Articulus 44
Articulus 44
An aliquis privilegiato confessus, teneatur etiam confitert proprio sacerdoti ?
Sexto queritur, Utrum postquam confessi sunt privilegiato, si aliquis talis est, teneatur etiam proprio sacerdoti confiteri?
Et videtur, quod sic: 1.Preceptum est enim sacerdoti proprio, Diligenter agnosce vultum pecoris tui: sed non potest agnosci nisi per confessionem vultus spiritualis pecoris : ergo sacerdos proprius tenetur audire confessiones eorum: ergo et illi tenentur ei confiteri.
2. Adhuc, Jerem, xxxur, 13, dicitur, quod éransibunt greges ad manum numerantis: sed manus numerantis tangit singulas : ergo manus probantis sacerdotis debet tactu confessionis et cognitionis singulas oves mensurare: sed hoc non potest esse nisi per confessionem: ergo tenetur ei confiteri.
3. Item, Joan. x, 3 et 4, dicitur, quod bonus pastor proprias oves vocat nominatim,... et ante eas vadit. Et infra, y. 14: Ego sum pastor bonus, et cognosco meas, et cognoscunt me mex. Hee autem omnia nullo modo sine confessione fieri possunt: ergo cuicumque confessi sint subditi, videtur quod adhuc tenentur confiteri proprio sacerdoti.
4. Adhuc, Actuum, xx, 28, dicit Paulus: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos, regere Eeclesiam Dei, guam acquisivit sanguine suo. Sed non parve estimationis est, quod emitur sanguine Christi: ergo cum omni sollicitudine vi- dendae et noscendae a suo pastore sunt oves: tales autem nullo modo sufficienter noscuntur, nisi per confessionem in qua homo totum cor et conscientiam monstrat sacerdoti: ergo videtur, quod tenetur ei confiteri.
5. Adhuc, I ad Thessal. v, 14, dicit Apostolus : Corripile inguietos, consolamint pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Sed hoc nullo modo potest fieri, nisi noscantur tales vel tales esse: ergo nosci debent : sed nosci congrue non possunt, nisi per confessionem : ergo omnes suo sacerdoti tenentur confiteri, etiam cuicumque confessi sint alii.
Si autem tu dicas, quod noscit per alium. Contra: Hoc non generat nisi opinionem : et opinio non sufficit ad judicium humanum: ergo multo minus sufficiet ad judicium divinum : et hoc est in poenitentia : ergo non sufficit in peenitentia. .
6. Adhuc, Ad Hebr. xm, 17: "Obedite prepositis vestris, et subjacete eis : ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris reddituri". Sed video, quod qui rationem reddere debet, etiam de temporalibus, per seipsum quaerit cognoscere computum : ergo multo magis in divinis hoc exigitur: ergo sacerdos per seipsum habet cognoscere de confessione.
In contrarium autem hujus sic objicitur. 1. Si aliquis confiteatur privilegiato, constat quod est absolutus, quia aliter nihil valeret privilegium: sed absolutus non tenetur confiterl: ergo iste nec sacerdoti,nec alii confiteri tenetur plus illo anno.
2. Adhuc, Magister Hugo de sancto Victore in libro de Potestate ligandi et solvendi dicit, quod "inter cetera vincula quae solvit sacerdos audiens confessionem, unum et primum est, quod solvit adebito confitendi quo Deus eum ligavit, cum eum in contritione absolvit a debito mortis aeterne :" sed absolutus a debito confitendi non tenetur alicui confiteri : ergo cum iste sit confessus, non tenetur confiteri proprio sacerdoti.
3. Adhuc, Si aliquis confiteatur penitentiario superioris, non postea tenetur confiteri etiam inferiori : sed privilegiatus est quasi quidam poenitentiarius particularis Domini Pape: ergo sibi confessus non tenetur alicui amplius confiteri.
4. Adhuc, Numquam sunt duo remedia omnino ejusdem speciei contra morbum unum: ergo nec in spiritualibus sic debet esse: sed iste due confessiones essent remedia omnino similia et ejusdem speciei contra morbum unum : ergo videtur, quod non esse debeant: ergo confessus uni, non tenetur confiteri alteri.
