Text List

Articulus 3

Articulus 3

Quot sint claves ?

ARTICULUS III. Quot sint claves ?

Secundo queritur, Quot sunt claves numero ?

Videtur enim, quod una sola: 1. Dicit enim Glossa super Mattheaum, xvi, 19, quod "claves sunt scientia discernendi, et ligandi et solvendi potestas:" sed scientia discernendi constat, quod est informans et dirigens ad actum solvendi et ligandi: et talia quorum unum est dirigens, et alterum exsequens, non sunt duo, sed unum in actu: ergo claves non sunt due, sed una.

2. Adhuc, In nobis ad perfectum opus exiguntur tria, scilicet scire, velle, et posse: et tamen opus egrediens ab his est unum: constat autem , quod scientia judicandi habet se sicut scire in nobis: ergo videtur, quod una clavis sit secundum actum, et unus actus clavis.

3. Adhuc, In materialibus non est ad unam seram nisi clavis una: sed in omnibus spiritualibus non est nisi una sera que est peccatum in communi: ergo videtur, quod. non requiritur nisi clavis una: et ita videtur, quod non sint due claves.

Item, Unius effectus non est nisi una potestas: sed unus est effectus, scilicet ligare et solvere: ergo non est nisi una potestas : ergo una clavis.

Utrertus videtur, quod sint due claves : quia. 1. Ita per multas auctoritates tam Bibliw, quam sanctorum Patrum, probatur in Littera: et ille sufficiant.

2. Per rationem arguitur.idem sic: Duo sunt in libero arbitrio facientia peccatum, scilicet ratio, et voluntas: sed faciens peccatum clauditur per peccatum ut non intret regnum: ergo utrumque indiget reseratione : cum igitur differant hec inter se, videtur quod claves reserantes differant : sunt autem haec duo differentia : ergo claves due different reserantes.

3. Adhuc, Peccatum aliter impedit cognitivam, et aliter affectivam: quia cognitivam impedit, ut tenebra interior spiritualis : affectum autem impedit per inclinationem deorsum, et aversionem ab — incommutabili bono : sed constat, quod quidquid est in anima rationali, ad hee duo reducitur: ergo videtur, quod his solutis, omnia alia sint absoluta: sed aliter ligatur cognitiva, et aliter affectiva: ergo alio et alio indigent reserante : cum igitur ipsa sint duo, videtur quod reserantia sint duo.

4. Adhuc et est magis ad propositum : Opus sacerdotis in confessione ubi utiturs clave, est duplex, scilicet eductio peccati, et absolutio rei : sicut patet per illud Job, xxvi, 13: "Obstetricante manu ejus educlus est coluber tortuosus": ecce opus primum. Et, Joan. xx, 23: "Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis": ecce Opus secundum. Constat autem, quod utrumque opus exigit potestatem in sacerdote, quia omne opus egreditur ab aliqua potestate: sed eductio peccati non fit nisi per judicium discretionis, quae ostendit, quam vile sit peccatum, quam detestandum, quantum unum vilius alio, et hujusmodi: ergo ad hunc actum exigitur clavis scientiae discernendi. Constat autem, quod post contritionem sequitur absolutio, vel retentio peccatorum: et hoc opus similiter non fit nisi ab aliqua potestate quae vocatur clavis. Ergo cum non sint plura opera substantialia, nisi hoc unum super peccatum, et alterum super peccatorem, videtur quod sint duae et non plures claves. Hac autem objeclio notanda est : quia concludit veritatem eX propriis, et ex his penes quae proprie accipitur diffinitio clavium.

Viwetur autem ulterius, quod sint tres claves : quia 1. Tres persone sunt a quibus fluit omnis potestas sacramentalis : sed una illarum est penes appropriatum Patri, scilicet potestas ligandi et solvendi : altera penes appropriatum Filio, scilicet scientia discernendi : ergo restat adhuc tertia penes appropriatum Spiritui sancto.

2. Adhuc, In omni creatura rationali libera ad agendum, tria concurrunt ad opus, scilicet scire, velle, et posse: ergo cum penes duo illorum sit accepta clavis, videtur quod eadem ratione accipiatur una clavis penes tertium: ergo erunt tres claves.

