Text List

Articulus 53

Articulus 53

An indulgentia percipiatur in contritione vel confessione ?

ARTICULUS LIII. An indulgentia percipiatur in contritione vel confessione ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo ante medium : "Indulgentiam Dei nisi supplicationibus sacerdotum nequeant obtinere, etc."

Videtur enim ex hoc, quod indulgentia non percipiatur in contritione : quia

1. Supplicatio sacerdotum non est in contritione, sed potius in confessione, quod falsum est.

2. Si dicatur,quod intelligitur quantum ad totius culpe dimissionem, non in culpa tantum, sed etiam in poena debita. Contra : Constat, quod contritio aliquid delet de poena : poena autem debita finita est, ex quo dimissa est culpa : et contritionis dolor est aliquantus qui delet penae aliquotam, et sit decima : ergo si decupletur dolor contritionis, delet totam : possibile est autem decuplari dolorem contritionis : ergo possibile est totam penam dimitti in contritione : ergo in tali casu non est necessaria supplicatio sacerdotum : non ergo generaliter verum est quod dicit.

Utrernius videtur sequi ex dicto in Littera, quod forma absolutionis facta a sacerdote in confessione, est per modum supplicationis : ergo videtur, quod erret Ecclesia quae absolvit per enuntiationem communem judicativam, quod falsum est.

Adhuc, Certissime sacramenta consequuntur finem suum : sed certe non exprimitur consecutio finis, nisi per indicativum : ergo forma absolutionis debet fieri per indicativum, et non per supplicationem sacerdotis, sed potius per absolutionem indicative significatam peccator consequitur veniam.

In conrRARIUM, videtur esse primo modus loquendi in Littera : quia

1. Supplicatio sacerdotum per quam consequitur peccator veniam, non potest esse per indicativum modum, sed potius per deprecativum modum : ergo videtur, quod forma absolutionis debet fieri deprecative, et non indicative.

2. Item, In sacramentis non est alligata virtus divina, ut dicit Augustinus : ergo videtur, quod si debeat ibi operari, quod oporteat operari per supplicationem : ergo per supplicationem debet fieriforma. —

3. Adhuc, Poenitentia ordinatur contra actuale : et illud non curat Deus sine nobis : sed nos impotentes sumus et indigentes gratia : ergo supplicatio debet fieri in sacramento ad gratiam illam obtinendam : ergo supplicationis modo debet fieri absolutio a peccatis, ut videtur. :

Resronsio. Dicendum ad primum, quod ut supra sepe diximus, in contritione partes etiam aliw poenitentiae, per hoc quod sunt in proposito contriti, operantur, et dant virtutem contritioni : sicut dicit Augustinus, quod fides Redemptoris etiam valuit ante quamesset Redemptor : quia licet non fuerit per naturam assumptam, fuit tamen in fide credentium. Cum igitur confessio sit in voto vere contritorum, operatur in voto ad pecca- ti dimissionem : et per consequens ibi operatur supplicatio sacerdotum.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicendum, quod numquam fit peccati dimissio sine supplicatione hoc modo existente : sed bene potest esse, quod dimittatur quandoque, ita quod actu supplicatio non accedit, ubi scilicet articulus necessitatis, non contemptus religionis excludit confessionem.

Av 1p quod ulterius queritur, dicendum quod forma absolutionis propter sacramenti certitudinem debet fieri per indicativam enuntiationem : sed quod precedit deprecatio, de bene esse est sacramenti, et non de esse.

Ad id autem quod contra objicitur, dicendum quod supplicatio dicitur hic supplex et devotum ministerium sacerdotum in foro poenitentia.

Ad aliud dicendum, quod licet non sit violentia alligata gratia Dei sacramentis, tamen inevitabilitate promissionis divine et honestatis veritatis divini dicti, sacramentum semper consequitur effeclum, nisi sit fictus qui recipit : et gratia istius inevitabilitatis pronuntiatur indicative : aliter enim omnia Ecclesie sacramenta sub dubio ponerentur.

Ad aliud dicendum, quod gratia Dei invocanda est super conversionem voluntatis, quia illa dubia est : sed super effectum sacramenti non est umquam gratia Dei invocanda: quia hoc esset signum dubietatis totius fundamenti Ecclesia : potest tamen invocari gratia ad preparationem recipientis sacramenta, et ad sanctificationem materia sacramentorum. Sed quod ipsum sacramentum in debita materia et debita- forma celebratum, habeat effectum plenum quantum est de se, ab omni debet pro constanti relinqui Christiano : nec aliquo mode Deus orandus est pro hoc, ne sub dubio fidem nostram ponere videamur.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 53