Articulus 52
Articulus 52
Que sunt illa quae dimitienda sunt propter scandalum ?
Septimo queritur, Quae dimittenda sint propter scandalum passivum, quia active nullus debet scandalizare ?
Videtur enim, quod omnia ad salutem non pertinentia : 1. Omnibus enim talibus melior est tranquillitas proximi : ergo omnibus talibus preeligenda : ergo antequam turbetur, omnia ad salutem non pertinentia debent dimitti.
2. Adhuc, De beato Bernardo legitur in vita sua, quod moriens dixit : "Nulli umquam scandalum feci, sed quando accidit, sedavi ut potui :" ergo videtur, quod pro nulla re non pertinente ad salutem, debet quis facere scandalum.
3. Adhuc, Proximum debemus diligere ut nosipsos : sed nosipsos ita diligimus, quod pro re temporali nolumus ab aliis conturbari vel scandalizari : ergo nec alium: pro re temporali scandalizare de-_ bemus.
4, Sed secundum hoc videtur, quod non liceat repetere sua cum scandalo : quia sine repetitione suorum est bene salus.
Item, Videtur hoc ex verbis Apostoli, I ad Corinth. vi, 7, ubi dicitur : "Quare non magis injuriam accipitis ?" ergo videtur, quod injuria sit potius sustinenda, quam litigandum in judicio ad rehabendum sua.
Item, Ad Hebr. x, 34: "Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio susceptstis, cognoscentes vos habere metiorem et. manentem substantiam." Ex hoc enim sequitur idem.
Sed contra hoc iterum videtur esse : guia nulli prestandum est incentivum delinquendi : sed si sua non repetuntur, dabitur incentivum semper aliena detinendi : et hoc pessimum est : ergo sua sunt repetenda, etiam quantumcumque ille perturbetur.
Juxta hoc ulterius queritur, Cum opera misericordie sint meliora, quam justitiae : opera autem misericordie ali-~ quando propter scandalum dimittuntur, ne credantur ea fieri intentione vane laudis : quare opera justitiae similiter non intermittuntur ?
Ad Hoc sine prejudicio videtur mihi dicendum, quod bene facit injuriam patiens, si sustinet damnum sine repetitione suorum, sed non tenetur. Et quod Dominus dicit, tollenti tunicam etiam pallium relinguendum esse *, consilium reputo.
Ad Hoc autem quod objicitur, quod non est prestandum incentivum delinquendi : dicendum, quod iste non prestat, sed ille habuit, quando aliena rapuit : sed iste per patientiam sustinendi plus eum provocat ad bonum, quam per repetitionem suorum. Et hoc patet ex hoc quod dicitur, ad Roman. xu, 20 et 21: "Si esurierit inimicus tuus, ciba illum : si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones- ignis congeres super caput ejus. Noli vinci a malo: sed vince in bono malum". Et per plura alia quae in textu et in Glossa dicuntur.
Quod autem non teneatur, patet per Gregorium dicentem sic super illud Job, xxxix, 16 : "Frustra laberavit", etc. "Cum curam rerum nobis itineris necessitas imponit, quidam dum eas rapiunt, solummodo tolerandi sunt : quidam vero conservata charitate sunt prohibendi, non tamen sola cura ne nostra subtrahant, sed ne rapientes non sua, semetipsos perdant. Plus quippe ipsis raptoribus debemus metuere, quam rebus irra- tionabilibus defendendis Ista namque etiam non rapta morientes amittimus : cum illis vero et nunc conditionis ordine, et si corrigi studeant, post perceptionem muneris unum sumus. Quis autem nesciat, quia minus ea quibus utimur, et plus debemus amare quod sumus? Si ergo et pro sua utilitate raptoribus loguimur, jam non solum nobis que temporalia, sed ipsis etiam quae sunt aeterna vindicamus. Qua in re illud est solerter intuendum, ne per necessitatis metum, cupiditas subrepat rerum : et zelo succensa prohibitio, et impetu immoderantiore distensa, usque ad odiosa verba et turpitudinem contentionis erumpat. Dumque pro terrena re pax a corde cum proximo scinditur, liquido apparet, quia plus res quam proximus amatur2." Ex his colligendo dicimus, guod omnibus licet repetere : sed tamen et omnibus licet dissimulare, nisi in casu aliquo probabiliter estimari posset, quod plus raptor timore judicii, quam exemplo patientiae corrigeretur : quia ita loquitur Gregorius.
Ad primum ergo dicendum, quod aliquo modo reducitur ad salutem, ita scilicet in quantum compatientes proximo magis quam rebus propriis volumus eum judicio corrigi : sic enim Dominus etiam precepit maleficos cedi. Vel si corrigi desperantur per judicium, deberet intendi vite tranquillitas in aliis : quia sine hac Deo servire non’ possumus ; et sic repetitio suorum reducitur ad ea quae faciunt salutem. .
Ad aliud dicendum, quod hoc perfectorum fuit quod fecit Bernardus : et forte scivit illos plus corrigi patientia, quam judicii districtione.
Ad aliud dicendum, quod nos debemus velle, quod conturbemur ad peenitentiam vel ad vite tranquillitatem rehabendam, quam rapientes aliena conturbavimus : et quod nobis debemus velle, sufficit impendere proximo.
Ad 1 quod in contrarium objicitur, jam patet solutio. Tamen quidam distinguunt, quod perfectis non licet cum scandalo, sed imperfectis licet cum scandalo repetere sua. Sed non videtur ita dicendum, quia scandalum non est hic nisi materiale, quia licitus actus est repetere sua. Et ex parte facientis est conturbatio justa, et vexatio potest sibi dare intellectum. Unde puto, quod omnibus liceat si velint, vel nomine suo, vel nomine capituli sui, vel sui procuratoris sua repetere.
On this page