Articulus 54
Articulus 54
An per signa sive scripta possit fieri confessio ? et, An per interpretem ?
Apuuc autem queritur, Quando aliquis per intrepretem confitetur, utrum interpres tenetur celare confessionem sicut sacerdos?
Videtur enim, quod sic : quia aliter retraheret homines multos a confessione : et celatio confessionis, ut infra habebitur, fit ideo ne retrahantur homines a confessione : ergo interpres tenetur celare confessionem.
Sed in conrrarium hujus objicitur quia ipse non est sacerdos, et soli sacerdotes audita recipiunt sub forma confessionis : ergo iste non recipit nisi sicut aliam rem mundanam : sed aliam rem non tenetur celare, nisi velit vel promiserit : ergo nec istam.
Responsio. Dicendum, quod loquitur de his qui communicant cum sacerdotibus in potentia loquendi et idiomate. Ahi enim per scriptum vel per signum per se, vel per interpretem possunt confiteri.
Ad aliud dicendum, quod interpres debet per sacerdotem obligari ad retinendum : et si non obligetur, tamen tacere tenetur.
Ad objectum contra, dicendum quod ipse est ibi ut auris sacerdotis : et ideo communicat in actu sacerdotis per aliquem modum propter necessitatem : et ideo non recipit hoc sicut alium rumorem, sed potius ut confessionem, quae omnino celanda est : et ideo puniendus est acriter si revelaverit: et tamen revelanti non est credendum in aliquo prejudicio confitentis.
On this page