccet in parochia alterius: constat, quod sacerdos judex quidem est spiritualis : sed ratione delicti efficitur de jurisdictione alterius judicis, qui alias de jurisdictione sua non esset: ergo et iste efficitur in tali casu de jurisdictione alterius sacerdotis : ille autem quiest de jurisdictione et deliquit, judici ad emendam tenetur : ergo et iste. Emenda autem est per confessionem et injunctam poenitentiam : ergo videtur, quod teneatur illi confiteri etiam reclamante proprio sacerdote. :
3. Adhuc, Ponamus, quod ipse mutaverit domicilium et in alterius parochia habitet : videtur, quod tunc non teneatur proprio sacerdoti confiteri : quia percipit sacramenta in Ecclesia illius in cujus parochia habitat : sed ille nosse eum tenetur per confessionem: ergo tenetur illi confiteri, et non proprio sacerdoti, ut videtur. .
6. Adhuc, Ponamus, quod sit vagabundus per terras: ille enim per magnam loci distantiam removetur a proprio sacerdote in cujus parochia est natus: cum_ igitur nulli debeat generari difficultas salutis in sacramentis necessitatis, videtur quod ille omni sacerdoti possit confiteri, et non teneatur alii quantumcumque contrarium precipienti. :
7. Adhuc, Ponamus, quod sit infirmus in articulo necessitatis: cum nulli negetur salus, videtur quod ille sine licentia sacerdotis proprii possit proximo confiteri quem invenerit : ergo non tenetur proprio confiteri, ut videtur.
8. Generalius autem objicitur de eo sic: Sacramentum baptismi si datur’ ab alio quam a proprio sacerdote, etiam contra obedientiam sacerdotis proprii, in redeunte ad sui sacerdotis obedientiam non reiteratur: ergo videtur, quod neg poenitentia debet iterari.
9. Item, Infra dicitur quod nullum sacramentum iteratur supereamdem materiam: ergo de eodem peccato non de. bet fieri bis confessio: est autem seme] facta coadjutori vel alteri de licentia proprii: ergo non debet iterari: ergo si sibj precipiat confiteri proprius, videtur quod confessus obedire non tenetur nisi voluerit.
10. Item, Confessio, ut supra habitum | est ex verbis Augustini, maxima pcoena est propter verecundiam quam habet adjunctam : sed, sicut dicitur, Nahum,1, 9: "Non consurget duplex tribulatio": ergo videtur, quod de eodem peccato etiamsi sacerdos proprius precipiat, non oportet bis confessionem facere.
11. Adhuc, Si Episcopus dat licentiam clerico ut ab altero ordinetur: et ille ordinatus redeat ad ipsum, non potest ei precipere ut etiam a se recipiat ordinem : ergo a simili,si sacerdos det licentiam confitendi alteri, cum redierit,non potest ab eo exigere ut etiam sibi confiteatur.
Adhuc,Dando licentiam utitur potestate quam habet semel in anno: ergo cum sua non teneatur confiteri nisi semel in anno, et sacerdos suus jam usus sit sua potestate quam habuit in eo, videtur quod non potest eum cogere ut confiteatur iterum.
Ulterius queritur de superioribus prelatis, ut sacerdotibus, Archidiaconis, Episcopis, et hujusmodi, qui sint eorum proprii sacerdotes ?
Videtur, quod nulli : quia 1. In nulla natura motus est motus,. vel quietis quies : ergo nec sacerdotis sa-. cerdos: ergo nulli tenentur confiteri. Item, Alius est gradus superioris et inferioris, et non sunt permiscendi : ergo natura in spiritualibus superior, non descendit sub inferiori: igitur per hoc ad. minus Papa non habebit aliquem confessorem, quod falsum est. ,
2. Adhuc, Superiores Angeli numquam descendunt propter acceptionem sanctitatis sub inferiores: cum “igitur Ecclesia militans descendat a triumphante, nec in militanti hoc debet fieri, ut videtur.