3. Adhuc, Scire et posse imperfecta suntad actum: sed si adveniat velle, tunc operabuntur. Cum igitur clavis sit potestas perfectissima ad actum, videtur quod necessario debeat aliquid esse ibi respondens voluntati operanti: et preter illudsunt due: ergo cum illo erunt tres ut videtur. ,

Ulterius videtur, quod sint quatuor; 1. Quilibet enim modus aperiendi ve] absolvendi, requirit aliud et aliud instry. mentum : sed quatuor a Magistro ip Littera determinantur modi lizandi. et solvendi : ergo quatuor erunt instrumen. ta: ergo quatuor claves: dicit enim, quod solvit et ligat, quando absolutum vel ligatum demonstrat. Item, Quando Ecclesiae reconciliat et restituit, et quando partem poene dimittit, et quando ex. communicationem fert, vel absolvit ab ea.

2. Adhuc, Quando Dominus loquitur Petro de clavibus, non nominat tantum claves regnt celorum, sed etiam portas inferi : si ergo due sunt portarum regni, eadem ratione due erunt portarum inferni: ergo erunt quatuor.

3. Adhuc, Videtur, quod piures sint quam quatuor: quia sunt porte inferni, paradisi, limbi, purgatorii, et cceli: sed constat, quod omnes iste porte aperiuntur : ergo videtur, quod distinctas et determinatas exerceant claves : ergo cum uni porte aptentur due claves, videtur quod ad minus sint decem claves. .

RESPONSIO. a quod sicut habetur, Isa. XXII, 22, ubi dicitur : Dabo "clavem domus David super humerum ejus. Et aperiet, et non erit qui claudat : et claudet, et nonerit qui aperiat": Filius Dei est vera clavis regni celorum, quia ipse aditum regni nobis reseravit, quem Adam suo peccato recluserat: unde legitur in oratione paschali : "Omnipotens Deus, qui per Unigenitum tuum redemptorem nostrum, aeternitatis nobis aditum, devicta morte, reserasti." In Filio autem divino duo sunt, sicut dicitur, I ad Corinth. 1, 24, scilicet, "Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam". Et ideo quia ipse his duobus reseravit regnum, in his duobus dedit suis sacerdotibus reserandi potestatem. Et penes haec duo, duae claves accipiuntur.

Huic autem rationi conjungantur tres qu in tribus objectionibus pro hac parte inductis, posita sunt, et precipue terlia: et erunt quatuor penes quae distinguuntur due claves quas dicunt Sancti.

Ad ww ergo quod primo objicitur, quod non sit nisi una clavis: dicendum, quod claves non distinguuntur penes finem uliimum, sed potius penes actus proximos substantiales et necessarios. Constat autem, quod actus necessarius est distinctio peccatorum in confessione, quae est super peccata: et etiam actus necessarius est absolutio. Et ideo penes illos, licet unus dirigat ad alterum, sunt tamen duae claves. Et est simile : quia licet prudentia virtus sit auriga virtutum, ut dicit Bernardus ad Eugenium, et dirigat alias, tamen quia habet actum proprium, dicitur et est una virtus cardinalis distincta ab aliis quas dirigit.

Ad aliud dicendum, quod illa tria quae sunt in nobis, licet. referantur ad unum actum ullimum, tamen proprios et proximos actus habent differentes, penes quos etiam distinguuntur, et sunt distinct facultates : et ideo etiam actus propriiet proximi clavium differentes sunt, licet finis sit unus: et hoc sufficit ad divisibilitatem potestatis et facultatis, ut jam tactum est.

Ad aliud dicendum, quod in materialibus ad unam seram uno modo se habentem et uno modo reclusam, est una clavis: sed ad unam seram habentem duas clausuras, nihil prohibet esse duas claves, quia tunc una sera est ut due : et sic est hic, quia sera quaedam est ex eo quod peccatum non discernitur et distinguitur, et altera est ex reatu qui innascitur peccatori ex peccato : et ideo necessario sunt duo modi reserandi et aperiendi, sicut jam dictum est.