5. Adhuc, Natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis: et hoc est ideo, ut dicunt Philosophi, quia inordinatissima est : sed opus divinum ordinatius est, quam opus nature : ergo nec ipsum abundat superfluis : sed superfluum est ponere duo, cum unum sufficiat : ergo videtur, quod cum uni facta confessio valeat, non teneatur confiteri alteri.
Responpeo sine prejudicio, quod si privilegium audiendi confessiones per modum supra dictum daretur alicui, sicut datum est privilegium audiendi eos quos movent aliqui verbo sue predicationis: firmissime credendum est, quod propter nimiarn sacerdotum negligentiam hoc summus Pontifex dedit: quia peccatis nostris crescentibus in hoc fine seculi, etiam perpauci inveniuntur sacerdotes qui veri sint pastores, sed potius vicarii conducti pretio vili: et quod abominabilius est, nec sunt perpetuati in multis terris, sed conducti ad annum, vel etiam ad dimidium, vel mensem. Et hac omnia scio, quia vidi: ita ut videatur impleri illud Ezechielis, xiii, 19: "Pro fragmento panis et pugillo hordei corrumpebant me, et meum populum?", Et ideo satis necessarii sunt, qui vita et scientia populum audiant et absolvant: tamien propter officium pastorale et reverentiam sacerdotum, et quia non est detrahendum eis coram subditis, videtur quod absolvens privilegiatus deberet injungere confesso sibi, quatenus ad minus in generali ostendat se proprio sacerdoti si pastor est, vel etiam perpetuus vicarius. Si autem conductus est ad tempus, tunc videtur, quod non oportet.
Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod talis confessus absolutus est: sed tamen absolutus debet innotescere suae Ecclesie gubernatori qui est _ sacerdos proprius, et ideo debetse osten-_ dere sacerdoti ad minus in genere peccatorum in quibus fuit; et etiam propter conscientiam sacerdotis, et ut sit securus de ipso : quia debet ei ministrare sacramenta, et rationem reddere pro ipso.
Ad aliud dicendum, quod sicut dictum est, ille absolutus est coram Deo: sed tamen multa exiguntur ab ipso: quia nullus est adeo absolutus, quin"propter contemptum ministrorum Ecclesie possit iterum incidere in peccatum mortale : et ideo ut assecuret suum gubernatorem, tenetur ei se in genere ostendere si ille voluerit.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi confiteatur poenitentiario superioris, adhuc utile est, ne poenitentiarius dissolvat ordinem Ecclesie et officii sacerdotum ad populum, et in aliquo remittat eum ad proprium sacerdotem. Et crederem gra-. viter peccare poenitentiarium, qui hoc non faceret: tamen si non remittit, tune dicendum, quod secus est in illo, quia poenitentiarius superioris vice superioris imponit poenitentias, et ita est sufficiens presumptio sacerdotis, quod bene omnia facit, nec habet de facto superioris judicare: sed alii ex privilegio audientes, sunt vocati quasi in sublevamen negligentie sacerdotum: et illorum magis est cavere ne dissipent officium sacerdotum ad populum, et reverentiam populi ad sacerdotes : et ideo non est simile quod pro simili inducitur.
Ad aliud dicendum, quod multiplicata remedia valent ad morbum latentem et gravem: quia etiamsi non curant morbum, tamen faciunt ad sanitatis confirmationem: sed hic non est aliud: quia obligabatur sacerdoti,et propter cautelam abundantem vadit ad privilegiatum.
Ad aliud dicendum, quod etiam natura multa facit ad confortationem speciei, ut possit resistere alterationibus sequentibus, et illa non sunt superflua: et ita est etiam in operibus gratiae : unde etiam ab eo qui presidet utilitati Ecclesiz, tales quandoque mittuntur propter abundantem cautelam ad confortationem populi in poenitentia et confessione. Et per hoc patet solutio ad totum.
On this page