Text List

Articulus 55

Articulus 55

An peccata aliquando dimittaniur in contritione, aliquando in confessio~ ne?

ARTICULUS LV. An peccata aliquando dimittaniur in contritione, aliquando in confessio~ ne?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, D, paulo post medium: "LZ st non statim purgatur, fit tamen veniale, etc."

Videtur enim falsum quod dicitur : quia multi sunt, qui etiam in contritione a toto absolvuntur, et multi qui in confessione: et hujus signum est, quod Maria Magdalene non “est injuncta aliqua poenitentia a Domino : ergo multi statim purgantur in confessione.

Uxrerivs queritur de hoc quod dicit, quod. fit veniale, quod commiserat mortale : dicit enim Avicenna, quod sciunt - artifices alchimie species transmutari non posse : sed divers species sunt peccati, mortale, et veniale : ergo unum non transmutatur in aliud.:

Resronsio. Dicendum ad primum, quod loquitur ut frequenter : quia ut frequenter exiguntur omnes tres pcenitentiae partes. ,

Vel melius dicatur, quod loquitur ut semper : sed tunc redeundum est ad solutionem sepe supra notatam, sci- licet quod partes poenitentiae operantur, scilicet prout sunt in voto, non in actu tantum : quia tune verum est, quod peccatum quod commiserat mortale, efficitur veniale per taxationem peenitenfiae consequente venia.

Ad id quod ulterius queritur, dicendum quod veniale dicitur tribus modis, sicut in secundo Sententiarum libro notavimus *, scilicet ex genere, ut otiosum verbum : ex eventu, sicut quando mortali remisso per contritionem, etiam per claves injungitur poenitentia dans veniam in toto per satisfactionem. Tertio dicitur ventale quodlibet in se mortale : sitamen habet aliquid _in circumstantia, quare potest excusari per veniam. Et hoc opponitur peccato ad mortem, quod est in Spiritum sanctum. Est enim hoc modo veniale peccatum, peccatum ex ignorantia vel infirmitate procedens, quod dicitur in Patrem vel in Filium.

AD ARGUMENTUM autem dicendum, quod veniale et mortale non sunt diverse species peccati : et hujus probationem quere super finem secundi libri Sententiarum.

Si tamen hoc non fiat, videtur hic tune dicendum, quod mortale non mutatur in veniale, prout veniale dicitur alia species peccati, dividens peccatum cum mortali: sed deletur mortale, et nullum veniale succedit : sed quia reatus non totus deletur, imo manet debitum pcoene temporalis, ideo dicitur mutari in veniale : et hoc est ex eventu veniale. Et est simile sicut si aliquis gratia judicis vel senatus absolvitur a judicio mortis, et commutatur ei in judicium satisfactionis pecuniae vel alicujus alterius.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 55