Ad i quod objicitur, quod sunt tres claves, dicendum quod non sunt necessa- riae nisi duae tantum propter causam diclam.

Ad objectum autem primum dicendum, quod voluntas sive bonitas appropriata Spiritui sancto non est aequalis ad ligare et solvere : sed clavis dicit talem potestatem quae claudat et aperiat aequaliter : sed Dei voluntas sive bonitas semper est ad aperiendum, ut "qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire": et hoc verum est quantum est de se: et si aliud vult, ut dicit Damascenus, hoc vult ex nostra causa: et ideo in clavibus non potuit esse aliqua potestas respondens Spiritui sancto : sed ipse dat donum, per. quod peccatum dissolvitur.

Aliter posset dici et minus bene, scilicet quia duae claves non acccipiuntur penes attributa Patris et Filil, sed penes attributa Filii tantum, quia primus clausitet aperuit: et hoc supra probatum est per auctoritatem Isaiz.

Ad aliud dicendum, quod sicut dixit Altisiodorensis, non oportet de clavibus aliquid respondere voluntati hominis, quia in clavibus non debet homo sequi voluntatem suam, sed voluntatem Dei primo absolventis per gratiam : et haec solutio optima esse videtur.

Alii subtilius et pejus dixerunt, quod isti actus, aperire et claudere, non sunt ex parte nostra: et ideo facultates eorum non debent omnino sumi ex parte nostra: sed voluntas est ex parte nostra, et ideo penes voluntatem nulla sumenda est clavis.

Ad aliud dicendum, quod verum est quod ubi prima duo sequuntur voluntatis libertatem, ibi sunt imperfecta ad opus, nisi adveniat voluntas : quia confessione facta et potestate habita, adhuc libera est voluntas agere vel.non agere si vult. Sed quia in divinis sequitur operatio ex divini precepti necessitate, ideo habitis primis duabus facultatibus, sufficienter habetur perfectio ad opus.

Ad id quod ulterius queritur, Utrum sint quatuor ? Dicendum, quod non.

Ad objectum dicendum, quod prima est falsa : quia omnes modi illi reducuntur ad duos: quod enim absolutum et ligatum ostendit, non fit nisi per pene dimissionem, sicut in Litera patebit : et per hoc ipsum Ecclesie reconciliat. Sed ligare et solvere anathema est alius modus : sed quia non est nisi per culpe cognitionem vel religationem vel solutionem, in forma convenit cum eo, qui est in foro confessionis et poenitentiae : et ideo non requirit alias claves : et ita patet, quod illa objectio nulla fuit.

Ad aliud dicendum, quod licet sint porte inferi, non tamen ad illas determinantur claves Ecclesie : unumquodque enim, ut dicit Philosophus, determinatur. et denominatur per diffinitionem ad optima sui : clausio autem etapertio januarum inferni sequitur.ad clausionem et apertionem portarum celi, et porte ceeli sunt intente et finales clavium, et ideo ab illis dicuntur: et sunt due claves, quia ex quo clauditur ccelum alicui, hians est super eum apertis portis infernus: et eo ipso quod aperitur celum, clauditur aditus inferni.

Ad aliud patet solutio per idem, preterquam de paradiso, et purgatorio, et limbo.

Et ad haec dicendum, quod non est nobis aditus ad beatitudinem vite animalis quam in Adam amisimus: et ideo per claves non datur nobis via veniendi ad locum corporei paradisi, ubi Adam in animali vita semper vixisset: et ideo claves ad illum locum non recipit Ecclesia. Quare autem non sit nobis aditus ad paradisum, alibi determinari habet, scilicet super secundum Sententiarum, ubi agitur de ejectione Ade de paradiso, et reclusione paradisi.

De purgatorio autem et limbo dicendum, quod non habent firmacula perpetua, sed continue sunt aperta ad evolandum determinato tempore: patres quidem de limbo cum. Adae debitum per Christum fuit solutum, anime autem de purgatorio cum quelibet purgatur aq plenum : de limbo enim patrum hic loquimur, non de limbo puerorum qui perpetuo clausus est.

Et per hoc patet solutio ad totum.

PrevBack to TopNext

On this page

Articulus 3