Articulus 61
Articulus 61
An volenti confiteri, sed morte prevento, votum reputetur pro facto ?
Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, ante medium: "Ne cum negligens circa se exstiterit, etc."
Sint enim duo, quorum uterque habet votum aequale confitendi, et unus moritur inconfessus, eo quod necessitate preventus sacerdotem habere non potuit: alter autem confitetur sacerdoti : et in omnibus aliis sunt pares : queritur ergo quis citius liberabitur, et evolabit ?
Videtur autem, quod aequaliter: quia votum reputatur a Deo pro facto, qui cor respicit : ergo ita cito evolat unus sicut alter.
Contra : Aliquid impenditur uni ex vi clavium, quod non percipit alius : ergo videtur, quod ratione illius etiam ille tius evolabit.
Ad primum ergo dicendum, quod yotum pro facto reputatur in omnibus qua ab ipso fieri deberent, et quantum aq meritum substantiale : sed quantum ad ea quae fiunt per alium, impossibile est quod votum pro facto reputetur : fit antem diminutio poene per claves quae sunt in ministerio sacerdotis, et virtute passionis Christi : et ideo in illo non reputatur votum pro facto : sed diminutio pene nec est de substantiali merito, nec de substantiali premio. Et in talibus valent opera exteriora plus quam voluntas : et quoad hoc sunt in aequales.
On this page