Text List

Articulus 62

Articulus 62

An diversa sollicitudo sit habenda penes peenitentes ?

ARTICULUS LXII. An diversa sollicitudo sit habenda penes peenitentes ?

Deinde queritur de hoc quod dicit, ibi, E, circa medium : "Intus resuscitavit, quam intus invenit, etc."

Queritur enim hic de diversa sollicitudine sacerdotum habenda circa penitentes.

1. Intus enim mortuus, est cujus peccatum latet apud se, vel in solo corde : sed ille suscitatur per poenitentiam : ergo illi non debet injungi aliquid exterioris operis, sed tantum aliquid, occultum : ergo peccant injungentes jejunia, eleemosynas, peregrinationes, et hujusmodi, quod falsum est.

Adhuc, Presentia trium discipulorum, scilicet Petri, Jacobi, et Joannis, aliquid importatt. Videtur autem ex hoc quod sacerdos possit secum adhibere ad audiendas confessiones occultas bonas personas qué prodesse possunt, et non obesse, ut orent pro poenitente. Et hoc condemnatur ab Ecclesia : non enim licet sacerdoti aliquem adhibere ad auditum confessionis alicujus.

2. Adhuc, Ex secundi mortui suscitatione ? videtur, quod confessio et injunctio poenitentia faciende sint coram multitudine : ergo videtur, quod omnis ille qui manifeste peccavit, manifeste confiteri debet, et publicam poenitentiam subire: et hoc etiam non legitur.

3. Item, Objicitur de tertio qui clamore Domini suscitatus est*, in quo videtur signari, quod peccatum obstinati in-aures etiam nescientium sit clamandum : et hoc falsissimum est : ergo videtur, quod. haec tria ad factum sacerdotum in confessionibus audiendis, male adducuntur.

Responsio. Dicendum, quod puella de qua loquitur Mattheus, rx, 23 et seq., et Marcus, v, 37 et seq., quae intus suscitabatur, in veritate significabat peccatum oceultum : sed quod discipuli adhibiti sunt, factum est propter discipulos qui futuri sacerdotes erant, et doctores, et sacerdotum instructionem, ut in figura mysterium deprehendendo discerent velare peccata hominum occulta.

Quod autem objicitur de poenitentia occulta et manifesta, dicendum quod dupliciter dicitur poenitentia manifesta, scilicet aut qua manifesta est ut peenitentia talis peccati, aut quae manifesta est, non ut poenitentia, sed ut factum Meritorium ex devotione a stola sacerdotis susceptum. Et primo quidem modo Pro occulto numquam debet imponi penitentia manifesta, quia hoc esset quo- dammodo prodere confessionem. Alio autem modo potest fieri poenitentia manifesta, quia ex hoc nullum deprehenditur peccatum: cum etiam sine confessione peccatorum seepe talia opera a fidelibus a stola sacerdotam suscipiantur.

Dicunt tamen quidam, quod moraliter significantur per tres discipulos virtutes que esse debent in sacerdotibus.: per Jacobum constantia pugne contra diabolum, ut eripiat oves sibi commissas: per Petrum potestas et scientia : et per Joannem gratia in visceribus misericordia : et hoc non curamus, quia hic est locus disputandi magis, quam predicandi.

Ad aliud dicendum, quod peccatum publicum, quod omnes vel multos in scandalum traxit, debet publica penitentia puniri, ut supra in auctoritate Augustini habitum est in hac eadem distinctione. Ut si peccatum ejus non modo in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo aliorum est, atque hoc expedire utilitati Ecclesia videtur Antistiti, in notitiam multorum vel totius plebis agere poenitentiam non recuset.

Ad objectum autem dicendum, quod hoc non est publicare confessionem, sed potius peccatum emendatione condigna punire: ut sicut Ecclesiam deedificavit peccando publice, ita emendet publice satisfaciendo.

Ad aliud dicendum, quod clamor non significat preconizationem, sed potius devotam a Deo postulationem suffragii, et petitionem intercessionis ab Ecclesia, qne signatur per turbam adductam ad monumentum. Porta autem in qua suscitatur juvenis * significat apertionem notitiae eorum quos scandalizavit.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 62