Articulus 50
Articulus 50
An scandalizare aliquo modo conveniat bonis ?
1. De Christo enim dicitur, Luc. nu; 34: Ficce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum in Israel : occasio autem ruine est scandalum : ergo Christus scandalizavit multos : ergo et alii Sancti poterant scandalizare.
Item, Matth. xv, 12 : "Scis guia Phariset, audito verbo hoe, scandalizati sunt ?" ergo Christus scandalizavit Phariseos : ergo et alii Sancti possunt hoc facere.
Ttem, Isa. xxvin, 16 : "Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probaium, angularem", etc., et sequitur : Qui crediderit, non festinet!. Quasi diceret: Si festinat, impingit et cadit. Constat autem, quod Christus loquitur: ergo Christus fuit occasio ruine in Judeis : ergo scandalizavit.
2. Adhuc, De beato Antonio legitur, quod quidam venator scandalizatus fuit in eo quod remissius se haberet deambulando cum fratribus per silvam : ergo bonis quandoque accidit alios scandaligare.
SED IN ConTRARIUM objicitur sic: Quia contraria sunt provocare exemplis ad bonum, et per exempla a bono retrahere, et ad malum provocare : sed Sancti tenentur exemplis revocare a malo, et ad bonum provocare : ergo non competit eis alios a bonis retrahere, et ad malum provocare. Progatio prime est : quia contrariis fiunt, scilicet bono, et malo. Probatio secunde est, quod dicit Dominus, Matth. v, 16 : Sic luceat luz vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in ceelis est.
Responsio. Dicendum ad hoc, quod scandalum est materiale, et formale. Materialiter autem facti sunt Sancti quibusdam scandalum, sed formaliter nulli, Et quid sit scandalum materiale, et quid formale, dictum est supra.
Ad Aiup quod objicitur de Antonio dicendum, quod in veritate non fuit nisi materia scandali : quia non illicito actu malum exemplum dedit, sed post nimium rigorem eduxerat fratres ad recreationem : unde ille venator non scandalizabatur ad aliquid illicitum, sed putabat aliquid minus esse de bono religionis in eis quam crediderat : et ideo curavit eum beatus Antonius per tensionem arcus, qui si ultra quam curvabilis sit tenderetur, frangeretur. Et ita dixit esse de virtute et robore hominis, cui si plus imponatur, quam ferre potest, frangetur virtus ejus, et robur non 1 poterit. sustinere,
On this page