Responsio. Dicendum sine prejudicio videtur, quod si aliquis de licentia sacerdotis confitetur alicui, quod illo anno nisi periculum infirmitatis incurrat, et aliquid novum confiteri habeat, sacerdoti suo non teneatur confiteri: si autem confiteatur alii coadjutori ordinato ipsi sacerdoti a superiori, et non delicentia sacerdotis, quod ipse tenetur etiam proprio sacerdoti confiteri : nec ille debet ei imponere poenitentiam nisi indicando ei, quod quam citius poterit, se proprio exhibeat sacerdoti, nisi in casibus exceptis qui sunt quinque, ut infra dicetur.
Ad primum ergo dicendum, quod licet non eximat eum a sua potestate per hoc quod licentiam dat, tamen licentiam dando privatus est sua jurisdictione quoad illum annum. Secus autem esset si alius daret licentiam, scilicet prelatus sacerdotis : quia ille nec intenderet impedire jurisdictionem sacerdotis, nec etiam eximere subditum sacerdoti a potestate sua.
Ad aliud dicendum, quod sacerdos proprius ministrat sacramenta, et in tali casu quando ipse dat licentiam rationabili de causa, ipse cognoscit pecoris sui vultum per alium fide dignum, et hoc sufficit ad hoc quod ministret ei sacramenta.
Ad aliud dicendum, quod nullum periculum oritur ex hoc quod ipsemet dat licentiam, quia scit quibus dat, et ad quos: sed si sufficeret alterius quam proprii sacerdotis licentia, tune posset oriri periculum.,
Ad aliud dicendum, quod in veritate Angelus inferior non illuminatur nisi a superiori proximo vel remoto: et ita etiam fieri potest in Ecclesia: quia quod potest sacerdos, potest etiam Episcopus, et multo amplius, et sic de aliis ascendendo. Nec propter hoc excipitur ab obedientia proximi prelati : sed si sacerdos daret licentiam, non subderetur ei illo anno quoad hoc preceptum : sicut etiam postquam semel confessus est sacerdoti, non tenetur iterum confiteri, nec propter hoc eximitur ab obedientia ipsius.
Hec autem quae dicta sunt, intelligenda sunt de eo tantum qui habet auctoritatem imponendi poenitentias a superiori Episcopo, scilicet vel Legato,vel Papa : quia ad alium eundi non potest dare sacerdos proprius licentiam. Et causa hujus est, quia licet sacerdos posset subditum relaxare ut alii confiteatur,non tamen potest transferre jurisdictionem in eum qui habet alas ligatas, sed superior tantum: et ideo licet subditus in tali casu posset alii confiteri, non tamen quilibet alius potest eum audire.
Ad Ea autem quae objiciuntur in oppositum, salva meliori sententia, videtur mihi dicendum, quod in quinque casibus, secundum quod Jurisperiti dicunt, debet querere licentiam alii confitendi quam proprio sacerdoti, scilicet primo, si sacerdos sit deficiens in scientia, vel . etiam malitia impediente confessionem, sicut si sollicitet ad peccatum. Secundo, si peccet in parochia alterius. Tertio, si habitet in parochia alterius. Quarto, si vagatur per longum iter. Quinto, in articulo necessitatis. Et in hoc ultimo casu unicuique habenti alas ligatas sive solutas, sive clerico. sive laico confitendum est, dummodo sit fidelis.
Ad objectum contra, dicendum quod credi debet obtenta licentia: quia rationabiliter est obtenta, scilicet quando sacerdos vel prelatus ejus audit et probat causas rationabilies, vel dicitur probasse : tunc enim etiamsi negetur licen~ tia, meo judicio, potest et.debet queri alter: quia alias fatuitas judicatur : quia ordinationibus Ecclesie omnibus contradicentibus, possum cavere periculum in corpore, et fatuum esset dicere, quod aliquo casu tenerer sequi me volentem precipitare in mente.
