Text List

Articulus 51

Articulus 51

Quorum est scandalizari?

ARTICULUS LI. Quorum est scandalizari?

Sexto queritur, Quorum sit scandalizari ?

Videtur autem, quod omnium : 1. Quod enim eodem modo se habet agens, si patiens eodem etiam modo se habet (ut dicit Philosophus in X Ethicorum) semper idem facit : malum autem exemplum uno modo se habet quantum ad speciem mali, et omnis intuens secundum quod intuens, eodem modo se habet : ergo videtur, quod si unus scandalizatur, et omnes scandalizentur : ergo omnium est aequaliter scandalizari.

2. Item, Constat, quod omnis malum exemplum dans, scandalizat hoc ipso, ut patet ex prehabitis : ut igitur grammatice quis objiciat, cum sit verbum transitivum, et. non est quo transeat actus ejus nisi in passivum, necesse est, quod aliquis scandalizetur : non autem scandalizatur nisi intuens eum: ergo. omnium intuentium per hoc quod intuentes sunt, est scandalizari : sed illi sunt indifferenter omnes : ergo omnium est scandali- . zari.

SED CONTRA : 1. Matth. xviu, 6, ubi loquitur Dominus de scandalo, non videtur loqui nisi de scandalo pusillorum : ergo pusillorum est scandalizari : sed non omnes sunt pusilli : ergo non omnium est scandalizari.

2. Adhuc, Glossa ibidem dicit, quod "pusillorum est scandalizari, non provectorum et perfectorum." a

3. Adhuc, I ad Corinth. vin, 10, videtur Apostolus velle, quod infirmorum sit scandalizari : dicit enim sic, "Si quis vide rit eum qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia ejus, cum sit infirma, edificabitur ad manducandum idolothyta? Et peribit infirmus in tua conscientia frater, propter quem Christus mortuus est."

4. Adhuc, Provocari ad malum alterius exemplo, non est habentis habitum confirmatum ad bonum : ergo non est ipsorum inclinari ad malum alio exemplo.

5. Adhuc, In secundo Ethicorum dicitur, quod aliter sapientes plebis passi sunt ad Helenam, et aliter juvenes in concupiscentia viventes : sapientes enim visam fugerunt magis ab ea, sed juvenes attrahebantur : ergo multo magis hoc competit perfectis ad visum malum : ergo videtur, quod ipsorum non sit scandalizari.

Quop concepimus, dicentes ad primum, quod passiva non sunt-eodem modo disposita, nisi quantum ad extrinsecus rationem, hoc est, quantum ad solum videre : sed quia visus non est causa scandali passivi, nisi adjuncta concupiscentia mali et consensu, ideo non sequitur, quod scandalizentur illi, licet alii agant ad scandalum. Et est simile, quod ignis comburit, et tamen aliter et aliter comburitur ab igne aridum, et aliter viride.

Ad aliud dicendum, quod in grammaticis sufficit modus, etsi quandoque res desit. Sicut lapis grammatice dicitur ledens pedem, etsi numquam ledat : sic dicitur verbum transitivum, quia quantum est de se, transit, sed tamen realiter non semper ex activo potest inferri passivum, scilicet quando nihil suscipit de actione agentis a sua immutatione : et ita est hic : et ideo non sequitur secunodum rem, iste scandalizat : ergo ille scandalizatur, vel aliquis scandalizatur. Nee e contrario etiam valet, iste scandalizatur : ergo aliquis scandalizat eum : sicut patet in scandalo materiali, quia scandalizati sunt Judai, et tamen Dominus noster Jesus Christus non scandalizavit eos.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 51