Text List

Articulus 43

Articulus 43

An aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt alterius subditi ?

ARTICULUS XLUTI. An aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt alterius subditi ?

Quinto queritur, Utrum aliquis ex privilegio potest audire eos qui sunt subditi alterius ?

1. Videtur autem, quod sic: quia 1. Ex privilegio principis aliquis qui est subditus alicujus, potest eximi ab ipso sine prejudicio ejus cujus est subditus: ergo ex privilegio etiam potest conferri jurisdictio quantum ad confessionem in subditum alterius.

2. Adhuc, Inferior prelatus non habet Jurisdictionem aliquam in subditum aliquem nisi ex auctoritate superioris : ergo si superior limitet vel minuat actorita~ tem, non .facit praejudicium aliquod: ergo si alium mittat qui etiam audiat subditos, non est prajudicium.

3 Adhuc, Principi licet quod vult facere, dummodo voluntas sua communitati sit utilis : constat autem, quod utile est multos constituere qui audiant multitudinem, et dubia expediant et absolvant : ergo videtur, quod multis privilegium confessionis alios audiendi con-_ ferri possit sine cujuscumque prajudicio.

4. Adhuc, Quoscumque potest audire inferior, potest etiam audire superior: sed non convertitur: ergo de potestate sua potest alios mittere ad audiendum, et privilegium eis de hoc dare.

5. Adhuc, I Paralip. xxiv, 1 et seq. legitur, quod David ampliavit cultum Domini, qui laudatus est ex hoc quod constituit viginti quatuor summos sacerdotes, ut magis posset populus expediri: ego videtur, quod etiam illud laudabile sit, quod privilegium audiendi multis conferatur. .

6. Adhuc, xvu, 13, misit Ezechias nuntios discurrentes, qui monerent populum ut reverteretur ad Dominum Deum patrum suorum. Et constat, quod non erant ~ levite : ergo etin Novo Testamento debent aliquid nuntii esse sacerdotibus subordinati, qui audiendo populum, moneant ipsum ut revertatur ad Dominum Deum patrum suorum.

7. Adhuc, Esther, vir, 10, Assuerus misit veredarios, celeres nuntios praferentes, qui subordinabantur prepositis centum et viginti septem provinciarum, qui nuntiabant, liberationem populi Dei. Ergo in Novo Testamento sine omni prajudicio debent esse hujusmodi nuntii, ad populi liberationem in audiendis confessionibus ordinati.

Aliis etiam infinitis modis hoc probari posset : ergo videtur, quod constitui possint et debeant aliqui ex privilegio predicantes et confessiones audientes: et in hoc nulli videtur prajudicium generari.

Sed In conTRARiuM hujus objicitur sic : In injuriam alicujus non sunt conferenda privilegia: sed subditos alicujus sine voluntate ejus ad aliumire, est in injuriam ejus qui prelatus est eis: ergo de hoc non debet alicui conferri privilegium.

Irem, Esto quod aliquis habeat privilegium audiendi: queritur utrum sacerdotes et Episcopi possunt prohibere suis ne confiteantur ei ?

Videtur, quod sic: quia 1. Per privilegium illud non eximuntur a potestate suorum sacerdotum : ergo sicut ante tenebantur ei obedire, ne alii confiterentur, ita et modo: ergo si prohibet sacerdos, non debent confiteri ei qui habet privilegium. .

2. Item, Cui incumbit sollicitudo de curandis ovibus in sacramentorum administratione, et reddendi rationem, illi etiam incumbit cui et quando confiteantur: ergo sine sua licentia non debent ire ad aliquem: ergo etiam licet sit aliquis privilegiatus, non tamen potest audire subditos alterius, si ille prohibeat.

3. Adhuc, Licet iste sit privilegiatus audire, tamen subditus sacerdotis non est privilegiatus suo sacerdoti non obe~ dire: ergo si prohibet ei ne privilegiato confiteatur, ipse debet obedire non confitendo: et ex hoc sequitur, quod ille qui privilegium habet, non audiet, licet sit privilegiatus.

SED contra: 4. Beneficium privilegii non est rejiciendum, ita ut sit inutile ei cui datur: sed si retrahi possunt confitentes ne privilegiato confiteantur, quod etiam in inhibitione sacerdotis retrahi non possunt ne confiteantur alicui privilegium de hoc habenti.

2. Item, Cui conceditur beneficium aliquod ac principale, ei conceditur etiam accessorium, sine quo principaliter concessum exerceri non potest: sed auditus confessionis non potest esse nisi aliquis confiteatur : ergo videtur, quod cui conceditur confessiones audire, conceditur etiam subditis ut illi possint sine licentia alterius confiteri.

Soxutio. Videtur sine prejudicio dicendum, quod privilegium audiendi confessiones religiosis et honestis personis utile est concedere. Et confirmatur Veteris et Novi Testamenti auctoritate. Et Veteris Testamenti plura inducta sunt. De Novo autem, Luc. xtv, 23, habetur, ubi paterfamilias misit servos suos, qui exirent in vias et sepes, et ducerent et compellerent intrare ut impleretur domus Dei. Et hoc precipue temporibus novissimis necessa~ rium est, quando instant tempora periculosa propter abundantiam malitiae. Et si conferatur privilegium, possunt audire privilegiati omnes quos moverint verbo et exemplo ad poenitentiam in predica- tione : unde concedo partem primam hu. jus disputationis.

Ad id autem quod objicitur in contra. rium est dicendum, quod nullum prejudicium in hoc fit alicui: quia etiam sacerdos, vel alius prelatus, non habet aliquam jurisdictionem in subditos, nisj in quantum descendit a capite: et ideo gj alii vocantur et privilegiantur in adjutorium ejus, non est prajudicium, sed solatium, precipue cum fructus proventuum ex hoc sibi in nullo diminuatur.

Ad noc quod ulterius queritur, dicendum quod si privilegium tale concederetur, meo judicio, privilegiatus debet inducere subditos ut sibi confiteantur de conscientia et licentia sui sacerdotis. Si autem sacerdos hoc malitiose impedire* vellet, non posset: quia in hoc non tenentur subditi sui ei obedire. Qui enim dat privilegium, per consequens dare videtur subditis potestatem confitendi privilegiato : quia aliter gratia quam facit frustraretur. oe

Ad aliud dicendum, quod sollicitudinem non habet sacerdos nisi ex voluntate superioris, et ideo debet presumere, quod missi ab ipso bene disponant populum ad salutem, nec reddet rationem de illo.

Ao axiup dicendum, quod isto privilegiato ad audiendum, permissum est alii sibi confiteri: quia qui concedit princi-. pale, concedit et accessorium sine quo illud principale fieri non potest, sicut dictum est in objectionibus quae in contrarium adducuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 43