Ad aliud dicendum quod etiam in illo casu quando tentat, debet significari suo superiori, et probabile est, quod compescat eum: si autem non facit, sicut, heu! frequenter fit, tunc debet occulte alii discreto confiteri, ne scandalum generetur : et hoc dico sine prejudicio sententiae melioris.
Ad Hoc quod objicitur de heretico, dicendum videtur, quod nec etiam in articulo necessitatis tali confitendum est : sed potius cum dolore sine confessione moriendum, si alius cui confessio fiat, non inveniatur.
Ad Hoc autem quod objicitur generaliter, dicendum quod non est simile de baptismo et poenitentia, quia baptismus iterari non potest: et hujus causa superius sepe notata est. Sed poenitentia tanto melior, quanto sepius iteratur in contritione, confessione, et satisfactione.
Ad aliud dicendum, quod poenitentia et confessio, secundum quod subsunt clavibus jurisdictionis, sunt consequentes ordinem: et ideo quando fiunt coram non habente jurisdictionem, interpretantur non esse facta: et ideo non bis fit quando iteratur, quia prior non fuit confessio sacramentalis.
Ad aliud dicendum, quod illud quod dicitur, Nahum, 1, 9, non intelligitur sic, quod nulla poenitentia duplex fiat pro eodem peccato, cum scriptum sit, Isa. xu, 2: "Suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis": sed hoc modo intelligitur, si debitam sustinet poenam, quod illam iterare non oportet. Dictum est autem, quod non credimus debitam, nisi fiat coram sacerdote proprio, nisi in casibus supra assignatis.
Ad aliud dicendum, quod non est gj. mile: quia ordo datur bene extra Eccle~ siam, tamen in forma Ecclesia, sicut et baptismus : sed non sic est de confessione in qua non imprimitur character, et est ibi actus hominis poenitentis : et ideo non - valet nisi coram ministro proprio, vel eo qui licentia superioris et consensu sacerdotis habet vicem proprii, ut dictum est.
Ad 1p quod ulterius queritur, videtur dicendum cum quibusdam Jurisperitis, quod potest sacerdos et Episcopus, et precipue Episcopus, eligere sibi confes-:- sorem quem vult juxta se: quia propter periculum salutis non est sibi hoc negandum, cum sit difficile pro confessore quo semper ad manum indigent Prelati propter sacramenta quae non nisi mundi tractare possunt, longe discurrere.
Ad objectum contra, dicendum quod sicut dicit Philosophus, quod medicus sanat seipsum, non in quantum medicus, sed in quantum laborans: ita etiam sacerdotem contingit esse sacerdotis, scilicet in quantum sacerdos est vice subditi in infirmitate peccati, et non in quantum sacerdos existens de gradu altiori. Quod. autem dicit Philosophus, non esse motum motus, dicendum quod sic intelligitur, quod non est motus ad motum ut generatio ad generationem, etc.: et sic sacerdos non est sacerdotis, sed infirmi peccatoris, cui accidit esse sacerdotem.
Ad aliud dicendum, quod hoc negaverunt quidam antiqui dicentes, superiores ab inferioribus quasdam percipere illuminationes,propter illud Apostoli ad Ephes. ut, 10: Ut innotescat principibus et potestatibus in ceelestibus per Ecclesiam, etc. Et de hoc super secundum Sententiarum est disputatum. Tamen ego puto, quod verum est sicut dicit objectio. Unde dicendum, quod in superioribus hominibus invenitur peccati infirmitas, ratione. cujus indigent quandoque auxilio infe- riorum :.sed non sicest in Angelo: et hoc est quod dicit Apostolus, ad Hebr. v, 2 et 3: "Quoniam et ipse circumdatus est infirmitate, et propterea debet, gquemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis". Et loquitur de infirmitate peccati.
On this page